The Roman Martyrology for tomorrow the 17th day before the Kalends of October [September 15]

Decimo septimo Kalendas Octobris Luna undevicésima Anno Dómini 2022

Octava Nativitatis beatae Mariae Virginis. Festum Septem Dolorum ejusdem beatissimae Virginis Mariae.

Romae, via Nomentana, natalis beati Nicomedis, Presbyteri et Martyris, qui, cum diceret compellentibus se sacrificare: « Ego non sacrifico nisi Deo omnipotenti, qui regnat in caelis », plumbatis diutissime caesus est, atque in eo tormento migravit ad Dominum (s inc).

Marcianopoli, in Thracia, sanctae Melitinae Martyris, quae, sub Antonino Imperatore et Antiocho Praeside, cum ad Gentilium fana semel et iterum ducta esset, atque idola semper corruerent, ideo suspensa et laniata est, ac demum capite plexa (a 161 tr).

In territorio Cabillonensi sancti Valeriani Martyris, quem Priscus Praeses, suspensum et gravi ungularum laceratione cruciatum, tandem, cum in Christi confessione videret immobilem ac laeto animo in ejus laudibus permanentem, gladio animadverti praecepit (s inc).

Hadrianopoli, in Thracia, sanctorum Martyrum Maximi, Theodori et Asclepiodoti; qui sub Maximiano Imperatore coronati sunt (a 311 tr).

Item sancti Porphyrii mimi, qui, coram Juliano Apostata, per jocum suscipiens baptismum, Dei virtute derepente mutatur, et Christianum se esse profitetur; ac mox, ipsius Imperatoris mandato securi percussus, martyrio coronatur (a 363 tr).

Eodem die sancti Nicetae Gothi, qui ab Athanarico Rege, ob catholicam fidem, jussus est igne comburi (c 370).

Lugduni in Gallia, sancti Alpini, episcopi, qui sancto Iusto successit (s IV). 

In Gallia sanctae Eutropiae Viduae (s V tr).

Item in Gallia. sancti Leobini, Episcopi Carnutensis (556 tr).

Tulli prope Nanceium item in Gallia Lugdunensi, sancti Apri Episcopi (s VI). 

In monasterio Gemmeticensi in Neustria, sancti Aichardi, abbatis, qui, sancti Philiberti discipulus, ab eo ibidem praepositus est (s VII).

Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctorum martyrum Emilae, diaconi, et Ieremiae, qui, in Maurorum persecutione, post longam carceris macerationem, demum cervicibus pro Christo abscissis martyrium compleverunt (852). 

*Busseti in territorio Fidentino in Aemilia, beati Rolandi de Medicis, anachoretae, qui in locis asperis et solitariis Alpium summa abstinentia vixit cum Deo solo conversans (1386). 

Genuae in Liguria, sanctae Catharinae Fieschi, viduae, contemptu mundi, crebris ieiuniis, caritate in Deum et dilectione erga egenos infirmosque insignis (1510). 

*In urbe Hirado in Iaponia, beati Camilli Costanzo, presbyteri e Societate lesu et martyris, qui, a supremo duce Hidetada iussus igne comburi, in ipso rogo Christum praedicare non cessavit (1662). 

*In loco Sancto Dominico Xagada in Mexico, beatorum Ioannis Baptistae et Hyacinthi ab Angelis, martyrum, qui, catechistae, cum idola pro Christo colere renuissent, saeviter percussi, passionem Christi aemulantes praemium aeternum meriti sunt (1700). 

*Vindobonae in Austria, beati Antonii Mariae Schwartz, presbyteri, qui pro tironum iuvenumque operariorum cura pastorali necnon ad eorundem iura defendenda Congregationem instituit pro operariis christianis a Sancto losepho de Calasanz (1929). 

*In vico Llosa de Ranes in pago Valentino Hispaniae, beati Paschalis Penades Jornet Presbyteri et Martyris, qui, tempore persecutionis, per terrenum certamen ad aeternae salutis plenitudinem pervenit (1936). 

*Prope Monachium Bavariae in Germania, beati Ladislai Miegon, presbyteri et martyris, qui, e Polonia sub regimine Deo hominibusque infenso coacta in castra detentionis Dachani propter fidem ablatus, per cruciatus ad gloriosam pervenit coronam (1942) 

*Neapoli in Italia, beati Pauli Manna, presbyteri e Pontificio Instituto pro Missionibus Exteris, qui, missionarii officio in Birmania infirmae valetudinis causa relicto, de evangelizationis navitate admodum molitus est et summo studio verbi Dei praedicationem et unitatem christianorum fovendas curavit (1952). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology September 15th is the feast of Saint Valerian.




Decimo septimo Kalendas Octobris

Memoria beatae Mariae Virginis perdolentis, quae, iuxta crucem Iesu adstans, Filii salutiferae passioni intime fideliterque sociata est et nova exstitit Eva, ut, quemadmodum primae mulieris inoboedientia ad mortem contulit, ita mira eius oboedientia ad vitam conferret. 

2. Romae, sancti Nicomedis, martyris, cuius corpus in coemeterio 
via Nomentana reconditum Bonifatius papa Quintus basilica sepulcrali honoravit (s inc). 

3. Tinurtii ad Ararem flumen in Gallia Lugdunensi, sancti Valeriani, martyris (s inc). 

5. Ad ripas Danubii, sancti Nicetae Gothi, martyris, qui ab Athanarico rege ariano ob catholicam fidem iussus est igne necari (c 370).

4. Tomis in Scythia, sanctorum Stratonis, Valerii, Macrobii et 
Gordiani, martyrum, qui sub Licinio imperatore passi esse feruntur (s IV). 

6. Lugduni in Gallia, sancti Alpini, episcopi, qui sancto Iusto successit (s IV). 

7. Tulli prope Nanceium item in Gallia Lugdunensi, sancti Apri, 
episcopi (s VI). 

8. In monasterio Gemmeticensi in Neustria, sancti Aichardi, abbatis, qui, sancti Philiberti discipulus, ab eo ibidem praepositus est (s VII). 

9. Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctorum martyrum 
Emilae, diaconi, et Ieremiae, qui, in Maurorum persecutione, post 
longam carceris macerationem, demum cervicibus pro Christo abscissis martyrium compleverunt (852). 

10*. Busseti in territorio Fidentino in Aemilia, beati Rolandi de Medicis, anachoretae, qui in locis asperis et solitariis Alpium summa 
abstinentia vixit cum Deo solo conversans (1386). 

11. Genuae in Liguria, sanctae Catharinae Fieschi, viduae, contemptu mundi, crebris ieiuniis, caritate in Deum et dilectione erga egenos 
infirmosque insignis (1510). 

12*. In urbe Hirado in Iaponia, beati Camilli Costanzo, presbyteri e 
Societate lesu et martyris, qui, a supremo duce Hidetada iussus igne 
comburi, in ipso rogo Christum praedicare non cessavit (1662). 

13*. In loco Sancto Dominico Xagada in Mexico, beatorum Ioannis 
Baptistae et Hyacinthi ab Angelis, martyrum, qui, catechistae, cum 
idola pro Christo colere renuissent, saeviter percussi, passionem Christi aemulantes praemium aeternum meriti sunt (1700). 

14*. Vindobonae in Austria, beati Antonii Mariae Schwartz, presbyteri, qui pro tironum iuvenumque operariorum cura pastorali necnon ad eorundem iura defendenda Congregationem instituit pro operariis christianis a Sancto losepho de Calasanz (1929). 

15*. In vico Llosa de Ranes in pago Valentino Hispaniae, beati Paschalis Penades Jornet, presbyteri et martyris, qui, tempore persecutionis, per terrenum certamen ad aeternae salutis plenitudinem pervenit (1936). 

16*. Prope Monachium Bavariae in Germania, beati Ladislai Miegon, presbyteri et martyris, qui, e Polonia sub regimine Deo hominibusque infenso coacta in castra detentionis Dachani propter fidem ablatus, per cruciatus ad gloriosam pervenit coronam (1942) 

17*. Neapoli in Italia, beati Pauli Manna, presbyteri e Pontificio Instituto pro Missionibus Exteris, qui, missionarii officio in Birmania infirmae valetudinis causa relicto, de evangelizationis navitate admodum molitus est et summo studio verbi Dei praedicationem et unitatem christianorum fovendas curavit (1952). 

Decimo septimo Kalendas Octobris

Memoria de Nuestra Señora de los Dolores, que de pie junto a
la cruz de Jesús, su Hijo, estuvo íntima y fielmente asociada a
su pasión salvadora. Fue la nueva Eva, que por su admirable obediencia contribuyó a la vida, al contrario de lo que hizo la primera mujer, que por su desobediencia trajo la muerte.

2. En Roma, san Nicomedes, mártir, a quien el papa Bonifacio V honró su sepultura en la vía Nomentana con un templo sepulcral (s. inc.).

3. En Tournus, en el territorio de Chalons, a orillas del Saona, en la Galia Lugdunense (hoy Francia), san Valeriano, mártir (s. inc.).

5. A orillas del Danubio, san Nicetas Godo, mártir, a quien el rey arriano Atanarico mandó quemar en odio a la fe católica (c. 370).

4. En Tomi (hoy Constanza), en la Escitia (hoy Rumania), santos Estratón, Valerio, Macrobio y Gordiano, mártires, cuya pasión ocurrió, según parece, siendo Licinio emperador (s. IV).

6. En Lyon, de la Galia, san Alpino, obispo, sucesor de san Justo (s. IV).

7. En Toul, cerca de Nancy, también en la Galia Lugdunense (hoy Francia), san Apro, obispo (s. VI).

8. En el monasterio de Jumieges, cerca de Rouen, en Neustria (hoy Francia), san Aicadro, abad, discípulo y sucesor en el cargo de san Filiberto (s. VII).

9. En Córdoba, en la región hispánica de Andalucía, santos mártires Emilas, diácono, y Jeremías, que fueron decapitados por su fe cristiana durante la persecución sarracena, después de sufrir una larga y dura prisión (852).

10*. En Busseto, en la región de Fidenza, de la Emilia, beato Rolando de Médicis, anacoreta, que pasó una vida solitaria por los duros Alpes, viviendo en gran penitencia y conversando sólo con Dios (1386).

11. En Génova, en la Liguria, de Italia, santa Catalina Fieschi, viuda, insigne por el desprecio de lo mundano, por sus frecuentes ayunos, amor de Dios y caridad para con los necesitados y enfermos (1510).

12*. En la ciudad de Hirado, en Japón, beato Camilo Costanzo, presbítero de la Compañía de Jesús y mártir, que, mandado a la hoguera por el regente supremo Hidetada, no cesó de predicar a Cristo aún en la misma pira (1622).

13*. En la localidad de Santo Domingo de Xagacia, en México, beatos Juan Bautista y Jacinto de los Ángeles, mártires, que, siendo catequistas, al pretender remover los ídolos para servir a Cristo, fueron apaleados cruelmente, imitando la pasión de Cristo y alcanzando el premio eterno (1700).

14*. En Viena, en Austria, beato Antonio María Schwartz, presbítero, que fundó una congregación de operarios cristianos bajo la protección de san José de Calasanz, para cuidado pastoral de principiantes y jóvenes obreros y para la defensa de sus derechos (1929).

15*. En Llosa de Ranes, en la provincia de Valencia, en España, beato Pascual Penadés Jornet, presbítero y mártir, que en la persecución religiosa durante el tiempo de guerra cambió su combate terreno por el gozo eterno (1936).

16*. Cerca de Munich, de Baviera, en Alemania, beato Ladislao Miegon, presbítero y mártir, que desde Polonia, dominada por un régimen dictatorial ofensivo ante Dios y ante los hombres, a causa de su fe fue llevado al campo de concentración de Dachau, donde el tormento lo coronó de gloria eterna (1942).

17*. En Nápoles, en Italia, beato Pablo Manna, presbítero del Pontificio Instituto para Misiones Extranjeras, que fue misionero en Birmania, pero por razón de su salud hubo de dejarlo, dedicándose a la evangelización, a la predicación de la palabra de Dios y a favorecer la unión de los cristianos (1952).

Decimo septimo Kalendas Octobris

1. Mémoire de Notre-Dame des Douleurs, la Vierge Marie, qui, debout au pied de la Croix de Jésus, a été associée très intimement et dans la foi à la passion salutaire de son fils.

2. À Rome, saint Nicomède, martyr, dont le pape Boniface V honora le corps, déposé au cimetière de la voie Nomentane, en élevant par-dessus une basilique sépulcrale.

3. À Tournus sur le territoire de Chalon-sur-Saône, saint Valérien, martyr.

4. À Tomi en Scythie, au début du IVe siècle, les saints martyrs Straton, Valère, Macrobe et Gordien, qui furent exécutés, dit-on, sous l’empereur Licinius.

5. Sur les bords du Danube, vers 370, saint Nicétas le Goth, martyr, qui, en raison de sa foi catholique, fut brûlé vif sur l’ordre du roi arien Athanaric.

6. À Lyon, au IVe siècle, saint Alpin, évêque, qui succéda à saint Just, lorsque celui-ci décida de vivre en ermite.

7. À Toul, au VIe siècle, saint Epvre, évêque.

8. Au monastère de Jumièges, près de Rouen, au VIIe siècle, saint Achard, abbé, mis à la tête de cette abbaye par saint Philibert dont il était disciple.

9. À Cordoue en Andalousie, en 852, les saints martyrs Émile, diacre, et Jérémie. Après avoir longtemps langui en prison, pendant la persécution des Maures, ils eurent enfin le cou tranché pour le Christ, et consommèrent ainsi leur martyre.

10*. À Bargone en Émilie, l’an 1386, le bienheureux Roland de Médicis, anachorète, qui vécut dans des lieux sauvages et inhabités des Alpes, dans la plus austère solitude, conversant avec Dieu.

11. À Gênes en Ligurie, en 1510, sainte Catherie Fieschi, veuve, remarquable par son mépris du monde, ses jeûnes répétés, son amour de Dieu et sa charité envers les pauvres et les malades.

12*. À Hirado au Japon, en 1622, le bienheureux Camille Costanzo, prêtre de la Compagnie de Jésus et martyr. Sur l’ordre du chef suprême Hidetada, il fut brûlé vif, et jusque sur le bûcher ne cessa de prêcher le Christ.

13*. À San Francisco Cajonos au Mexique, en 1700, les bienheureux Jean-Baptiste et Hyacinthe des Anges, catéchistes et martyrs. Refusant d’adorer les idoles ils succombèrent à des coups violents, participant ainsi à la passion du Christ.

14*. À Vienne en Autriche, l’an 1929, le bienheureux Antoine-Marie Schwartz, prêtre. Pour le soin pastoral des apprentis et des jeunes ouvriers, mais aussi pour la défense de leurs droits, il fonda la Congrégation de Saint-Joseph de Calasanz pour les ouvriers chrétiens.

15*. À Llosa de Ranes, dans le pays de Valence en Espagne, l’an 1936, le bienheureux Pascal Penades Jornet, prêtre et martyr, victime de la persécution déchaînée au cours de la guerre civile.

16*. Au camp de concentration de Dachau en Bavière, l’an 1942, le bienheureux Ladislas Miegon, prêtre de Sandomierz et martyr. Aumônier militaire, quand la Pologne fut soumise au régime nazi, il fut déporté en Allemagne et succomba aux mauvais traitements subis.

17*. À Naples, en 1952, le bienheureux Paul Manna, prêtre. Membre de l’Institut pontifical ; pour les Missions étrangères, il dut quitter pour raison de santé son activité missionnaire en Birmanie, s’occupa avec zèle de l’œuvre d’évangélisation et favorisa la prédication de la parole de Dieu et l’unité des chrétiens.


LDVM


Comments