The Roman Martyrology for the Kalendis Octobris

Kalendis Octobris Luna quinta Anno Dómini 2022

Sancti Remigii Episcopi Rhemensis et Confessoris, qui gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo ipsorum Rege sacro fonte baptismatis, et fidei sacramentis initiato: et cum annos plurimos in Episcopatu explesset, sanctitate et miraculorum virtute conspicuus decessit e vita Idibus Januarii: ejus tamen festivitas hac die recolitur, qua sacrum ipsius corpus postea fuit translatum (533 tr).

Tomis in Ponto sanctorum Martyrum Prisci, Crescentis, et Evagrii.

Ulyssipone in Lusitania sanctorum Martyrum Verissimi, Maximae et Juliae sororum ejus, qui in persecutione Diocletiani passi sunt (s III/IV).

Tornaci, in Galliis, sancti Piatonis Presbyteri et Martyris, qui, praedicationis causa, cum beato Quinctino ejusque Sociis ab urbe Roma in Galliam praedicationis causa perrexit, ac postea in persecutione Maximiani, consummato martyrio, migravit ad Dominum (s III/IV).

Thessalonicae sancti Domnini Martyris, sub eodem Maximiano (300 tr).

Urbe Veteri sancti Severi Presbyteri et Confessoris.

Romae beati Aretae Martyris et aliorum quingentorum quatuor (523 tr).

Constantinopoli, sancti Romani, diaconi, qui, ex sublimi arte in hymnis ecclesiasticis in honorem Domini atque sanctorum componendis, Melodus cognominari meruit (c 500).

Treviris in Rhenania Austrasiae sancti Nicetii, Episcopi et Confessoris, qui, teste sancto Gregorio Turonensi, fortis in praedicando, terribilis in arguendo, constans in docendo, sub Clotario rege Francorum exsilio affectus est (551).

Gandavi in Flandria Neustriae, sancti Bavonis, monachi, qui sancti Amandi discipulus fuit et, saeculo valedicens, distributis bonis pauperibus, in monasterium hoc in castro conditum se contulit (c 659). 

*Condate ad Scaldim in Hannonia Austrasiae, sancti Wasnulphi, monachi, patria scoti (s VII). 

Cantuariae in Anglia, sancti Geraldi Edwards, presbyteri et martyris, qui, in Gallia ordinatus et in patriam, persecutione Elisabeth reginae Primae furente, reversus, post diutinum carcerem patibulo martyrium complevit. Simul cum eo passi sunt beati Robertus Wilcox et Christophorus Buxton, presbyteri, item propter sacerdotium, et Robertus Widmerpool, quad sacerdotem adiuvisset (1588). 

*Cicestriae item in Anglia, beatorum Radulphi Crockett et Eduardi James, presbyterorum et martyrum, qui, ex Collegio Anglorum Remensi in patriam regressi, propter solum sacerdotium ad patibuli supplicia ducti sunt (1588). 

*Gippevici item in Anglia, beati Ioannis Robinson, presbyteri et martyris, qui, paterfamilias, uxore defuncta, propter sacerdotium in summa senectute susceptum martyrio coronatus est (1588). 

*Nagasakii in Iaponia, beatorum Gasparis Hikojiro et Andreae Yoshida, martyrum, qui, catechistae, cum sacerdotes domi suscepissent, capitis detruncationem subierunt (1617). 

Festum sanctae Teresiae a Iesu Infante, virginis et Ecclesiae doctoris, quae, monasterium Carmelitarum Lexoviense in Gallia adhuc adulescentula ingressa, innocentia ac simplicitate vitae magistra sanctitatis in Christo effecta, viam ad christianam perfectionem per spiritalem infantiam docuit atque in animarum salutem et Ecclesiae incrementum omnem mysticam sollicitudinem infudit, vitam consummans vicesimo quinto aetatis suae anno. Obiit vero die trigesima septembris (1897).

*Saronni prope Varesium in Langobardia Italiae, beati Aloysii Mariae Monti, religiosi, qui, etsi condicionem servans laicalem, Filios ab Immaculata Conceptione instituit, quos in spiritu caritatis erga pauperes et egenos direxit, praesertim infirmis orphanisque assidendo et iuvenum institutioni cavens (1900). 

*In vico Rotgla y Corbera in pago Valentino Hispaniae, beatae Florentiae Caerols Martinez, virginis et martyris, quae, tempore persecutionis erga fidem, per martyrium vitae aeternae gloriam consequi meruit (1936). 

*In vico Villena in eodem pago Hispaniae, beati Alvari Sanjuan Canet, presbyteri e Societate Salesiana et martyris, qui in eadem tempestate per agonem certaminis ad palmam copiosam est ductus (1936).  

*Prope Monachium Bavariae in Germania, beati Antonii Rewera, presbyteri et martyris, qui, e Polonia in castra detentionis Dachani propter Christi confessionem conditus, per tormenta ad coronam martyrii pervenit (1942). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, there is no saint marked on the Kalends of October.






Kalendis Octobris

Memoria sanctae Teresiae a Iesu Infante, virginis et Ecclesiae 
doctoris, quae, monasterium Carmelitarum Lexoviense in 
Gallia adhuc adulescentula ingressa, innocentia ac simplicitate 
vitae magistra sanctitatis in Christo effecta, viam ad christianam 
perfectionem per spiritalem infantiam docuit atque in animarum salutem et Ecclesiae incrementum omnem mysticam sollicitudinem infudit, vitam consummans vicesimo quinto aetatis suae anno. Obiit vero die trigesima septembris (1897). 

2. Sacilinii in Gallia Belgica, sancti Piatonis, qui presbyter, evangelizator Tornacensium et martyr colitur (s III/IV). 

3. Ulyssipone in Lusitania, sanctorum Verissimi, Maximae et Iuliae, 
martyrum (s III/IV). 

4. Constantinopoli, sancti Romani, diaconi, qui, ex sublimi arte in 
hymnis ecclesiasticis in honorem Domini atque sanctorum componendis, Melodus cognominari meruit (c 500). 

5. Treviris in Rhenania Austrasiae sancti Nicetii, Episcopi et Confessoris, qui, teste sancto Gregorio Turonensi, fortis in praedicando, terribilis in arguendo, constans in docendo, sub Clotario rege Francorum exsilio affectus est (551). 
 
6. Gandavi in Flandria Neustriae, sancti Bavonis, monachi, qui 
sancti Amandi discipulus fuit et, saeculo valedicens, distributis bonis 
pauperibus, in monasterium hoc in castro conditum se contulit (c 659). 

7*. Condate ad Scaldim in Hannonia Austrasiae, sancti Wasnulphi, 
monachi, patria scoti (s VII). 

8. Cantuariae in Anglia, sancti Geraldi Edwards, presbyteri et martyris, qui, in Gallia ordinatus et in patriam, persecutione Elisabeth reginae Primae furente, reversus, post diutinum carcerem patibulo martyrium complevit. Simul cum eo passi sunt beati Robertus Wilcox et Christophorus Buxton, presbyteri, item propter sacerdotium, et Robertus Widmerpool, quad sacerdotem adiuvisset (1588). 

9*. Cicestriae item in Anglia, beatorum Radulphi Crockett et Eduardi James, presbyterorum et martyrum, qui, ex Collegio Anglorum 
Remensi in patriam regressi, propter solum sacerdotium ad patibuli 
supplicia ducti sunt (1588). 

10*. Gippevici item in Anglia, beati Ioannis Robinson, presbyteri et 
martyris, qui, paterfamilias, uxore defuncta, propter sacerdotium in 
summa senectute susceptum martyrio coronatus est (1588). 

11 *. Nagasakii in Iaponia, beatorum Gasparis Hikojiro et Andreae 
Yoshida, martyrum, qui, catechistae, cum sacerdotes domi suscepissent, capitis detruncationem subierunt (1617). 

12*. Saronni prope Varesium in Langobardia Italiae, beati Aloysii 
Mariae Monti, religiosi, qui, etsi condicionem servans laicalem, Filios ab Immaculata Conceptione instituit, quos in spiritu caritatis erga pauperes et egenos direxit, praesertim infirmis orphanisque assidendo et iuvenum institutioni cavens (1900). 

13*. In vico Rotgla y Corbera in pago Valentino Hispaniae, beatae 
Florentiae Caerols Martinez, virginis et martyris, quae, tempore persecutionis erga fidem, per martyrium vitae aeternae gloriam consequi meruit (1936). 

14*. In vico Villena in eodem pago Hispaniae, beati Alvari Sanjuan 
Canet, presbyteri e Societate Salesiana et martyris, qui in eadem tempestate per agonem certaminis ad palmam copiosam est ductus (1936). 
 
15*. Prope Monachium Bavariae in Germania, beati Antonii Rewera, presbyteri et martyris, qui, e Polonia in castra detentionis Dachani 
propter Christi confessionem conditus, per tormenta ad coronam 
martyrii pervenit (1942). 

Kalendis Octobris

Memoria de santa Teresa del Niño Jesús, virgen y doctora de
 la Iglesia, que entró aún muy joven en el monasterio de las Carmelitas Descalzas de Lisieux, llegando a ser maestra de santidad en Cristo por su inocencia y simplicidad. Enseñó el camino de la perfección cristiana por medio de la infancia espiritual, demostrando una mística solicitud en bien de las almas y del incremento de la Iglesia, y terminó su vida a los veinticinco años de edad, el día treinta de septiembre (1897).

2. En Seclin, en la Galia Bélgica, san Piatón, presbítero, que es venerado como evangelizador de Tournai y mártir (s. III/IV).

3. En Lisboa, en la Lusitania, santos Verísimo, Máxima y Julia, mártires (s. III/IV).

4. En Tréveris, en la Renania, de Austrasia, san Nicecio, obispo, que,
según el testimonio de san Gregorio de Tours, era fuerte en la predicación, terrible en la argumentación, constante en la enseñanza, y sufrió el destierro bajo Clotario, rey de los francos (561).

5. En Constantinopla, san Romano, diácono, que fue apellidado Melodo por su sublime pericia artística en componer himnos eclesiásticos en honor del Señor y de los santos (c. 500).

6. En Gante, de Flandes, en Neustria, san Bavón, monje, que, discípulo de san Amando, dejó la vida seglar, distribuyó sus bienes entre los pobres y entró en el monasterio fundado en esta ciudad (c. 659).

7. En Condé-sur-l’Escaut, en el Hainaut, de Austrasia, san Wasnulfo,
monje, nacido en Escocia (s. VII).

8. En Canterbury, en Inglaterra, san Geraldo Edwards, presbítero y mártir, en cual fue ordenado en Francia y, al regresar a su patria, en la persecución durante el reinado de Isabel I, después de un largo encarcelamiento consumó su martirio en el patíbulo. Con él fueron martirizados los presbíteros beatos Roberto Wilcox y Cristóbal Buxton, por su condición sacerdotal, y el beato Roberto Widmerpool, por ayudar a un sacerdote (1588).

9*. En Cichester, también en Inglaterra, beatos Rodolfo Crockett y Eduardo James, presbíteros y mártires, que, formados en el Colegio de los Ingleses de Reims, al regresar a su patria, por razón de su sacerdocio, fueron conducidos al patíbulo (1588).

10*. En Ipswich, de Suffolk, también en Inglaterra, beato Juan Robinson, presbítero y mártir, el cual, siendo padre de familia, al enviudar recibió ya anciano la ordenación sacerdotal, y por esta causa fue coronado con el martirio (1588).

11*. En Nagasaki, en Japón, beatos Gaspar Hikojiro y Andrés Yoshida, mártires, que, siendo catequistas, fueron degollados por haber recibido en sus casas a unos sacerdotes (1617).

12*. En Saronno, cerca de Varese, en la Lombardía, de Italia, beato Luis María Monti, religioso, quien, a pesar de mantener su condición laical, instituyó los Hijos de María Inmaculada, congregación que dirigió con espíritu de caridad hacia los pobres y los necesitados, ocupándose especialmente de los enfermos y huérfanos, y trabajando en favor de la formación de los jóvenes (1900).

13*. En el lugar de Rotglà y Corbera, en la región de Valencia, en España, beata Florencia Caerols Martínez, virgen y mártir, que, en tiempo de persecución contra la fe, alcanzó la gloria de la vida eterna por medio del martirio (1936).

14*. En la ciudad de Villena, en la misma región española, beato Álvaro Sanjuán Canet, presbítero de la Sociedad Salesiana y mártir, que en la misma difícil época, alcanzó por su combate la palma del martirio (1936).

15*. Cerca de Munich, en Baviera, de Alemania, beato Antonio Rewera, presbítero y mártir, que, por su confesión en favor de Cristo, desde Polonia fue internado en el campo de concentración de Dachau, y por medio de los tormentos alcanzó la corona del martirio (1942).

Kalendis Octobris

1. Mémoire de sainte Thérèse de l’Enfant-Jésus, vierge et docteur de l’Église. Entrée encore adolescente au monastère des Carmélites de Lisieux, devenue par son innocence et sa simplicité de vie, maîtresse de sainteté dans le Christ, elle enseigna le chemin de la perfection chrétienne par l’enfance spirituelle, et mit tout son souci mystique au service du salut des âmes et du développement de l’Église, achevant sa vie à l’âge de vingt-quatre ans, le 30 septembre 1897.

2. À Seclin en Gaule Belgique, au IVe siècle, saint Piaton vénéré comme prêtre, évangélisateur des peuples du pays de Tournai et martyr.

3. À Lisbonne, vers 303, les saints Vérissime, Maxime et Julie, martyrs.

4. À Constantinople, vers 560, saint Romanos, diacre, surnommé à juste titre le Mélode, en raison de son art sublime pour composer des hymnes d’Église en l’honneur du Seigneur et des saints.

5. À Trèves en Rhénanie, l’an 561, saint Nizier, évêque. Au témoignage de saint Grégoire de Tours, il se montrait fort dans sa prédication, redoutable dans les controverses, constant dans son enseignement et d’une admirable sainteté. Pour avoir reproché ses fautes au roi des Francs Clotaire, il fut même envoyé en exil.

6. À Gand dans la Flandre, en 659, saint Bavon, moine. Disciple de saint Amand, il dit adieu au siècle, distribua ses biens aux pauvres et se retira dans le monastère qu’il avait construit dans cette plaine.

7*. À Condé sur l’Escaut, en Hannonie, au VIIIe siècle, saint Wasnulphe, moine, d’origine irlandaise.

8. À Cantorbéry, en 1588, saint Gérald Edwards, prêtre et martyr. Ordonné en France et retourné dans sa patrie, il fut, pour ce motif, détenu longtemps en prison et finalement condamné à la pendaison, sous la reine Élisabeth Ière. Avec lui subirent le même supplice les bienheureux Robert Wilcox et Christophe Buxton, prêtres, eux aussi à cause de leur sacerdoce, et Robert Widmerpool, parce qu’il avait aidé un prêtre.

9*. À Chichester, la même année, les bienheureux Raoul Crockett et Édouard James, prêtres et martyrs, revenus dans leur pays après leurs études au collège anglais de Reims et, pour ce motif, conduits aux supplices du gibet.

10*. À Gipwich, la même année, le bienheureux Jean Robinson, prêtre et martyr, qui avait été père de famille, puis, après la mort de sa femme, avait reçu l’ordination dans son extrême vieillesse, ce qui lui valut d’avoir la couronne du martyre.

11*. À Nagasaki au Japon, en 1617, les bienheureux Gaspar Hikojiro et André Yoshida, martyrs. Catéchistes, ils avaient reçu des prêtres chez eux et subirent pour cela la décapitation.

12*. À Saronno près de Varèse en Lombardie, l’an 1900, le bienheureux Louis-Marie Monti, religieux laïc, fondateur des Fils de l’Immaculée Conception, qu’il dirigea dans un esprit de charité vers les pauvres et les indigents, en particulier au service des malades et des orphelins, et en veillant à la formation des jeunes.

13*. En Espagne, à Villena, la bienheureuse Florence Caerols Martinez, vierge, à Rotgla y Corbera, victime de la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile.

14*. En Espagne, dans le pays de Valence, en 1936, le bienheureux martyr Alvara Sanjuan Canet, prêtre salésien,

15*. Au camp de concentration de Dachau en Bavière, en 1942, le bienheureux Antoine Rewera, prêtre de Sandomiercz et martyr. Fondateur de la Congrégation des Filles de Saint-François d’Assise, il fut arrêté par la Gestapo, interné à Sandomiercz, puis déporté à Auschwitz et enfin à Dachau, où il mourut des suites des mauvais traitements subis.

**        En 1659, le bienheureux Juan de Palafox Mendoza, premier évêque de Puebla de los Angeles au Mexique puis évêque d’Osma en Espagne (béatifié le 5 juin 2011 par Benoît XVI)

**        En Italie, en 1928, la bienheureuse Cecilia Eusepi, jeune laïque. (béatifiée le 17 juin 2012 par Benoît XVI)


LDVM




Comments