The Martyrologium Romanum for tomorrow the 16th day before the Kalends of November

Sextodécimo Kaléndas Novémbris Luna vicésima prima Anno Dómini 2022

Memoria sancti Ignatii, episcopi et martyris, qui, discipulus sancti Ioannis Apostoli, secundus post sanctum Petrum, Ecclesiam rexit Antiochenam et, sub Traiano imperatore damnatus ad bestias, Romam delatus est ibique glorioso martyrio coronatus. In itinere, dum custodum, tamquam leopardorum, experiebatur ferociam, septem scripsit epistulas ad diversas Ecclesias, 
quibus fratres exoravit, ut Deo in unitate cum episcopis servirent neque eum prohiberent pro Christo victimam immolari (107). 

Commemoratio sancti Oseae, prophetae, qui non tantum verbis, sed etiam ratione vitae populo infideli Israel Dominum indicavit Sponsum semper fidelem et infinita misericordia motum. 

Commemoratio sanctorum Rufi et Zosimi, martyrum, quos beatus Polycarpus sancto Ignatio in martyrio sociavit, ad Philippenses scribens: « Domini passionum participes exstiterunt, nec dilexerunt praesens saeculum, sed eum qui pro ipsis et pro omnibus mortuus est et resurrexit » (107).

Antiochíæ natális sancti Herónis, qui fuit discípulus beáti Ignátii; atque, post eum factus Epíscopus, viam magístri pius imitátor est secútus, et pro commendáto sibi grege amátor Christi occúbuit (136 tr).

In Africa Proconsulari, sanctorum martyrum Volitanorum, quos sanctus Augustinus in sermone celebravit (c s  III). 

Natalis sanctórum Victóris, Alexándri et Mariáni (303 tr).

In Pérside sanctæ Maméltæ Mártyris, quæ, a cultu idolórum ad fidem Angélico mónitu convérsa, a Gentílibus lapidáta est et in profúndum lacum demérsa (344 tr).

Lycopoli in Aegypto, sancti Ioannis, eremitae, qui, inter cetera virtutum insignia, etiam prophetico spiritu conspicuus fuit (s IV). 

*Aginni in Aquitania, sancti Dulcidii, episcopi, qui fidem catholicam adversus arianam impietatem acerrime propugnavit (s V). 

Aráusicæ, in Gálliis, sancti Floréntii Epíscopi, qui, multis clarus virtútibus, quiévit in pace (c 524). 

*Tolosae item in Gallia, natalis beati Gilberti, abbatis Cistercii, qui, anglus natione, vir scientiae sublimis, sanctum Thomam Becket exsulem defendit (1187). 

*Binasci in Langobardia, beati Balthasaris Ravaschieri de Clavario, presbyteri ex Ordine Minorum (1492). 

Gurexamii in Cambria, sancti Richardi Gwyn, martyris, qui, paterfamilias et ludimagister, fidem catholicam professus est et, comprehensus quod aliis ad eamdem transire persuasisset, post diutinos cruciatus invictus in fide patibulo suspensus est et adhuc spirans laniatus, sub Elisabetha regina Ia (1584).

*Romae, beati Petri a Nativitate beatae Mariae Virginis Casani, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum, qui dotibus suis naturae et gratiae pro puerorum institutione usus
est, laetus tantum Domino in parvulis servire (1647).

Parédii, in diœscési Augustodunénsi, sanctæ Margarítæ Maríæ Alacóque, quæ, Ordinem Visitatiónis beátæ Maríæ Vírginis proféssa, exímiis in devotióne erga sacratíssimum Cor Iesu propagánda et público eiúsdem cultu provehéndo méritis excélluit; atque in sanctárum Vírginum album a Benedícto Papa Décimo quinto reláta fuit (1690).

13*. In agro Vallis Guidonis item in Gallia, beati Iacobi Burin, presbyteri et martyris, qui, tempore gallicae perturbationis, cum multas curas in pastorale officium clam impenderet, de domo in domum ab insectatorum turma fugiens, tandem confossus est, manibus calicem tenens (1794).

14*. Valentianae item in Gallia, beatarum Mariae Nataliae a Sancto Ludovico (Mariae Ludovicae Iosephae) Vanot et quattuor sociarum, virginum ex Ordine Ursulinarum et martyrum, quae, saeviente gallica perturbatione, in odium catholicae fidei capite damnatae, psalmum « Miserere » recitantes patibulum ascenderunt. Quarum nomina: beata Maria Laurentina a Sancto Stanislao (Ioanna Regina) Prin, Maria Ursula a Sancto Bernardino (Hyacintha Augustina Gabriela) Bourla, Maria Ludovica a Sancto Francisco (Maria Genovefa) Ducrez et Maria Augustina a Sacro Corde Iesu (Maria Magdalena) Dejardin (1794).

15. Huei in Annamia, sancti Isidori Gagelin, presbyteri e Societate Parisiensi Missionum ad exteras gentes et martyris, qui sub imperatore Minh Mang pro Christo strangulatus est (1833). 

16*. Sunae ad Verbanum lacum in Italia, beati Contardi Ferrini, qui, in iuvenibus educandis, humanam scientiam fide et christiana vita superavit (1902). 

17*. Apud Civitatem Regalem in Hispania, beati Fidelis Fuidio Rodriguez, religiosi e Societate Mariae et martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, plumbis interfectus ad Dominum migravit (1936). 

18*. In loco La Nucia prope Lucentum item in Hispania, beati Raymundi Stephani Bou Pascual, presbyteri et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis, in Christi sanguine discipulus fidelis redimi meruit (1936). 

19*. In civitate Algemesi in pago Valentino item in Hispania, beatae Tarsillae Cordoba Belda, martyris, quae, materfamilias, in eadem tempestate in Christo exaudita est in gloriam (1936). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint named on October 17th.





Sextodecimo Kalendas Novembris

Memoria sancti Ignatii, episcopi et martyris, qui, discipulus 
sancti Ioannis Apostoli, secundus post sanctum Petrum, 
Ecclesiam rexit Antiochenam et, sub Traiano imperatore damnatus ad bestias, Romam delatus est ibique glorioso martyrio coronatus. In itinere, dum custodum, tamquam leopardorum, experiebatur ferociam, septem scripsit epistulas ad diversas Ecclesias, 
quibus fratres exoravit, ut Deo in unitate cum episcopis servirent 
neque eum prohiberent pro Christo victimam immolari (107). 

2. Commemoratio sancti Oseae, prophetae, qui non tantum verbis, sed etiam ratione vitae populo infideli Israel Dominum indicavit Sponsum semper fidelem et infinita misericordia motum. 

3. Commemoratio sanctorum Rufi et Zosimi, martyrum, quos beatus Polycarpus sancto Ignatio in martyrio sociavit, ad Philippenses 
scribens: « Domini passionum participes exstiterunt, nec dilexerunt 
praesens saeculum, sed eum qui pro ipsis et pro omnibus mortuus 
est et resurrexit » (107). 

4. In Africa Proconsulari, sanctorum martyrum Volitanorum, quos 
sanctus Augustinus in sermone celebravit (c s  III). 

5. Lycopoli in Aegypto, sancti Ioannis, eremitae, qui, inter cetera 
virtutum insignia, etiam prophetico spiritu conspicuus fuit (s IV). 

6*. Aginni in Aquitania, sancti Dulcidii, episcopi, qui fidem catholicam adversus arianam impietatem acerrime propugnavit (s V). 

7. Aráusicæ, in Gálliis, sancti Floréntii Epíscopi, qui, multis clarus virtútibus, quiévit in pace.sancti Florentii, episcopi (c 524). 

8*. Tolosae item in Gallia, natalis beati Gilberti, abbatis Cistercii, 
qui, anglus natione, vir scientiae sublimis, sanctum Thomam Becket 
exsulem defendit (1187). 

9*. Binasci in Langobardia, beati Balthasaris Ravaschieri de Clavario, presbyteri ex Ordine Minorum (1492). 

10. Gurexamii in Cambria, sancti Richardi Gwyn, martyris, qui, 
paterfamilias et ludimagister, fidem catholicam professus est et, 
comprehensus quod aliis ad eamdem transire persuasisset, post diutinos cruciatus invictus in fide patibulo suspensus est et adhuc spirans laniatus (1584). 

11 *. Romae, beati Petri a Nativitate beatae Mariae Virginis Casani, 
presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum, 
qui dotibus suis naturae et gratiae pro puerorum institutione usus 
est, laetus tantum Domino in parvulis servire (1647). 

Parédii, in diœscési Augustodunénsi, sanctæ Margarítæ Maríæ Alacóque, quæ, Ordinem Visitatiónis beátæ Maríæ Vírginis proféssa, exímiis in devotióne erga sacratíssimum Cor Iesu propagánda et público eiúsdem cultu provehéndo méritis excélluit; atque in sanctárum Vírginum album a Benedícto Papa Décimo quinto reláta fuit (1690).

13*. In agro Vallis Guidonis item in Gallia, beati Iacobi Burin, 
presbyteri et martyris, qui, tempore gallicae perturbationis, cum 
multas curas in pastorale officium clam impenderet, de domo in 
domum ab insectatorum turma fugiens, tandem confossus est, manibus calicem tenens (1794). 

14*. Valentianae item in Gallia, beatarum Mariae Nataliae a Sancto 
Ludovico (Mariae Ludovicae Iosephae) Vanot et quattuor sociarum, 
virginum ex Ordine Ursulinarum et martyrum, quae, saeviente gallica perturbatione, in odium catholicae fidei capite damnatae, psalmum « Miserere » recitantes patibulum ascenderunt. Quarum nomina: beata Maria Laurentina a Sancto Stanislao (Ioanna Regina) Prin, Maria Ursula a Sancto Bernardino (Hyacintha Augustina Gabriela) Bourla, Maria Ludovica a Sancto Francisco (Maria Genovefa) Ducrez et Maria Augustina a Sacro Corde Iesu (Maria Magdalena) Dejardin (1794).

15. Huei in Annamia, sancti Isidori Gagelin, presbyteri e Societate 
Parisiensi Missionum ad exteras gentes et martyris, qui sub imperatre Minh Mang pro Christo strangulatus est (1833). 

16*. Sunae ad Verbanum lacum in Italia, beati Contardi Ferrini, qui, 
in iuvenibus educandis, humanam scientiam fide et christiana vita 
superavit (1902). 

17*. Apud Civitatem Regalem in Hispania, beati Fidelis Fuidio Rodriguez, religiosi e Societate Mariae et martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, plumbis interfectus ad Dominum migravit (1936). 

18*. In loco La Nucia prope Lucentum item in Hispania, beati Raymundi Stephani Bou Pascual, presbyteri et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis, in Christi sanguine discipulus fidelis redimi meruit (1936). 

19*. In civitate Algemesi in pago Valentino item in Hispania, beatae 
Tarsillae Cordoba Belda, martyris, quae, materfamilias, in eadem tempestate in Christo exaudita est in gloriam (1936). 


Sextodecimo Kalendas Novembris

Memoria de san Ignacio, obispo y mártir, que, discípulo del
apóstol san Juan, fue el segundo sucesor de san Pedro en la
sede de Antioquía, siendo condenado, en tiempo del emperador Trajano, al suplicio de las fieras y trasladado a Roma, donde consumó su glorioso martirio. Durante el viaje, mientras experimentaba la ferocidad de sus centinelas, semejante a la de los leopardos, escribió siete cartas dirigidas a diversas Iglesias, en las cuales exhortaba a los hermanos a servir a Dios unidos con el propio obispo y a que no le impidiesen poder ser inmolado como víctima por Cristo (107).

2. Conmemoración de san Oseas, profeta, que no sólo con sus palabras, sino con su misma vida mostró al Señor al pueblo infiel de Israel, como Esposo siempre fiel y movido por una misericordia infinita (s. VIII a. C.).

3. Conmemoración de los santos Rufo y Zósimo, mártires, de los que san Policarpo, como compañeros de martirio de san Ignacio, confirmó, cuando escribió a los filipenses, que Participaron en la pasión del Señor, no amaron la vida presente, si no a Aquél que por ellos y por todos los hombres
murió y resucitó (107).

4. En África Proconsular, santos mártires Volitanos, a los que san Agustín celebró en un sermón (c. s. III).

5. En Licópolis, de Egipto, san Juan, eremita, que entre sus muchas virtudes se distinguió por su espíritu profético (s. IV).

6*. En Agen, ciudad de Aquitania, san Dulcidio, obispo, que luchó denodadamente por la fe católica contra la herejía arriana (s. V).

7. En la ciudad de Orange, en la Provenza, de la Galia, san Florencio,
obispo (c. 524).

8*. En Toulouse, de nuevo en la Galia, muerte de san Gilberto, abad de Citeaux, el cual, nacido en Inglaterra, varón ilustre por su saber, defendió a santo Tomás Becket (1167).

9*. En Binaco, de la Lombardía, beato Baltasar Ravaschieri de Clavario, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores (1492).

10. En la ciudad de Wrexham, en el País de Gales, san Ricardo Gwyn, mártir, que, padre de familia y maestro de escuela, profesaba la fe católica, siendo encarcelado bajo la acusación de convencer a otras personas a la conversión, y después de repetidas torturas, manteniéndose en su fe, fue ahorcado y, aún respirando, descuartizado (1584).

11*. En Roma, beato Pedro de la Natividad de Santa María Virgen Casani, presbítero de la Orden de los Clérigos Regulares de las Escuelas Pías, que orientó sus dotes naturales y de la gracia a la educación de los niños, contento de servir a Dios en los párvulos (1647).

12. En Paray-le-Monial, en la región de Autun, en Francia, muerte de santa Margarita María Alacoque, virgen, cuya memoria se celebró ayer (1690).

13*. En la región de Laval, también en Francia, beato Jacobo Burin, presbítero y mártir, que durante la Revolución Francesa ejerció su ministerio pastoral a escondidas, debiendo pasar de casa en casa, hasta que fue fusilado mientras sostenía en sus manos el cáliz (1794).

14*. En Valenciennes, ciudad también de Francia, beatas María Natalia de San Luis (María Luisa Josefa) Vanot y cuatro compañeras, vírgenes de la Orden de las Ursulinas y mártires, que durante la Revolución Francesa, por odio a la fe católica, fueron condenadas a muerte y subieron al patíbulo recitando el salmo Miserere (1794).

15. En la ciudad de Hué, en Annam, san Isidoro Gagelin, presbítero de la Sociedad de Misiones Extranjeras de París y mártir, que, por su fe en Cristo, fue estrangulado en tiempo del emperador Minh Mang (1833).

16*. En la localidad de Suna, junto al lago Maggiore, en Italia, beato Contardo Ferrini, que, dedicado a la educación de la juventud, superó con la fe y la vida cristiana las ciencias humanas (1902).

17*. En Ciudad Real, en España, beato Fidel Fuidio Rodríguez, religioso de la Sociedad de María y mártir, que durante la persecución religiosa descansó en el Señor al ser fusilado (1936).

18*. En la localidad de La Nucia, cerca de Alicante, también en España, beato Raimundo Esteban Bou Pascual, presbítero y mártir, que durante la misma persecución mereció, cual discípulo fiel, ser redimido por la sangre de Cristo (1936).

19*. En la ciudad de Algemesí, en la región de Valencia, también en España, beata Tarsila Córdoba Belda, mártir, que, siendo madre de familia, pasó a la gloria de Cristo en la misma persecución (1936).

Sextodecimo Kalendas Novembris

1. Mémoire de saint Ignace, évêque et martyr. Disciple de l’Apôtre saint Jean, il dirigea l’Église d’Antioche, le second après saint Pierre et, condamné aux bêtes sous l’empereur Trajan, il fut conduit à Rome en 107. En cours de route, alors qu’il subissait la férocité de ses gardiens, tels des léopards, il écrivit sept lettres, à diverses Églises, pour exhorter les frères à servir Dieu dans l’unité avec leur évêque et à ne pas l’empêcher d’être immolé en victime pour le Christ.

2. Commémoraison de saint Osée, prophète, vers 750 avant le Christ. Il ne se contenta pas de parler, mais indiqua aussi, par sa manière de vivre, au peuple d’Israël infidèle que Dieu était l’époux toujours fidèle et saisi d’une miséricorde infinie.

3. Commémoraison des saints Ruf et Zosime, martyrs en 107. Saint Polycarpe les mentionne comme compagnons de martyre de saint Ignace, en écrivant aux chrétiens de Philippe : “Ils ont reçu leur part des souffrances du Seigneur, ils n’ont pas aimé le siècle présent, mais bien celui qui est mort et ressuscité pour eux et pour tous.”

4. En Afrique proconsulaire, au IIIe siècle, les saints martyrs de Voli, que saint Augustin a célébrés dans un sermon.

5. À Lycopolis en Égypte, au IVe siècle, saint Jean, ermite, qui, entre autres vertus remarquables, s’illustra aussi par son esprit de prophétie.

6*. À Agen, au début du Ve siècle, saint Dulcide, évêque, qui défendit très fortement la foi catholique contre l’impiété arienne.

7. À Orange en Provence, vers 524, saint Florent, évêque.

8*. À Toulouse, en 1168, la naissance au ciel du bienheureux Gilbert, abbé de Cîteaux, anglais de naissance, homme de science élevée, défenseur de saint Thomas Becket exilé.

9*. À Binasco en Lombardie, l’an 1492, le bienheureux Balthasar de Clavario, prêtre de l’Ordre des Mineurs.

10. À Wrexham au pays de Galles, en 1584, saint Richard Gwyn, martyr. Père de famille et maître d’école, professant la foi catholique, il fut arrêté et condamné pour trahison, parce qu’il refusait de reconnaître la reine comme chef de l’Église d’Angleterre. Fort dans la foi, il fut pendu au gibet et dépecé encore vivant.

11*. À Rome, en 1627, le bienheureux Pierre Casani, prêtre de l’Ordre des Clercs réguliers des Écoles religieuses, qui se servit des dons qu’il tenait de la nature et de la grâce pour l’éducation des enfants, heureux seulement de servir le Seigneur dans les tout petits.

12. À Paray-le-Monial en Bourgogne, l’an 1690, la naissance au ciel de sainte Marguerite-Marie Alacoque, dont la mémoire a été célébrée la veille.

13*. Près de Laval en Mayenne, en 1794, le bienheureux Jacques Burin, prêtre et martyr. Sous la Révolution française, il continua clandestinement son ministère pastoral en divers endroits, passant de maison en maison pour échapper aux recherches, et fut, à la fin, massacré, tenant en mains un calice.

14*. À Valenciennes, la même année, la bienheureuse Marie-Nathalie de Saint-Louis (Marie-Louise-Josèphe Vanot), et quatre compagnes, vierges ursulines et martyres. Dans la même persécution, elles furent condamnées à mort en haine de la foi catholique et montèrent à l’échafaud en récitant le psaume “Miserere”.

15. À Hué en Annam, l’an 1833, saint Isidore Gagelin, prêtre de la Société des Missions étrangères de Paris, étranglé pour le Christ sous l’empereur Minh Mang.

16*. En Espagne, à Suna en Lombardie, l’an 1902, le bienheureux Contardo Ferrini, qui, dans l’éducation des jeunes, dépassa la science humaine par sa foi et sa vie chrétienne.

17*. En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, le bienheureux martyr Fidèle Fuidio Rodriguez, religieux de la Société de Marie, près de Ciudad Real en Nouvelle Castille 

18*. En Espagne, le bienheureux Raymond-Étienne Bou Pascual, prêtre, à La Nucia près de Lugo en Galice

19*. En Espagne, le bienheureux Tarsilla Cordoba Belda, mère de famille, à Algemesi dans la région de Valence.

Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.



LDVM



Comments