The Roman Martyrology for tomorrow the 3rd day before the Kalends of October

Tértio Kaléndas Octóbris Luna tértia Anno Dómini 2022

In monte Gargáno venerábilis memória beáti Michaélis Archángeli, quando ipsíus nómine ibi consecráta fuit Ecclésia, vili quidem facta schémate, sed cælésti præstans virtúte. [Festum sanctorum Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum. In die dedicationis basilicae sub titulo Sancti Michaelis via Salaria miliario sexto ab Urbe antiquitus aedificatae, una celebrantur tres archangeli, quorum singulares Scriptura Sancta revelat missiones, qui die ac nocte Deo serviunt et vultum eius contemplantes ipsum incessanter glorificant. MRec]

Perinthi seu Heracleae in Thracia, sancti Euthychii Episcopi, Plauti, et Heracleae Martyrum  (c s III).

Valeroctistae in Armenia, sanctarum Virginum Ripsimis, Gaianae et Sociarum Martyrum, sub Tiridate Rege (s IV).

Autissiodori in Gallia Lugdunensi, sancti Fraterni Episcopi et Martyris (p 450). 

In Pérside sanctórum Mártyrum Dadæ, e Sáporis Regis consanguíneis, Cásdoæ uxóris, et Gabdélæ fílii; qui, honóribus exúti ac váriis torméntis dilaniáti, tandem, post longos cárceres, gládio sunt animadvérsi.

In Pérside sanctæ Gudéliæ Mártyris, quæ, cum plúrimos convertísset ad Christum, ac Solem et Ignem adoráre noluísset, ídeo, sub Sápore Rege, post multa torménta, cute cápitis detrácta, ligno affíxa, méruit obtinére triúmphum.

In Ponte Curvo, apud Aquínum, sancti Grimoáldi, Presbýteri et Confessóris.

In Palaestina, sancti Quiriaci Anachoretae, qui nonaginta fere annos in speluncis vitam duxit asperrimam, anachoretarum exemplar atque adversus errores Origenistarum veritatis fidei defensor (557).

*Mediolaci ad Saravum fluvium in Rhenania, depositio sancti Liudwini, episcopi Trevirensis, qui, monasterii huius loci fundator, Remis obiit (c 717). 

*In insula Augia lacus Turicensis apud Helvetios, sancti Adelrici, presbyteri et eremitae (s X). 

*In Britannia Minore, sancti Mauritii, abbatis primum Langonetensis, dein Carnoetensis monasterii Ordinis Cisterciensis ab ipso conditi, ubi sanctitatis signis clarus quievit (1191). 
 
*In monasterio Cisterciensium Longipontis in Gallia, beati Ioannis de Monte Mirabili, qui ex clarissimo equite humilis monachus foetus est (1217). 

*Apud Dariorigum ad oram Britanniae Minoris, beati Caroli de Blesis, viri pii, mitis et humilis, qui, dux Britanniae, etsi in numero Fratrum Minorum adesse maluerat, coactus tamen ad principatum ab adversario vindicandum, constans in aerumnis diutinum carcerem subiit et in certamine iuxta Alreum occisus est (1364). 

*Romae, beati Nicolai de Furca Palena, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Hieronymi, qui in colle Ianiculo monasterium Sancti Onuphrii fundavit, ubi centenarius quievit in Domino (1449). 

*Leopoli in Polonia, sancti Ioannis de Dukla, presbyteri ex Ordine Minorum, qui vitam absconditam et asceticam iuxta consuetudines Observantium ducens, cum ferventi studio animarum curae pastorali operam dedit atque christianorum unitatem fovit (1484). 

Nagasakii in Iaponia, passio sanctorum Michaelis de Aozaraza, Gulielmi Courtet, Vincentii Shiwozuka, presbyterorum ex Ordine Praedicatorum, Lazari de Kyoto et Laurentii de Manila Ruiz, patrisfamilias, martyrum, qui, annum amplius in carcere detenti propter nomen christianum, supplicium crucis subierunt, dein decollati sunt. Eorum memoria, una cum aliis sociis, pridie huius diei acta est (1636). 

In vico Ossernenon in territorio Canadensi, passio sancti Renati Goupil, martyris, qui, medicus atque sancti Isaaci Jogues cooperator, ab ethnico quodam securis ictu occisus est (1642). 

*In vico Gilet prope Valentiam in Hispania, beati Iacobi Mestre Iborra, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui, persecutione erga fidem furente, sanguinem pro Christo effudit (1936). 

*Valentiae item in Hispania, beatorum martyrum Pauli Bari Puig, presbyteri, et Vincentii Sales Genoves, religiosi, e Societate Iesu, qui pro Christo egregium peregerunt certamen (1936). 

*In vico Picadero de Paterna in pago Valentino item in Hispania, beati Darii Hernandez Morato, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui in eadem persecutione animam reddidit Deo (1936). 
 
*Illerdae item in Hispania, beati Francisci de Paula Castello i Aleu, martyris, qui, in eadem persecutione religiosa damnatus, aequo animo summaque firmitudine mortem pro Christo oppetere non dubitavit (1936). 

*À Milan, le bienheureux Luigi Monza, prêtre, fondateur de L’Institut séculier des Petites Sœurs de la Charité (1954). [béatifié le 30 avril 2006 par Benoît XVI]

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on the 29th of September is marked the Consecration of Saint Michael's Church.




Tertio Kalendas Octobris

Festum sanctorum Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum. In die dedicationis basilicae sub titulo Sancti Michaelis via Salaria miliario sexto ab Urbe antiquitus aedificatae, una celebrantur tres archangeli, quorum singulares Scriptura Sancta revelat missiones, qui die ac nocte Deo serviunt et vultum eius contemplantes ipsum incessanter glorificant. 

2. Perinthi seu Heracleae in Thracia, sancti Euthychii, episcopi et 
martyris (c s III). 

3. Valeroctistae in Armenia, sanctarum Ripsimis, Gaianae et sociarum, martyrum (s IV). 

4. Autissiodori in Gallia Lugdunensi, sancti Fraterni, episcopi (p 450). 

5. In Palaestina, sancti Quiriaci, anachoretae, qui nonaginta fere 
annos in speluncis vitam duxit asperrimam, anachoretarum exemplar 
atque adversus errores Origenistarum veritatis fidei defensor (557). 

6*. Mediolaci ad Saravum fluvium in Rhenania, depositio sancti 
Liudwini, episcopi Trevirensis, qui, monasterii huius loci fundator, 
Remis obiit (c 717). 

7*. In insula Augia lacus Turicensis apud Helvetios, sancti Adelrici, 
presbyteri et eremitae (s X). 

8*. In Britannia Minore, sancti Mauritii, abbatis primum Langonetensis, dein Carnoetensis monasterii Ordinis Cisterciensis ab ipso conditi, ubi sanctitatis signis clarus quievit (1191). 
 
9*. In monasterio Cisterciensium Longipontis in Gallia, beati Ioannis de Monte Mirabili, qui ex clarissimo equite humilis monachus 
foetus est (1217). 

10*. Apud Dariorigum ad oram Britanniae Minoris, beati Caroli de 
Blesis, viri pii, mitis et humilis, qui, dux Britanniae, etsi in numero 
Fratrum Minorum adesse maluerat, coactus tamen ad principatum ab 
adversario vindicandum, constans in aerumnis diutinum carcerem subiit et in certamine iuxta Alreum occisus est (1364). 

11 *. Romae, beati Nicolai de Furca Palena, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Hieronymi, qui in colle Ianiculo monasterium Sancti Onuphrii fundavit, ubi centenarius quievit in Domino (1449). 

12*. Leopoli in Polonia, sancti Ioannis de Dukla, presbyteri ex Ordine Minorum, qui vitam absconditam et asceticam iuxta consuetudines Observantium ducens, cum ferventi studio animarum curae pastorali operam dedit atque christianorum unitatem fovit (1484). 

13. Nagasakii in Iaponia, passio sanctorum Michaelis de Aozaraza, 
Gulielmi Courtet, Vincentii Shiwozuka, presbyterorum ex Ordine 
Praedicatorum, Lazari de Kyoto et Laurentii de Manila Ruiz, patrisfamilias, martyrum, qui, annum amplius in carcere detenti propter nomen christianum, supplicium crucis subierunt, dein decollati sunt. Eorum memoria, una cum aliis sociis, pridie huius diei acta est (1636). 

14. In vico Ossernenon in territorio Canadensi, passio sancti Renati 
Goupil, martyris, qui, medicus atque sancti Isaaci Jogues cooperator, 
ab ethnico quodam securis ictu occisus est (1642). 

15*. In vico Gilet prope Valentiam in Hispania, beati Iacobi Mestre 
Iborra, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et 
martyris, qui, persecutione erga fidem furente, sanguinem pro Christo effudit (1936). 

16*. Valentiae item in Hispania, beatorum martyrum Pauli Bari Puig, presbyteri, et Vincentii Sales Genoves, religiosi, e Societate Iesu, qui 
pro Christo egregium peregerunt certamen (1936). 

17*. In vico Picadero de Paterna in pago Valentino item in Hispania, 
beati Darii Hernandez Morato, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui in eadem persecutione animam reddidit Deo (1936). 
 
18*. Illerdae item in Hispania, beati Francisci de Paula Castello i 
Aleu, martyris, qui, in eadem persecutione religiosa damnatus, aequo animo summaque firmitudine mortem pro Christo oppetere non dubitavit (1936). 

*À Milan, le bienheureux Luigi Monza, prêtre, fondateur de L’Institut séculier des Petites Sœurs de la Charité (1954). [béatifié le 30 avril 2006 par Benoît XVI]

Tertio Kalendas Octobris

Fiesta de los santos arcángeles Miguel, Gabriel y Rafael. En el
día de la dedicación de la basílica bajo el título de San Miguel,
en la vía Salaria, a seis miliarios de Roma, se celebran juntamente
los tres arcángeles, de quienes la Sagrada Escritura revela misiones
singulares y que, sirviendo a Dios día y noche, y contemplando su
rostro, a él glorifican sin cesar.

2. En Perinto o Heraclea, de Tracia (hoy Grecia), san Eutiquio, obispo y mártir (c. s. III).

3. En Valeroctista (Valarsapat), en Armenia, santas mártires Rípsimes, Gayana y compañeras (s. IV in.).

4. En Auxerre, en la Galia Lugdunense (hoy Francia), san Fraterno, obispo (post 450).

5. En Palestina, san Quiríaco, anacoreta, de vida austerísima que habitó en cuevas hasta casi nonagenario y fue ejemplo de anacoretas y defensor de la verdadera fe contra los errores de los origenistas (557).

6*. En Mettlach, en Renania, a orillas del río Sarre, sepultura de san Liudwino, obispo de Tréveris, fundador del monasterio de este lugar y muerto en Reims (c. 717).

7*. En la isla de Ufnau, del lago de Zurich, entre los helvecios (hoy Suiza), san Adelrico o Alarico, presbítero y eremita (s. X).

8*. En la Bretaña Menor (hoy Francia), san Mauricio, abad primero del monasterio de Langonet y después del de Carnoet, de la Orden Cisterciense, fundado por él, donde murió en olor de santidad (1191).

9*. En el monasterio cisterciense de Longpont, en Francia, beato Juan de Montmirail, que dejó su profesión de esclarecido caballero por la de humilde monje (1217).

10*. En Vannes, en el litoral de Bretaña Menor (hoy Francia), beato Carlos de Blois, varón piadoso, manso y humilde, duque de Bretaña, que pese a su deseo de ingresar en la Orden de Hermanos Menores, se sintió obligado a vindicar el principado en contra de un adversario y, hombre constante en las desgracias, sufrió larga cárcel, siendo asesinado en una batalla, junto al Aubray (1364).

11*. En Roma, beato Nicolás de Furca Palena, presbítero de la Orden de San Jerónimo, fundador del monasterio de San Onofre, en la colina del Janículo, descansando ya centenario en el Señor (1449).

12*. En Lviv, en Polonia (hoy en Ucrania), san Juan de Dukla, presbítero de la Orden de Hermanos Menores, que vivió una vida oculta y ascética según usanza de los Observantes, con ferviente dedicación pastoral a la cura de almas y fomento de la unidad de los cristianos (1484).

13. En Nagasaki, en Japón, pasión de los santos Miguel Aozaraza, Guillermo Courtet y Vicente Shiwozuka, presbíteros de la Orden de Predicadores, y Lázaro de Kyoto y Lorenzo de Manila Ruiz, padre de familia, todos mártires, que, previo encarcelamiento durante más de un año por su condición de cristianos, sufrieron el suplicio de la cruz para ser degollados después. Su memoria, juntamente con la de otros compañeros, se celebró ayer (1636).

14. En Ossernenon, territorio de Canadá, pasión de san Renato Goupil, mártir, que, médico y cooperador con san Isaac Jogues, fue asesinado a golpes de hacha por un nativo (1642).

15*. En Gilet, cerca de la ciudad de Valencia, en España, beato Jaime Mestre Iborra, presbítero de la Orden de Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que derramó su sangre por Cristo durante la persecución religiosa (1936).

16*. En Valencia también, beatos mártires Pablo Bori Puig, presbítero, y Vicente Sales Genovés, religioso, de la Compañía de Jesús, que libraron el buen combate por Cristo (1936).

17*. En Picadero de Paterna, igualmente en la provincia de Valencia, beato Darío Hernández Morató, presbítero Compañía de Jesús y mártir, que ofreció su alma a Dios en la misma persecución religiosa (1936).

18*. En Lérida, también en España, beato Francisco de Paula Castelló i Aleu, mártir, que, condenado en la referida persecución religiosa, arrostró la muerte con ánimo apacible y gran fortaleza (1936).

Tertio Kalendas Octobris

1. Fête des saints Michel, Gabriel et Raphaël, archanges. Au jour de la dédicace d’une basilique édifiée très anciennement sous le titre de saint Michel sur la voie Salarienne, à six milles de Rome, l’Église célèbre les trois archanges dont la sainte Écriture révèle les missions et qui, jour et nuit au service de Dieu, contemplent sa face et ne cessent de le glorifier.

2. À Périnthe ou Héraclée en Thrace, saint Eutychès, évêque et martyr.

3. À Valsarpat en Arménie, au début du IVe siècle, les saintes Ripsime, Gaïane et leurs compagnes, martyres, sous le roi Tiridate, avant qu’il ne se convertisse. 4. À Auxerre, après 450, saint Fraterne, évêque.

4. À Auxerre, après 450, saint Fraterne, évêque

5. En Palestine, en 557, saint Cyriaque, anachorète, qui mena près de quatre-vingt-dix ans une vie très austère dans des grottes, exemple vivant pour les anachorètes et défenseur de la vraie foi contre les erreurs des origénistes.

6*. À Mettlach, sur les bords de la Sarre en Rhénanie, vers 717, la mise au tombeau de saint Liutwin, évêque de Trèves, fondateur du monastère de ce lieu, qui mourut à Reims.

7*. Dans l’île d’Ufnau, sur le lac de Zurich en Suisse, vers la fin du Xe siècle, saint Alaric, prêtre et ermite.

8*. En Bretagne, l’an 1194, saint Maurice, abbé cistercien d’abord de Langonnet, puis de Carnoët, dont il fut le fondateur et où il repose, célèbre par les signes de sa sainteté.

9*. Au monastère cistercien de Longpont, au diocèse de Soissons, en 1217, le bienheureux Jean de Montmirail, vaillant et célèbre chevalier qui se fit humble moine.

10*. Près d’Auray au pays de Vannes, en 1364, le trépas du bienheureux Charles de Blois. Duc de Bretagne, pieux, doux et humble, il aurait préféré faire partie des Frères mineurs, mais, obligé de revendiquer le duché contre un prétendant, il supporta avec constance une très longue captivité et mourut, revêtu d’un cilice, sur le champ de bataille.

11*. À Rome, en 1449, le bienheureux Nicolas de Forca Palena, prêtre de l’Ordre des Ermites de Saint-Jérôme, qui fonda sur la Janicule le monastère de Saint-Onuphre, où il mourut dans le Seigneur, âgé de cent ans.

12. À Lwow, alors en Pologne, en 1484, saint Jean de Dukla, prêtre de l’Ordre des Mineurs, qui mena une vie cachée et ascétique selon les coutumes des Observantins, se donna avec un zèle fervent à l’action pastorale et eut à cœur l’unité des chrétiens.

13. À Nagasaki au Japon, en 1636, la passion des saints martyrs Michel de Aozaraza, Guillaume Courtet, Vincent Shiwozuka, prêtres dominicains, Lazare de Kyoto et Laurent Ruiz de Manille, père de famille. Après plus d’un an passé en prison à cause du nom chrétien, ils subirent le supplice de la croix, puis furent décapités. Leur mémoire a été célébrée la veille.

14. À Ossernenon au Canada, en 1642, la passion de saint René Goupil, martyr. Médecin et coopérateur de saint Isaac Jogues, il fut tué par un païen d’un coup de hache. Sa mémoire est célébrée le 19 octobre.

15*. En Espagne, à Gilet, Jacques Mestre Iborra, prêtre capucin

16*. À Valence en Espagne, les bienheureux martyrs Paul Bori Puig, prêtre, et Vincent Sales Genoves, religieux, tous deux de la Compagnie de Jésus ;

17*. En Espagne, dans la région de Valence, à Picadero de Paterna, le bienheureux martyr Darius Hernandez Morato, prêtre de la même Compagnie 

18*. En Espagne, Lleida en Catalogne, François de Paule Castello y Aleu  jeune de l’action catholique, victime, en 1936, de la persécution déchaînée contre l’Église au cours de la guerre civile ;et traduit devant un tribunal populaire, déclara avec force sa foi chrétienne et fût aussitôt condamné à mort et fusillé.

*À Milan, le bienheureux Luigi Monza, prêtre, fondateur de L’Institut séculier des Petites Sœurs de la Charité (1954). [béatifié le 30 avril 2006 par Benoît XVI]

LDVM


Comments