The Roman Martyrology of 18th August for tomorrow the 14th day before the Kalends of September

Quartodécimo Kaléndas Septémbris Luna vicésima prima Anno Dómini 2022

Cadómi, in Gállia, sancti Ioánnis Eudes Confessóris, Missionárii Apostólici, Fundatóris Congregatiónis Presbyterórum Iesu et Maríæ necnon Ordinis Moniálium Dóminæ Nostræ a Caritáte, et promotóris litúrgici cultus erga Sacratíssima Christi eiúsque Genitrícis Corda; quem Pius Papa Undécimus fastis Sanctórum adscrípsit (1680).

Romæ Sancti Iúlii, Senatóris et Mártyris; qui, Vitéllio Iúdici tráditus et ab eo in cárcerem trusus, támdiu, iubénte Cómmodo Imperatóre, fústibus cæsus est, donec emítteret spíritum. Ipsíus autem corpus in cœmetério Calepódii via Aurélia, sepúltum fuit (190 tr).

Fabrateriae Veteris in Latio [Anágniæ, in Martyrologio antiquiore] sancti Magni Epíscopi et Mártyris, qui in persecutióne Décii necátus est (a 251 tr s inc).

In Palæstína sancti Timóthei Mártyris, qui in persecutióne Diocletiáni sub Urbáno Prǽside, post multa superáta supplícia, lento igne combústus est. Passi sunt étiam ibídem Thecla et Agápius: illa feris expósita, eárum déntibus laniáta transívit ad Sponsum: Agápius vero, plúrima torménta perpéssus, ad maióra certámina fuit dilátus (a 312 tr c 350).

In Cilícia natális sancti Andréæ Tribúni et Sociórum mílitum; qui, victória de Persis divínitus adépta, ad fidem Christi convérsi, et hoc nómine accusáti, sub Maximiáno Imperatóre in angústiis Tauri montis ab exércitu Seléuci Prǽsidis trucidáti sunt (s IV).

In pago Tarraconensi in Hispania, sancti Magini, martyris (s inc). 

Romae via Tiburtina iuxta Sanctum Laurentium, depositio sancti Xysti papae Tertii, qui inter Antiochenum patriarchatum et Alexandrinum dissensiones composuit atque in Urbe beatae Mariae basilicam plebi Dei dedit in Exquiliis (440).

In território Bituricénsi sancti Mariáni Confessóris, cuius virtútes et mirácula beátus Gregórius, Turonénsis Epíscopus, magnis láudibus celebravit (515 tr).

In pago Sigistérico seu Sistariensi in Gállia, beáti Donáti, Presbýteri et Confessóris; qui, ab ipsis usque infántiæ rudiméntis mira Dei grátia prǽditus, anachoréticam vitam multis annis exégit, et miraculórum glória clarus migrávit ad Christum (s VI).  

*In monasterio Bobiensi in Liguria, sancti Bertulfi, abbatis, sancti Attalae in eodem coenobio successoris (639). 

Mántuæ sancti Rufíni Confessóris.

Norimbérgæ in Franconia Germaniae sancti Sebáldi Eremítæ, virtútibus et miráculis præclári, qui Sanctórum catálogo a Martíno Papa Quinto adiéctus est (s IX/X).

*In Calabria, sancti Bartholomaei de Simero, presbyteri et abbatis, qui, post vitam eremiticam, monasterium Graecorum condidit (1130). 

*In monasterio Igniensi in Gallia, beati Guerrici, abbatis, qui, verus sancti Bernardi discipulus, cum propter corporis debilitatem 
fratribus suis exemplum laboris praebere non posset, eos maxime firmabat spiritalibus sermonibus humilitate et caritate crebris (1151/1157). 

*In monasterio Cavensi in Campania, beati Leonis Secundi, abbatis (1295). 

Apud castrum Bríncolam in Província Galliae, transitus sancti Ludovici, episcopi, qui, sancti Ludovici regis nepos, plus evangelicam paupertatem appetiit perpeti quam laudes et honores mundi et, iuvenis adhuc aetate sed maturus virtute, ad sedem Tolosanam evectus est, mox vero infirma valetudine consumptus pie obdormivit; cuius corpus, inde Massíliam translátum, in Ecclésia Fratrum Minórum honorífice cónditum fuit, ac póstea Valéntiam, in Hispánia, devéctum est, atque in cathedráli Ecclésia collocátum (1297).

*Placentiae in Aemilia, beati Iordani de Pisis, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui altam doctrinam maxima cum simplicitate populo vulgari lingua exponebat (c 1311). 

*Aquae Paganae in Piceno Italiae, beati Angeli, eremitae ex Ordine Camaldulensium (1313). 

*Nagasakii in Iaponia, beatorum martyrum Ludovici Flores, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, Petri de Zuniga, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, et tredecim sociorum nautarum iaponensium, qui in portum expositi statimque apprehensi, propter fidem christianam variis cruciatibus idem unum martyrium simul compleverunt. Quorum nomina: beati Ioachim Hirayama, Leo Sukeyemon, Ioannes Soyemon, Michael Diaz, Antonius Yamada, Marcus Takenoshima Shinyemon, Thomas Koyanagi, Iacobus Matsuo Denshi, Laurentius Rokuyemon, Paulus Sankichi, Ioannes Yago, Ioannes Nagata Matakichi, Bartholomaeus Mohioye (1622). 

*Dorcestriae in Anglia, beati Hugonis Green, presbyteri et martyris, qui, Duaci ordinatus, triginta annos in patria ministravit, donec sub Carola rege Primo, dire et longo tempore ferro laniatus, Christi passioni meruit sociari (1642). 

Monte Acuto in Navarra Hispaniae, natalis sancti Ezechielis Moreno Diaz, episcopi Pastopolitani in Columbia, ex Ordine Recollectorum Sancti Augustini, qui tam in lnsulis Philippinis quam in America Australi Evangelio nuntiando operam vitamque dedit (1906). 

*In vico Llosa de Ranes in pago Valentino item in Hispania, beati Francisci Ibanez Ibanez, presbyteri et martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, Christo adusque mortem adhaerens vitam complevit (1936). 

*In civitate Gandia in eodem pago Hispaniae, beati Thomae Sitjar Fortia, presbyteri e Societate lesu et martyris, qui in eadem persecutione sanguinem pro Christo effudit (1936). 

*In loco El Saler nuncupato item in pago Valentino, beatarum Elvirae a Nativitate Dominae Nostrae Torrentalle Paraire et sociarum, virginum ex lnstituto Sororum Carmelitarum a Caritate et martyrum, quae pro Christo Sponso certamine fidei fructum attulerunt aeternum. Quarum nomina: María de Nuestra Señora de la Providencia Calaf Miracle, Francisca de Santa Teresa de Amezúa Ibaibarriaga, María de los Abandonados del Santísimo Sacramento Giner Líster, Teresa de la Madre del Divino Pastor Chambó Palés, Águeda de Nuestra Señora de las Virtudes Hernández Amorós, María de los Dolores de San Francisco Javier Vidal Cervera, María de las Nieves de la Santísima Trinidad Crespo López y Rosa de Nuestra Señora del Buen Consejo Pedret Rull (1936).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology the 19th of August is the feast...

... "of the martyr saint Magnus whose mass can be found in the older massbooks" (Christine Rauer).

On [th]one nigonteo[th]an daeg [th]aes mon[th]es bi[th] [th]aes martyres tid Sancti Magni, [th]aes sang bi[th] gemeted on [th]am yldran maessebocum.





14o Kalendas Septembris

Sancti loannis Eudes, presbyteri, qui plures annos ad praedicationem in paroeciis incubuit, deinde Congregationem lesu et Mariae ad instituendos sacerdotes in seminariis necnon alteram monialium Dominae Nostrae a Caritate ad mulieres poenitentes in vita christiana firmandas fundavit atque devotionem erga sacra Corda lesu et Mariae maxime fovit, donec Cadomi in Normannia Galliae pie in Domino obdormivit (1680). 

2. Fabrateriae Veteris in Latio, sancti Magni, martyris (s inc). 

3. In pago Tarraconensi in Hispania, sancti Magini, martyris (s inc). 

4. Gazae in Palaestina, sancti Timothei, martyris, qui in persecutione Diocletiani imperatoris, sub Urbano praeside, multis superatis suppliciis, lento igne combustus est (c 350). 

5. In Cilicia, sancti Andreae tribuni et sociorum militum, qui, ut 
fertur, victoria de Persis divinitus adepta, ad fidem Christi conversi et hoc nomine accusati, sub Maximiano imperatore in angustiis Tauri 
montis ab exercitu Seleuci praesidis trucidati sunt (s IV). 

6. Romae via Tiburtina iuxta Sanctum Laurentium, depositio sancti Xysti papae Tertii, qui inter Antiochenum patriarchatum et Alexandrinum dissensiones composuit atque in Urbe beatae Mariae basilicam plebi Dei dedit in Exquiliis (440). 

7. In pago Sistariensi in Gallia, sancti Donati, presbyteri, qui anachoreticam vitam multos annos exegisse fertur (s VI). 

8*. In monasterio Bobiensi in Liguria, sancti Bertulfi, abbatis, sancti 
Attalae in eodem coenobio successoris (639). 

9. Norimbergae in Franconia Germaniae, sancti Sebaldi, eremitae (s IX/X). 

10*. In Calabria, sancti Bartholomaei de Simero, presbyteri et abbatis, qui, post vitam eremiticam, monasterium Graecorum condidit (1130). 

11 *. In monasterio Igniensi in Gallia, beati Guerrici, abbatis, qui, 
verus sancti Bernardi discipulus, cum propter corporis debilitatem 
fratribus suis exemplum laboris praebere non posset, eos maxime firmabat spiritalibus sermonibus humilitate et caritate crebris (1151/1157). 

12*. In monasterio Cavensi in Campania, beati Leonis Secundi, abbatis (1295). 

13. Apud Brinolium in Provincia Galliae, transitus sancti Ludovici, 
episcopi, qui, sancti Ludovici regis nepos, plus evangelicam paupertatem appetiit perpeti quam laudes et honores mundi et, iuvenis adhuc aetate sed maturus virtute, ad sedem Tolosanam evectus est, mox vero infirma valetudine consumptus pie obdormivit (1297). 

14*. Placentiae in Aemilia, beati Iordani de Pisis, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui altam doctrinam maxima cum simplicitate populo vulgari lingua exponebat (c 1311). 

15*. Aquae Paganae in Piceno Italiae, beati Angeli, eremitae ex Ordine Camaldulensium (1313). 

16*. Nagasakii in Iaponia, beatorum martyrum Ludovici Flores, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, Petri de Zuniga, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, et tredecim sociorum 7 nautarum iaponensium, qui in portum expositi statimque apprehensi, propter fidem christianam variis cruciatibus idem unum martyrium simul compleverunt. Quorum nomina: beati Ioachim Hirayama, Leo Sukeyemon, Ioannes Soyemon, Michael Diaz, Antonius Yamada, Marcus Takenoshima Shinyemon, Thomas Koyanagi, Iacobus Matsuo Denshi, Laurentius Rokuyemon, Paulus Sankichi, Ioannes Yago, Ioannes Nagata Matakichi, Bartholomaeus Mohioye (1622). 

17*. Dorcestriae in Anglia, beati Hugonis Green, presbyteri et martyris, qui, Duaci ordinatus, triginta annos in patria ministravit, donec sub Carola rege Primo, dire et longo tempore ferro laniatus, Christi passioni meruit sociari (1642). 

18. Monte Acuto in Navarra Hispaniae, natalis sancti Ezechielis Moreno Diaz, episcopi Pastopolitani in Columbia, ex Ordine Recollectorum Sancti Augustini, qui tam in lnsulis Philippinis quam in America Australi Evangelio nuntiando operam vitamque dedit (1906). 

19*. In vico Llosa de Ranes in pago Valentino item in Hispania, beati Francisci Ibanez Ibanez, presbyteri et martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, Christo adusque mortem adhaerens vitam complevit (1936). 

20*. In civitate Gandia in eodem pago Hispaniae, beati Thomae Sitjar Fortia, presbyteri e Societate lesu et martyris, qui in eadem persecutione sanguinem pro Christo effudit (1936). 

21 *. In loco El Saler nuncupato item in pago Valentino, beatarum 
Elvirae a Nativitate Dominae Nostrae Torrentalle Paraire et sociarum, virginum ex lnstituto Sororum Carmelitarum a Caritate et martyrum, quae pro Christo Sponso certamine fidei fructum attulerunt aeternum. Quarum nomina: María de Nuestra Señora de la Providencia Calaf Miracle, Francisca de Santa Teresa de Amezúa Ibaibarriaga, María de los Abandonados del Santísimo Sacramento Giner Líster, Teresa de la Madre del Divino Pastor Chambó Palés, Águeda de Nuestra Señora de las Virtudes Hernández Amorós, María de los Dolores de San Francisco Javier Vidal Cervera, María de las Nieves de la Santísima Trinidad Crespo López y Rosa de Nuestra Señora del Buen Consejo Pedret Rull (1936).

14o Kalendas Septembris

San Juan Eudes, presbítero, que durante muchos años se dedicó
 a la predicación en las parroquias y después fundó la Congregación de Jesús y María, para la formación de los sacerdotes en los seminarios, y otra de religiosas de Nuestra Señora de la Caridad, para
fortalecer en la vida cristiana a las mujeres arrepentidas. Fomentó de
una manera especial la devoción a los Sagrados Corazones de Jesús
y de María, hasta que en Caen, de la región de Normandía, en Francia, descansó piadosamente en el Señor (1680).

2. En el lugar denominado «Fabrateria Vetus», cerca de Ceccano, en el Lacio, san Magno, mártir (s. inc.).

3. En la región de Tarragona, en Hispania, san Magín, mártir (s. inc.).

4. En Gaza, en Palestina, san Timoteo, mártir, que en la persecución realizada por el emperador Diocleciano y el prefecto Urbano, después de sufrir victoriosamente muchos tormentos, fue quemado a fuego lento (c. 350).

5. En Cilicia, san Andrés, tribuno, y sus compañeros soldados, que, según la tradición, habiendo logrado con la ayuda divina una victoria sobre los persas, se convirtieron a la fe de Cristo y, acusados de ser cristianos, en tiempo del emperador Maximiliano recibieron una muerte cruel en los desfiladeros del monte Tauro, a manos del ejército del prefecto Seleuco (s. IV).

6. En Roma, en la vía Tiburtina, junto a san Lorenzo, sepultura de san Sixto III, papa, que restableció la concordia entre el Patriarcado de Antioquía y el de Alejandría, y en la Ciudad eterna erigió para el pueblo de Dios la basílica de Santa María, en el monte Esquilino (440).

7. En la localidad de Sisteron, en Francia, san Donato, presbítero, del que se dice que llevó vida de anacoreta durante largos años (s. VI).

8*. En el monasterio de Bobbio, en la Liguria, san Bertulfo, abad, sucesor de san Atalo en el gobierno del mismo cenobio (639).

9. En Nüremberg, en la Franconia, de Alemania, san Sebaldo, eremita (s. IX/X).

10*. En Calabria, san Bartolomé de Simero, presbítero y abad, que, después de haber abrazado la vida eremítica, fundó un monasterio para los griegos (1130).

11*. En el monasterio de Igny, en Francia, beato Guerrico, abad. Verdadero discípulo de san Bernardo, al no poder dar ejemplo en el trabajo a sus hermanos por la debilidad de su cuerpo, los fortalecía en la humildad y caridad con reiteradas exhortaciones espirituales (1151/1157).

12*. En el monasterio de Cava, en la Campania, beato León II, abad (1295).

13. En Brignoles, en la Provenza, de Francia, muerte de san Luis, obispo. Sobrino del rey san Luis, prefirió la pobreza evangélica a las alabanzas y honores del mundo, y joven en años, pero maduro en virtud, fue elevado a la sede de Tolosa. Debido a su delicada salud, descansó piadosamente en el Señor (1297).

14*. En Piacenza, en la Emilia, beato Jordán de Pisa, presbítero de la Orden de Predicadores, que en lenguaje popular expuso al pueblo la más alta doctrina con la máxima sencillez (c. 1311).

15*. En Acquapagana, en el Piceno, de Italia, beato Ángel, eremita de la Orden de los Camaldulenses (1313).

16*. En Nagasaki, en Japón, beatos mártires Luis Flores, presbítero de la Orden de Predicadores, Pedro de Zúñiga, presbítero de la Orden de los Eremitas de San Agustín, y trece compañeros, marineros japoneses, que, llevados a puerto y detenidos al punto, sufrieron juntos un mismo martirio, entre variadas torturas, por la fe cristiana (1622).

17*. En Dorcester, en Inglaterra, beato Hugo Green, presbítero y mártir, que, ordenado en Duoai, ejerció el ministerio en su patria durante treinta años, hasta que, reinando Carlos I, mereció ser asociado a la pasión de Cristo, destrozado cruelmente (1642).

37 Sus nombres: Beatos Joaquín Hirayama, León Sukeyemon, Miguel Diaz, Antonio Yamada, Marcos Takenoshima Shinyemon, Tomás Koyanagi, Jacobo Matsuo Denshi, Lorenzo Rokuyemon, Pablo Sankichi, Juan Yago, Juan Nagata Mataktichi y Bartolomé
Mohioye.

18. En Monteagudo, de Navarra, en España, tránsito de san Ezequiel
Moreno Díaz, obispo de Pasto, en Colombia, de la Orden de los Recoletos de San Agustín, que trabajó y, por anunciar el Evangelio, dio su vida tanto en las Islas Filipinas como en América del Sur (1906).

19*. En la localidad llamada Llosa de Ranes, de Valencia, también en España, beato Francisco Ibáñez Ibáñez, presbítero y mártir, que en el furor de la persecución contra la fe, acabó su vida unido a Cristo hasta la muerte (1936).

20*. En la ciudad de Gandía, en la misma región de España, beato Tomás Sitjar Fortiá, presbítero de la Compañía de Jesús y mártir, que, en la misma persecución, derramó su sangre por Cristo (1936).

21*. En el lugar llamado El Saler, también en la región valenciana, beatas Elvira de la Natividad de Nuestra Señora Torrentallé Paraire y sus compañeras, vírgenes del Instituto de las Hermanas Carmelitas de la Caridad y mártires, que en la prueba de la fe por Cristo, su Esposo, obtuvieron el fruto eterno (1936).

14o Kalendas Septembris

Mémoire de saint Jean Eudes, prêtre, qui s’adonna plusieurs années, dans la Congrégation de l’Oratoire, à la prédication dans les paroisses, principalement en Normandie, puis fonda la Congrégation de Jésus et de Marie pour la formation sacerdotale dans des séminaires, et une autre, celle des moniales de Notre-Dame de la Charité, pour consolider dans la vie chrétienne des femmes pénitentes. Il favorisa tant qu’il put la dévotion aux cœurs de Jésus et de Marie et s’endormit pieusement dans le Seigneur à Caen, en 1618.

2.        Dans le Latium, Saint Magni, martyr.

3.        À Tarragone en Espagne, saint Magin, martyr

4.        À Gaza en Palestine, vers 305, saint Timothée, martyr. Durant la persécution de Dioclétien, sous le préfet Urbain, il endura de nombreux supplices puis fut brûlé à petit feu.

5.        En Cilicie, vers 305, saint André, tribun, et des soldats, ses compagnons. On rapporte qu’après avoir vaincu les perses avec l’aide de Dieu, ils se convertirent à la foi du Christ ; accusés d’être chrétiens, ils furent, sous l’empereur Maximien, massacrés par l’armée du préfet Séleucus, dans les défilés du Mont Taurus.

6*.        À Rome sur la voie Tiburtine, près de saint Laurent, en 440, saint Sixte III, pape, qui apaisa les dissensions entre le patriarcat d’Antioche et celui d’Alexandrie et donna au peuple de Dieu, dans la ville de Rome, la basilique de Sainte-Marie sur l’Esquilin.

7.        Au pays de Sisteron en Provence, au VIe siècle, saint Donat, prêtre, qui aurait mené pendant de longues années la vie d’anachorète.

8*.        Au monastère de Bobbio en Émilie, l’an 639, saint Bertulf, abbé, qui succéda dans cette charge à et obtint du pape Honorius Ier l’immunité de juridiction épiscopale.

9.        À Nuremberg en Franconie, au IXe ou Xe siècle, saint Sebald, ermite.

10*.        Prêtre et abbé en Calabre, saint Barthémy de Siméros, qui, après une vie d’ermite, fonda un monastère grec.

11*.        À l’abbaye d’Igny au diocèse de Reims, entre 1151 et 1157, le bienheureux Guerric, abbé. En vrai disciple de saint Bernard, comme sa faiblesse physique l’empêchait de donner à ses frères l’exemple du travail, il les confirmait dans des entretiens spirituels pleins d’humilité et de charité.

12*.        Au monastère de Cava en Campanie, l’an 1295, saint Léon II, abbé.

13.        À Brignoles en Provence, l’an 1297, le trépas de saint Louis, évêque de Toulouse. Neveu du roi , il rechercha la pauvreté évangélique plutôt que la gloire et les honneurs de ce monde. Tout jeune encore, mais déjà d’une grande maturité en vertu, il fut promu à l’évêché de Toulouse, mais bientôt consumé par une mauvaise santé et par son zèle, il s’endormit pieusement à l’âge de vingt-trois ans.

14*.        Prêtre de l’Ordre des Prêcheurs, le bienheureux Jourand de Pise qui exposa au peuple, dans sa propre langue, les plus hautes vérités avec la plus grande simplicité à Plaisance en Émilie.

15*.        À Acquapagana dans les Pouilles, en 1313, le bienheureux Ange, moine camaldule, puis ermite.

16*.        À Nagasaki au Japon, en 1622, les bienheureux martyrs Louis Florès, prêtre de l’Ordre des prêcheurs, Pierre de Zuñiga, prêtre de l’ordre des ermites de Saint-Augustin et treize compagnons, furent mis en prison et, en raison de leur foi chrétienne, exécutés, les uns par le feu, les autres par la décapitation, tous glorifiant le Christ par un même témoignage.

17*.        À Dorcester en Angleterre, en 1642, le bienheureux Hugues Green, prêtre et martyr. Ordonné prêtre à Douai, il exerça son ministère dans sa patrie pendant trente ans, mais arrêté sous le roi Charles Ier, il fut condamné à mort comme prêtre, et eut le corps déchiré par le feu, cruellement et lentement.

18.        À Monteagudo dans la Navarre, en 1906, la naissance au ciel de saint Ézéchiel Moreno y Diaz, évêque de Pasto en Colombie, de l’Ordre des Récollets de Saint-Augustin, qui consacra toute son activité et sa vie à l’annonce de l’Évangile.

19*.        En Espagne, dans la région de Valence, en 1936, à Losa de Ranes, le bienheureux martyr François Ibañez Ibañez, prêtre.

20*.        En Espagne, dans la région de Valence, en 1936, à Candie le bienheureux martyr Thomas Sitjar Fortia, prêtre de la Compagnie de Jésus.

21*. En Espagne, dans la région de Valence, en 1936, à Er Saler, la bienheureuse Elvire de la Nativité de Notre-Dame (Elvire Torrentallé Paraire) [sic?] vierges carmélites de la Charité.


LDVM


Comments