The Roman Martyrology for tomorrow the 13th day before the Kalends of October

Tertiodécimo Kaléndas Octóbris Luna vicésima tértia Anno Dómini 2022

Putéolis, in Campánia, sanctórum Mártyrum Januárii, Beneventánæ civitátis Epíscopi, ejúsque Diáconi Festi, et Desidérii Lectóris, Sósii, Diáconi Ecclésiæ Misenátis, Próculi, Diáconi Puteoláni; Eutýchii et Acútii. Hi omnes, post víncula et cárceres, cápite cæsi sunt, sub Diocletiáno Príncipe. Corpus sancti Januárii delátum fuit Neápolim, atque honorífice in Ecclésia tumulátum; ubi étiam beatíssimi Mártyris sanguis in ampúlla vitrea adhuc servátur, qui, in conspéctu cápitis illíus pósitus, velut recens liquéscere et ebullíre conspícitur (s IV).

Nucériæ natális sanctórum Mártyrum Felícis et Constántiæ, qui passi sunt sub Neróne (68 tr).

In Palæstína sanctórum Mártyrum et Ægýpti Episcopórum Pélei, Nili et Elíæ; qui, témpore persecutiónis Diocletiáni, cum plúrimis Cléricis, pro Christo sunt igne consúmpti (310).

Natalis sanctórum Mártyrum Tróphimi, Sabbátii et Dorymedóntis, sub Probo Imperatóre. Ex eis Sabbátius Antiochíæ, jussu Attici Prǽsidis, támdiu flagris cæsus est, donec emítteret spíritum; Tróphimus vero, Sýnnadam, in Phrýgia, ad Perénnium Prǽsidem missus, ibi, post multos cruciátus, cum Dorymedónte Senatóre, cápitis decollatióne martýrium consummávit (s inc).

Eleutherópoli, in Palæstína, sanctæ Susánnæ, Vírginis et Mártyris; quæ, orta ex idolórum sacerdóte Arthémio et Judǽa mulíere Martha, ad Christiánam fidem, paréntibus mórtuis, est convérsa, atque ob eándem fidem ab Alexándro Præfécto várie torta et in cárcerem trusa, ibi orans migrávit ad Sponsum (s III tr).

Turonis in Gallia Lugdunensi, sancti Eustochii Episcopi, magnárum virtútum viri, qui, ex ordine senatorio, vir sanctus et religiosus sancto Brictio successit (461).

In monasterio Sistariensi apud Lingones item in Gallia, sancti Sequani, presbyteri et abbatis (s VI). 

In territorio Bituricensi in Aquitania, sancti Mariani, eremitae, cui cibus fuerunt poma agrestia et mel forte repertum (s VI). 

*Metis in Austrasia, sancti Goerici seu Abbonis, episcopi, qui sancto Arnulpho successit eiusque corpus reverenter hanc in urbem transtulit (c 642) 

Cantuariae in Anglia, sancti Theodori, episcopi, qui, monachus Tarsensis a sancto Vitaliano papa ad episcopatum evectus et in Angliam prope septuagenarius missus, doctrína et sanctitáte refúlsit et forti animo Ecclesiam ipsi commissam moderatus est (690).

Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Pomposae, virginis et martyris, quae in Maurorum persecutione, cum martyrium sanctae Columbae audivisset, clam e monasterio Pinnae Mellariae aufugit et Cordubae, coram iudice impavida Christum confessa, confestim ante fores palatii gladio decollata palmam consecuta est (853). 

In território Lingoniénsi sancti Séquani, Presbýteri et Confessóris.

*Frisingae in Bavaria, sancti Lantberti, episcopi (957). 

*Bonivicini prope Consentiam in Calabria, sancti Cyriaci, abbatis (1030). 

*Vapinci in Provincia Galliae, sancti Arnulphi, episcopi, qui pro recta forma vitae Ecclesiae restituenda multa sustinuit (c 1075). 

*Barcinone in Catalaunia Hispaniae regione, sanctae Mariae de Cervello, virginis ex Ordine Beatae Mariae de Mercede, quae propter opem invocantibus collatam Maria de Subsidio vulgo nuncupata est (1290).

Matriti in Hispania, sancti Alphonsi de Orozco, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, qui, praedicationi in curia regis praepositus, austerum et humilem sese exhibuit (1591).

Seuli in Corea, passio sancti Caroli Hyon Song-mun, martyris, qui, catechista, ut missionarios in patriam suam perduceret, longa ac difficilia itinera perfecit, demum aliis cum christianis in carcerem 
traditus socios numquam hortari destitit et pro Christo capite truncatus est (1846). 

In vico Druelle, in pago et diœcési Ruthenénsi Galliae, sanctæ Maríæ Guliélmæ-Æmíliæ de Rodat, Vírginis, Congregatiónis Sorórum a sancta Família Fundatrícis, puéllis erudiéndis et egénis sublevándis addictíssimæ, quæ a Pio Duodécimo, Pontífice Máximo, inter sanctas Vírgines reláta est (1852).

*In loco Ciempozuelos prope Matritum in Hispania, beati Hyacinthi Hoyuelos Gonzalez, religiosi ex Ordine Sancti Ioannis a Deo et martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam vastante, Christi confessione gloriosum martyrium complevit (1936).

*In vico Benifayo in pago Valentino item in Hispania, beatae Franciscae Cuallado Baixauli, virginis et martyris, quae in eadem persecutione erga fidem sanguinem pro Christo effudit (1936). 

*Matriti item in Hispania, beatarum Mariae a Iesu de la Yglesia y de Varo, Mariae a Doloribus et Consolatae Aguiar-Mella y Diaz, virginum ex Instituto Filiarum Mariae Scholarum Piarum et martyrum, quae ob Christi testimonium coronatae sunt (1936).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on September 19th  the feast of Saint Januarius, 'and his deacons with him, who were called Saint Festus and Saint Desiderius', is marked. 





Tertiodecimo Kalendas Octobris

Sancti Ianuarii, episcopi Beneventani et martyris, qui tempore persecutionum erga fidem Puteolis prope Neapolim in Campania pro Christo passus est (s IV).
 
2. Synnade in Phrygia, sancti Trophimi, martyris (s inc). 

3. In Palaestina, sanctorum martyrum Pelei et Nili, episcoporum in Aegypto, Eliae, presbyteri, et Patermuthii, qui, tempore persecutionis Diocletiani imperatoris, cum plurimis clericis pro Christo igne concremati sunt (310).

4. Turonis in Gallia Lugdunensi, sancti Eustochii, episcopi, qui, ex 
ordine senatorio, vir sanctus et religiosus sancto Brictio successit (461). 

5. In monasterio Sistariensi apud Lingones item in Gallia, sancti 
Sequani, presbyteri et abbatis (s VI). 

6. In territorio Bituricensi in Aquitania, sancti Mariani, eremitae, 
cui cibus fuerunt poma agrestia et mel forte repertum (s VI). 

7*. Metis in Austrasia, sancti Goerici seu Abbonis, episcopi, qui 
sancto Arnulpho successit eiusque corpus reverenter hanc in urbem 
transtulit (c 642) 

8. Cantuariae in Anglia, sancti Theodori, episcopi, qui, monachus 
Tarsensis a sancto Vitaliano papa ad episcopatum evectus et in Angliam prope septuagenarius missus, forti animo Ecclesiam ipsi commissam moderatus est (690). 

9. Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Pomposae, virginis et martyris, quae in Maurorum persecutione, cum martyrium 
sanctae Columbae audivisset, clam e monasterio Pinnae Mellariae aufugit et Cordubae, coram iudice impavida Christum confessa, confestim ante fores palatii gladio decollata palmam consecuta est (853). 

10*. Frisingae in Bavaria, sancti Lantberti, episcopi (957). 

11 *. Bonivicini prope Consentiam in Calabria, sancti Cyriaci, abbatis (1030). 

12*. Vapinci in Provincia Galliae, sancti Arnulphi, episcopi, qui pro 
recta forma vitae Ecclesiae restituenda multa sustinuit (c 1075). 

13*. Barcinone in Catalaunia Hispaniae regione, sanctae Mariae de Cervello, virginis ex Ordine Beatae Mariae de Mercede, quae propter opem invocantibus collatam Maria de Subsidio vulgo nuncupata est (1290).

14. Matriti in Hispania, sancti Alphonsi de Orozco, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, qui, praedicationi in curia regis praepositus, austerum et humilem sese exhibuit (1591).

15. Seuli in Corea, passio sancti Caroli Hyon Song-mun, martyris, 
qui, catechista, ut missionarios in patriam suam perduceret, longa ac 
difficilia itinera perfecit, demum aliis cum christianis in carcerem 
traditus socios numquam hortari destitit et pro Christo capite truncatus est (1846). 

16. Villae Francae in pago Ruthenensi Galliae, sanctae Mariae Guliellmae Aemiliae de Rodat, virginis, quae ad puellas erudiendas et egenos sublevandos Congregationem Sororum a Sancta Familia fundavit (1852).

17*. In loco Ciempozuelos prope Matritum in Hispania, beati Hyacinthi Hoyuelos Gonzalez, religiosi ex Ordine Sancti Ioannis a Deo et martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam vastante, Christi confessione gloriosum martyrium complevit (1936).

18*. In vico Benifayo in pago Valentino item in Hispania, beatae Franciscae Cuallado Baixauli, virginis et martyris, quae in eadem persecutione erga fidem sanguinem pro Christo effudit (1936). 

19*. Matriti item in Hispania, beatarum Mariae a Iesu de la Yglesia y de Varo, Mariae a Doloribus et Consolatae Aguiar-Mella y Diaz, virginum ex Instituto Filiarum Mariae Scholarum Piarum et martyrum, quae ob Christi testimonium coronatae sunt (1936).

Tertiodecimo Kalendas Octobris

San Jenaro, obispo de Benevento, mártir por Cristo en Puzzuoli,
 cerca de Nápoles, en la Campania, en tiempo de persecución contra la fe cristiana (s. IV).

2. En Sínada, de Frigia, san Trófimo, mártir (s. inc.).

3. En Palestina, santos mártires Peleo y Nilo, obispos en Egipto, Elías, presbítero, y Patermucio, todos ellos, por su fe en Cristo, consumidos por el fuego, junto con otros muchísimos clérigos, durante la persecución en tiempo del emperador Diocleciano (310).

4. En Tours, en la Galia Lugdunense (hoy Francia), san Eustoquio, obispo, que, procedente del gremio senatorial, cual varón santo y religioso sucedió a san Bricio en la sede episcopal (461).

5. En el monasterio de Cestre (hoy Saint-Seine-l’Abbaye), en el territorio de Langres, también en la Galia, san Secuano, presbítero y abad (s. VI).

6. En el territorio de Bourges, en Aquitania (hoy Francia), san Mariano, eremita, que sólo se alimentaba de manzanas agrestes y a veces de miel, si la encontraba (s. VI).

7*. En Metz, de Austrasia (hoy Francia), san Goerico o Abbón, obispo, sucesor de san Arnulfo, a quien trasladó con veneración a esta ciudad (c. 642).

8. En Canterbury, en Inglaterra, san Teodoro, obispo, antes monje de
Tarso, que elevado al episcopado por el papa san Vitaliano y enviado a Inglaterra casi septuagenario, moderó con fortaleza de ánimo la Iglesia a él encomendada (690)

9. En Córdoba, en la región hispánica de Andalucía, santa Pomposa, virgen y mártir, la cual, durante la persecución por los sarracenos, sabedora del martirio de santa Columba, salió a escondidas del monasterio cordobés de Peñamelera y confesó intrépida a Cristo ante el juez, siendo inmediatamente degollada ante las puertas del palacio y consiguiendo así la palma del martirio (853).

10*. En Frisinga, en Baviera, de Alemania, san Lantberto, obispo (957).

11*. En Buonvicino, cerca de Cosenza, en Calabria, san Ciríaco, abad (1030).

12*. En Gap, de la Provenza, en Francia, san Arnulfo, obispo, que sufrió mucho para restaurar la vida de la Iglesia (c. 1075).

13. En Barcelona, en la región española de Cataluña, santa María de Cervelló, virgen de la Orden de Santa María de la Merced, llamada popularmente María del Socorro por la ayuda prestada a sus devotos (1290).

14. En Madrid, capital de España, san Alonso de Orozco, presbítero de la Orden de Ermitaños de San Agustín, que, encargado de la predicación en el palacio del rey, se mostró austero y humilde (1591).

15. En Seúl, de Corea, pasión de san Carlos Hyon Song-mun, mártir, que, siendo catequista, hizo largas y difíciles gestiones para facilitar la llegada de misioneros a su país, y finalmente encarcelado junto con otros cristianos, nunca dejó de exhortar a los compañeros hasta, por Cristo, morir decapitado (1846).

16. En Villefranche, en la región de Rodez, en Francia, santa María Guillerma Emilia de Rodat, virgen, fundadora de la Congregación de las Hermanas de la Sagrada Familia, dedicadas a la educación de niñas y a ayuda para los necesitados (1852).

17*. En Ciempozuelos, cerca de Madrid, en España, beato Jacinto Hoyuelos González, religioso de la Orden de San Juan de Dios y mártir, que, confesando a Cristo, coronó su vida con un glorioso martirio en la persecución contra la Iglesia durante la contienda civil (1936).

18*. En Benifayó, en la provincia de Valencia, también en España, beata Francisca Cualladó Baixauli, virgen y mártir, que derramó su sangre por su fe en Cristo en la misma persecución religiosa (1936).

19*. En Madrid, nuevamente en España, beatas María de Jesús de la Yglesia y de Varo, María Dolores y su hermana Consuelo Aguiar-Mella y Díaz, vírgenes del Instituto de Hijas de María de las Escuelas Pías, mártires por su testimonio de Cristo (1936).

Tertiodecimo Kalendas Octobris

1. Mémoire de saint Janvier, évêque de Bénévent et martyr. Au IVe siècle, durant la persécution de l’empereur Dioclétien, il subit le martyre à Pouzzoles près de Naples, qui se glorifie de posséder son corps et son sang versé pour le Christ.

2. À Synada en Phrygie, saint Trophime, martyr.

3. En Palestine, l’an 310, les saints martyrs Pélée et Nil, évêques en Égypte, Élie, prêtre, et Patermuthine qui, au temps de la persécution de Dioclétien, souffrirent pour le Christ la peine du feu avec un grand nombre de clercs.

4. À Tours, en 461, saint Eustoche, évêque, de l’ordre sénatorial, homme saint et religieux qui succéda à saint Brice.

5. Au territoire de Langres, au VIe siècle, saint Seine, prêtre et abbé du monastère de Cestre, dont il fut le fondateur.

6. Au territoire de Bourges, au VIe siècle, saint Marien, ermite, qui se contentait pour nourriture des fruits sauvages et du miel découvert par hasard.

7*. À Metz, en 642, saint Goëri ou Abbon, évêque, qui succéda à saint Arnould et transféra son corps avec honneur dans cette ville.

8. À Cantorbéry, en 690, saint Théodore, évêque. Né à Tarse en Cilicie, moine à Athènes puis à Rome, il fut promu à l’épiscopat par le pape saint Vitalien et envoyé en Angleterre, déjà presque septuagénaire. Il dirigea, néanmoins, avec énergie l’Église qui lui était confiée, en augmentant le nombre des diocèses, en unifiant des coutumes disparates et en développant l’enseignement dans sa cathédrale.

9. À Cordoue en Andalousie, l’an 853, sainte Pomposa, vierge et martyre. Durant la persécution des Maures, à la nouvelle du martyre de sainte Colombe, elle sortit en cachette de son monastère de Pinna Mellaria, alla à Cordoue, se présenta au juge et sans peur confessa sa foi au Christ. Aussitôt elle fut décapitée devant la porte du palais et obtint ainsi la palme.

10*. À Freising en Bavière, l’an 957, saint Lantbert, évêque.

11*. À Bonivicini, près de Cosenza en Calabre, l’an 1030, saint Cyriaque, abbé.

12*. À Gap en Provence, vers 1075, saint Arnoul, évêque, qui eut beaucoup à souffrir pour la réforme de la vie de l’Église.

13*. À Barcelone, en 1290, la bienheureuse Marie de Cervellon, vierge de l’Ordre de Notre-Dame de la Merci. À cause de l’aide qu’elle donne à ceux qui l’invoquent, on la nomma communément Marie du Secours.

14. À Madrid, vers 1591, saint Alphonse de Orozco, prêtre de l’Ordre des Ermites de Saint-Augustin. Prédicateur officiel de la cour du roi d’Espagne, il mena néanmoins une vie humble et austère.

15. À Séoul en Corée, en 1846, saint Charles Hyon Song-mun, martyr. Frère de saint Benoît Hyon Kyong-nyon et catéchiste, il parcourut des routes longues et difficiles pour faire venir des missionnaires dans sa patrie, et finalement, mis en prison avec d’autres chrétiens, ne cessa pas d’exhorter ses compagnons et fut décapité pour le Christ.

16. À Villefranche-de-Rouergue, en 1854, sainte Marie-Émilie de Rodat, vierge, fondatrice de la Congrégation des Sœurs de la Sainte Famille pour l’éducation des filles et le soulagement des pauvres.

17*. En Espagne, à Madrid ; la bienheureuse Hyacinthe Hoynelos Gonzalez, religieux de l’Ordre de Saint-Jean de Dieu,

18*. En Espagne, à Benifayo dans la région de Valence, la bienheureuse Françoise Cuallado Baixauli, vierge.

19*. En Espagne, dans la persécution contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, les bienheureuses martyres Marie de Jésus (Marie de la Yglesia y de Varo), Dolorès et Consolata Aguiar-Mella y Diaz, vierges de l’Institut des Filles de Marie des Écoles religieuses.

LDVM


Comments