The Roman Martyrology for the 15th day before the Kalends of October

Quintodécimo Kaléndas Octóbris Luna vicésima prima Anno Dómini 2022

In monte Alvérniæ, in Etrúria, commemorátio Impressiónis sacrórum Stígmatum, quibus sanctus Francíscus, Ordinis Minórum Institútor, in suis mánibus, pédibus et látere, mirábili Dei grátia, impréssus fuit (1224).

Romæ natális sancti Robérti Bellarmíno, Confessóris, e Societáte Iesu, atque Cardinális et Capuáni olim Epíscopi, sanctitáte, doctrína, et plúrimis ad cathólicæ fídei et Apostólicæ Sedis defensiónem suscéptis labóribus claríssimi; quem Pius Undécimus, Póntifex Máximus, Sanctórum honóribus auxit et universális Ecclésiæ Doctórem declarávit, eiúsque festum tértio Idus Maii recoléndum indíxit (1621).

Noviodúni, in Gálliis, sanctórum Mártyrum Valeriáni, Macríni et Gordiáni.

Augustodúni sancti Flocélli púeri, qui, sub Antoníno Imperatóre et Valeriáno Prǽside, multa passus, demum, a feris discérptus, martýrii corónam adéptus est (s II tr).

In Phrýgia sanctæ Ariádnæ Mártyris, sub Hadriáno Imperatóre (a 161 tr).

Romæ, via Tiburtína, natális sancti Iustíni, Presbýteri et Mártyris; qui, in persecutióne Valeriáni et Galliéni, ob confessiónis glóriam fuit insígnis. Hic beáti Pontíficis Xysti Secúndi, Lauréntii, Hippólyti aliorúmque plurimórum Sanctórum córpora sepelívit, ac demum, sub Cláudio, martýrium consummávit (165 tr).

Natalis sanctæ Agathoclíæ, quæ, cum esset ancílla cuiúsdam mulíeris infidélis, a dómina sua longo témpore verbéribus aliísque ærúmnis est vexáta ut Christum negáret; demum, obláta Iúdici ac sǽvius laniáta, et nihilóminus in confessióne fídei persístens, ídeo, post excisiónem linguæ, in ignem proiécta est (230 tr).

Romæ sanctórum Mártyrum Narcíssi et Crescentiónis (s III tr).

Romæ sanctæ Theodóræ matrónæ, quæ, in persecutióne Diocletiáni, sanctis Martýribus sédulo ministrábat (a 305 tr).

In Británia sanctórum Mártyrum Sócratis et Stéphani (c 307 tr).

Medioláni deposítio sancti Sátyri Confessóris, cuius insígnia mérita sanctus Ambrósius, eius frater, commémorat (377).

Apud Leódium, in Bélgio, beáti Lambérti, Epíscopi Traiecténsis, qui, cum régiam domum zelo religiónis increpásset, a nocéntibus ínnocens occísus est, sicque aulam regni cæléstis perpétuo victúrus intrávit (705).

*In silva Argonnensi ad Mosam flumen in Austrasia, sancti Rodingi, abbatis, qui monasterium Belli Loci condidit pieque rexit (s VIII inc). 

Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Columbae, virginis et martyris, quae in Maurorum persecutione sponte coram iudice et satrapum collegio fidem professa est et continuo ante fores palatii gladio decollata est (853).

*Melinae intra fines Andegavenses in Gallia, sancti Reginaldi, eremitae, qui in silvam Cratumnensem se contulit ad praecepta Domini plenius adimplenda (c 1104). 

In monasterio Montis Sancti Ruperti prope Bingium in diœcési Moguntinénsi in Hassia sanctae Hildegardis Virginis et Ecclesiae Doctricis, quae, scientia rerum naturae et medicinae necnon arte musica perita, quam mystica contemplatione experta erat, pie in libris exposuit ac descripsit (1179).

*Avilianae in territorio Taurinensi in Subalpinis, beati Cherubini Testa, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, erga dominicam Passionem devotissimi (1479).

Cæsaraugústæ, in Hispánia, sancti Petri de Arbues, primi in Aragóniæ regno Quæsitóris fídei; quem, a relápsis Iudǽis ob eándem, quam pro múnere suo strénue tuebátur, cathólicam fidem, immániter trucidátum, sanctórum Mártyrum catálogo Pius Papa Nonus adiúnxit (1485).

Huei in Annamia, sancti Emmanuelis Nguyen Van Trieu, presbyteri et martyris, sub regimine domini Canh Thinh (1798). 

Genuae in Liguria, sancti Francisci Mariae de Camporosso, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, caritate in pauperes insignis, qui, peste grassante, pro salute proximorum ipse morbo correptus victimam se obtulit (1866). 

*Cracoviae in Polonia, beati Sigismundi Felicis Felinski, episcopi Varsaviensis, qui summas inter aerumnas pro Ecclesiae libertate et instauratione adlaboravit ac pro omnibus populi necessitudinibus Institutum Sororum Franciscalium Familiae Mariae fundavit (1895). 

*In vico Castillo de Villamalefa prope Castaliam in Hispania, beati Ioannis Ventura Solsona, presbyteri et martyris, qui, saeviente persecutione, fidei constantia invictus ad caelestem gloriam migravit (1936).

*Matriti item in Hispania, beati Timothei Valero Perez, presbyteri e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti et martyris, qui in eadem tempestate pro Christo egregium peregit certamen (1936). 

*In silva Palmiry prope Varsaviam in Polonia, beati Sigismundi Sajna, presbyteri et martyris, qui, belli tempore, ob fidem coram alieno regimine in Deum hostili minime abdicatam plumbis transfossus est (1940). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint recorded on September 17th. 





Quintodecimo Kalendas Octobris

Sancti Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesire doctoris, e 
Societate Iesu, qui praeclare de theologicis temporis sui 
controversiis peculiari ac subtili habitu disputavit; cardinalis 
renuntiatus, ad ministerium pastorale in Ecclesia Capuana magnopere sese impendit et tandem Romae ad Apostolicae Sedis et 
fidei doctrinae defensionem plurimos suscepit labores. 

2. Mediolani in Liguria, depositio sancti Satyri, cuius insignia merita sanctus Ambrosius, frater eius, commemorat. Nondum Christi 
initiatus mysteriis, cum in naufragium incidisset, mortem non metuit, sed, ne vacuus mysteriis exiret e vita, ex undis servatus Ecclesiam Dei requisivit; quern intima et mutua caritas fratri Ambrosio coniunxit, a quo iuxta sanctum martyrem Victorem sepultus est. 

3. Leodii in Austrasia, passio sancti Lamberti, episcopi Traiectensis et martyris, qui, exsilio affectus, in monasterium Stabulense se 
recepit; postea, sede restituta, munere pastorali egregie perfunctus 
est et ab invidis innocens occisus. 

4*. In silva Argonnensi ad Mosam flumen in Austrasia, sancti Rodingi, abbatis, qui monasterium Belli Loci condidit pieque rexit (s VIII inc). 

5. Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Columbae, virginis et martyris, quae in Maurorum persecutione sponte coram iudice et satrapum collegio fidem professa est et continuo ante fores palatii gladio decollata est (853). 

6*. Melinae intra fines Andegavenses in Gallia, sancti Reginaldi, 
eremitae, qui in silvam Cratumnensem se contulit ad praecepta Domini plenius adimplenda (c 1104). 
 
7. In monasterio Montis Sancti Ruperti prope Bingium in Hassia, 
sanctae Hildegardis Virginis et Ecclesiae Doctricis, quae, scientia rerum naturae et medicinae necnon arte musica perita, quam mystica contemplatione experta erat, pie in libris exposuit ac descripsit. 

8*. Avilianae in territorio Taurinensi in Subalpinis, beati Cherubini 
Testa, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, erga dominicam Passionem devotissimi (1479). 

9. Caesaraugustae in Aragonia Hispaniae, sancti Petri de Arbues, 
presbyteri et martyris, qui, canonicus regularis ex Ordine Sancti Augustini, in Aragoniae regno contra superstitiones ac haereses incubuit et ab inquisitis quibusdam ante altare ecclesiae cathedralis percussus cecidit. 

10. Huei in Annamia, sancti Emmanuelis Nguyen Van Trieu, presbyteri et martyris, sub regimine domini Canh Thinh. 

11. Genuae in Liguria, sancti Francisci Mariae de Camporosso, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, caritate in pauperes insignis, qui, peste grassante, pro salute proximorum ipse morbo correptus victimam se obtulit. 

12*. Cracoviae in Polonia, beati Sigismundi Felicis Felinski, episcopi Varsaviensis, qui summas inter aerumnas pro Ecclesiae libertate et instauratione adlaboravit ac pro omnibus populi necessitudinibus Institutum Sororum Franciscalium Familiae Mariae fundavit. 

13*. In vico Castillo de Villamalefa prope Castaliam in Hispania, 
beati Ioannis Ventura Solsona, presbyteri et martyris, qui, saeviente persecutione, constantia fidei invictus ad caelestem gl6riam migravit. 

14*. Matriti item in Hispania, beati Timothei Valero Perez, presbyteri e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti et martyris, qui in eadem tempestate pro Christo egregium peregit certamen. 

15*. In silva Palmiry prope Varsaviam in Polonia, beati Sigismundi 
Sajna, presbyteri et martyris, qui, belli tempore, ob fidem coram alieno regimine in Deum hostili minime abdicatam plumbis transfossus est. 

Quintodecimo Kalendas Octobris

San Roberto Belarmino, obispo y doctor de la Iglesia, miembro
 de la Compañía de Jesús, que intervino de modo preclaro, con
modos sutiles y peculiares, en las disputas teológicas de su tiempo.
Fue cardenal, y durante algún tiempo también obispo entregado al ministerio pastoral de la diócesis de Capua, en Italia, desempeñando finalmente en la Curia romana múltiples actividades en defensa doctrinal de la fe (1621).

2. En Milán, de la Liguria, sepultura de san Sátiro, cuyos insignes méritos relata su hermano san Ambrosio. Cuando aún no estaba iniciado en los misterios cristianos, sufrió un naufragio sin temor a la muerte, pero, salvado de las aguas, entró en la Iglesia de Dios para no morir con las manos vacías. Unido en íntima y mutua fraternidad a su hermano Ambrosio, fue enterrado por el obispo de Milán junto al mártir san Víctor (377).

3. En Lieja, de Austrasia (hoy Bélgica), pasión de san Lamberto, obispo de Maastricht y mártir, que, desterrado, se retiró al monasterio de Stavelot y tiempo después, restituido a la sede, mientras desempeñaba brillantemente la función pastoral, siendo inocente fue asesinado por los enemigos de la Iglesia (c. 705).

4*. En el bosque de Argona, a orillas del Mosa, en Austrasia (hoy Francia), san Rodingo, abad, fundador y piadoso prepósito del monasterio de Beaulieu, cercano a Lyon (s. VIII inc.).

5. En Córdoba, en la región hispánica de Andalucía, santa Columba, virgen y mártir, que en la persecución desencadenada por los árabes confesó espontáneamente su fe ante el juez y demás magistrados, por lo que fue degollada frente a las puertas del palacio (853).

6*. En Mélinais, en el territorio de Angers, en la Galia, san Reinaldo, que abrazó la vida eremítica en las montañas de Craón, para mejor vivir los preceptos del Señor (c. 1104).

7. En el monasterio de monte San Ruperto (hoy Rupertsberg), cerca de Bingen, en Hesse, santa Hildegardis Virgen y Iglesia Doctor, que expuso y describió piadosamente en libros sus conocimientos experimentales, tanto sobre ciencias naturales, médicas y musicales, como de contemplación mística (1179).

8*. En Aviliana, en el territorio de Turín, en el Piamonte, beato Querubín Testa, presbítero de la Orden de Ermitaños de San Agustín, devotísimo de la pasión del Señor (1479).

9. En Zaragoza, en Aragón, de España, san Pedro Arbués, presbítero y mártir, canónigo regular de la Orden de San Agustín, que dedicado en dicho reino a combatir supersticiones y herejías, fue asesinado ante el altar de la iglesia catedral a manos de algunos afectados por su oficio de inquisidor (1485).

10. En Hue, de Annam (hoy Vietnam), pasión de san Manuel Nguyen Van Trieu, presbítero y mártir, bajo el régimen del emperador Canh Thinh (1798).

11. En Génova, de la región de la Liguria, san Francisco María de Camporosso, religioso de la Orden de Hermanos Menores Capuchinos, que fue eximio por su caridad para con los pobres y por su entrega al bien y salvación de sus vecinos enfermos, haciéndose ofrenda como víctima de la peste arrasadora (1866).

12*. En Cracovia, ciudad de Polonia, beato Segismundo Félix Felinski, obispo de Varsovia, que en medio de grandes dificultades trabajó por la libertad y la instauración de la Iglesia, y, para atender a las necesidades del pueblo, fundó el Instituto de las Hermanas Franciscanas de la Familia de María (1895).

13*. En Castillo de Villamalefa, cerca de la ciudad de Castellón, en España, beato Juan Ventura Solsona, presbítero y mártir, que, perseverante en su fe, emigró a la gloria celestial durante la cruel persecución religiosa (1936).

14*. En Madrid, también en España, beato Timoteo Valero Pérez, presbítero de los Terciarios Capuchinos de la Virgen de los Dolores y mártir, que en la misma contienda española disputó el buen combate por la fe de Cristo (1936).

15*. En los bosques de Palmiry, cerca de Varsovia, en Polonia, beato Segismundo Sajna, presbítero y mártir, fusilado en tiempo de guerra por no abdicar de su fe bajo un régimen extranjero hostil a Dios (1940).

Quintodecimo Kalendas Octobris

1. Mémoire de saint Robert Bellarmin, évêque et docteur de l’Église. Membre de la Compagnie de Jésus, il exerça un rôle éminent de manière singulière et fine dans les controverses théologiques de son temps ; nommé évêque et cardinal, il se dépensa avec ardeur dans son ministère pastoral au service de l’Église de Capoue ; enfin, à Rome, où il mourut en 1621, il entreprit de nombreux travaux pour la défense du Siège apostolique et de la doctrine de la foi.
2. À Milan, vers 377, la mise au tombeau de saint Satyre, dont les mérites insignes sont rappelés par saint Ambroise, son frère. Il n’était pas encore initié aux sacrements du Christ, lorsqu’il fit naufrage. Il ne craignit pas la mort, mais plutôt de quitter cette vie sans être baptisé. Sauvé des eaux, il demanda d’entrer dans l’Église de Dieu. Il fut uni d’une charité intime et mutuelle à son frère Ambroise, qui l’ensevelit près du martyr saint Victor.
3. À Liège, vers 705, la passion de saint Lambert, évêque de Maastricht et martyr. Obligé de s’exiler, il trouva refuge au monastère de Stavelot, où il suivit l’observance monastique. Quant il retrouva son siège épiscopal, il fut un pasteur remarquable et un ardent évangélisateur de la Campie et du Brabant, et périt, innocent, frappé par des criminels.
(Au Luxembourg sa mémoire est célébrée le lendemain.)
4*. Dans la forêt d’Argonne, près de la Meuse, au début du VIIIe siècle, saint Rouin, abbé, qui fonda là le monastère de Beaulieu et le gouverna saintement.
5. À Cordoue en Andalousie, l’an 853, sainte Colombe, vierge et martyre. Lors de la persécution des Maures, elle se présenta d’elle-même devant le groupe du consul et des satrapes et professa sa foi. Elle fut aussitôt décapitée devant la porte du palais.
6*. À Mélinais près de La Flèche, aux confins de l’Anjou, vers 1104, saint Regnauld, ermite, qui se forma, dans la forêt de Craon, auprès du bienheureux Robert d’Arbrissel à accomplir pleinement les préceptes du Seigneur.
7. Au monastère de Rupertsberg, près de Bingen en Hesse rhénane, en 1179, sainte Hildegarde, vierge moniale, docteur de l’Église. Experte en sciences naturelles, en médecine et en musique, elle composa plusieurs ouvrages où elle décrivit religieusement les visions mystiques qu’il lui fut donné de contempler.
8*. À Avigliana dans la région de Turin, en 1479, le bienheureux Chérubin Testa, prêtre de l’Ordre des Ermites de Saint-Augustin, qui eut une grande dévotion à la Passion du Seigneur.
9. À Saragosse en Aragon, l’an 1485, saint Pierre d’Arbues, prêtre et martyr. Chanoine régulier de Saint-Augustin, il eut à cœur de lutter contre les superstitions et les hérésies dans le royaume d’Aragon, et fut blessé mortellement devant l’autel de la cathédrale par quelques personnes qui avaient été soumises par lui à une enquête.
10. À Hué en Annam, l’an 1798, saint Emmanuel Nguyen Van Trieu, prêtre et martyr, sous le gouvernement du grand mandarin Canh Thinh.
11. À Gênes en Ligurie, l’an 1826, saint François-Marie de Camporosso, capucin, remarquable par sa charité envers les pauvres. Quand survint la peste, il s’offrit comme victime pour le salut du prochain et mourut, atteint lui-même par l’épidémie.
12*. À Cracovie en Pologne, l’an 1895, le trépas du saint Sigismond-Félix Felinski, évêque de Varsovie, qui travailla, au milieu de grandes épreuves, pour la liberté et la restauration de l’Église, et fonda pour tous les besoins du peuple l’Institut des Sœurs franciscaines de la Famille de Marie. (canonisé le 11 octobre 2009 par Benoît XVI)
13*. À Castillo de Villamalefa en Castille, l’an 1936, le bienheureux Jean Ventura Solsona, prêtre, et à Madrid le bienheureux Timothée Valero Perez, prêtre du Tiers-Ordre de Saint-François, martyrs dans la persécution déchaînée au cours de la guerre civile espagnole.
14*. Près de Varsovie, en 1940, le bienheureux Sigismond Sajna, prêtre et martyr. Curé de Gora Kalvaria, sous l’occupation de la Pologne par le régime nazi, il fut d’abord mis aux arrêts domiciliaires, puis interné à Varsovie et enfin envoyé, avec deux cents autres personnes, au bloc de Palmiry où il fut fusillé.
**.        En Pologne, en 1701, le bienheureux Stanislas de Jésus et Marie prêtre fondateur de la Congrégation des Clercs Mariaux de l’Immaculée Conception de la Bienheureuse Vierge Marie. (béatifié le 16 septembre 2007 par Benoît XVI)


LDVM


sub Mahometanorum tyrannis in Hispania, sub Revolutionis tyrannis in Hispania, sub Adolpho tyranno



Comments