The Roman Martyrology of 12 August for tomorrow, the Ides of August

Idibus Augústi Luna quinta décima Anno Dómini 2022

Romæ beáti Hippólyti Mártyris, qui pro confessiónis glória, sub Valeriáno Imperatóre, post ália torménta, ligátis pédibus ad colla indomitórum equórum, per carduétum et tríbulos crudéliter tractus est, ac, toto córpore laceráto, emísit spíritum. Passi sunt étiam eódem die beáta Concórdia, eius nutrix, quæ ante ipsum, plumbátis cæsa, migrávit ad Dóminum; et álii decem et novem de domo sua, qui extra portam Tiburtínam decolláti sunt, et, una cum ipso, in agro Veráno sepúlti (c 236). [Sanctorum martyrum Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, qui simul in Sardiniam deportati sunt ibique ambo communi damnatione et una, ut videtur laureati corona, tandem in Urbem hic in coemeterium ad viam Tiburtinam, ille in coemeterium Callisti translati sunt (c 236).] 

Fori Cornelii in Flaminia [apud Forum Syllae] natalis sancti Cassiani Martyris, qui, cum idola adorare noluisset, pueris, quibus magister praefuerat, traditus est calamis ad mortem torquendus, ut, quanto infirmior manus, tanto gravior poena esset martyrii (c 300/363 tr).

Tudérti, in Umbria, sancti Cassiáni, Epíscopi et Mártyris, sub Diocletiáno Imperatóre.

Burgis, in Hispánia, sanctárum Centóllæ et Hélenæ Mártyrum sub Diocletiano Imperatore (304 tr).

Lugduni in Gallia, sancti Antiochi, episcopi, qui, adhuc presbyter, usque ad visendum sanctum Iustum, episcopum suum, in eremo Aegypti tunc degentem perrexit (c 500). 

Pictavii in Aquitania, sanctae Radegundis, quae, regina Francorum, adhuc vivente rege Clotario coniuge suo, sacrum velamen accepit et in monasterio Sanctae Crucis Pictaviensis, quod ipsa construxerat, sub Regula sancti Caesarii Arelatensis militavit (587). 

In castro Schemari ad ripam Hippi in iugis Caucasi, transitus sancti Máximi Abbátis Chrysopolitani prope Constantinopolim, doctrína et cathólicæ veritátis zelo insígnis; qui, cum advérsus Monothelítas strénue decertáret, ab hærético Imperatóre Constánte, præcísis mánibus ac lingua [praecisa manu dextera], duobus cum discipulis, quibus nomen Anastasius, post duram custodiam et multiplices saevitias, in Lazicam regionem relegatus, spiritum Deo reddidit (662).  

Friteslariae in Hassia Austrasiae, sancti Vigberti, presbyteri et abbatis, cui sanctus Bonifatius curam monasterii loci commisit (c 739). 

*In monasterio Aldenburgensi in terra Vocatorum Germaniae, beatae Gertrudis, abbatissae ex Ordine Praemonstratensi, quae adhuc puellula a matre sancta Elisabeth, regina Hungariae, hoc in loco Deo oblata est (1297). 

*Macolici in Hibernia, beatorum Patricii O'Healy, episcopi Mayensis, et Conni O'Rourke, presbyteri, amborum ex Ordine Fratrum Minorum, qui propter sacerdotium palam patefactum capite damnati sunt sub Elisabeth regina Prima et patibuli suppliciis deducti (1579). 

*Viroviaci in Anglia, beati Gulielmi Freeman, presbyteri et martyris, qui, sub Elisabeth regina Prima tantummodo quod sacerdos esset capite damnatus, pro patibulo hymnum «Te Deum » canere inchoavit et constanti animo ad martyrii supplicia adivit (1595). 
 
Romæ natális sancti Ioánnis Berchmans, scholástici e Societáte Iesu et Confessóris, vitæ innocéntia et religiósæ disciplínæ custódia præclári, qui omnibus dilectissimus ob sinceram pietatem, caritatem non fictam perpetuamque hilaritatem, brevem post infirmitatem supremum diem laetus obiit; cui Leo Décimus tértius, Póntifex Máximus, cǽlitum Sanctórum honóres decrévit (1621).

*Vindobonae in Austria, beati Marci de Aviano (Caroli Dominici) Cristofori, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, qui, sapiens praedicator verbi Dei, ubique miram dedit operam pro egenis atque aegrotis, animos potentium mundi praesertim concitans, ut fidem et pacem omni negotio et utilitati anteponerent (1699). 

*In freto maris ad litus Rupifortii porrigenti in Gallia, beati Petri Gabilhaud, presbyteri et martyris, qui, gallicae perturbationis tempestatibus propter sacerdotium in navi servitutis detentus, inedia morboque consumptus est (1794). 

In oppido Saugues prope Anicium item in Gallia, sancti Benildi (Petri) Romancon, ex lnstituto Fratrum Scholarum Christianarum, qui in erudienda iuventute aetatem degit (1862). 

*Barbastri prope Oscam in Aragonia Hispaniae, beatorum Secundini Mariae Ortega Garcia, presbyteri, et undeviginti sociorum, martyrum, qui, religiosi e Congregatione Missionariorum Filiorum 
Immaculati Cordis Mariae, persecutione adversus Ecclesiam saeviente, in odium vitae religiosae interfecti sunt. Quorum nomina: beati Antoninus Calvo Calvo, Antonius Maria Dalmau Rosich, Ioannes Echarri Vique, Petrus Garcia Bernal, Hilarius Maria Llorente Martin, Salvator Pigem Serra, lectores; Xaverius Ludovicus Bandres Jimenez, Josephus Brengaret Pujol, Thomas Capdevila Miro, Stephanus Casadevall Puig, Eusebius Codina Milla, Ioannes Codinachs Tuneu, Raymundus Novich Rabionet, Josephus Maria Ormo Sero, Theodorus Ruiz de Larrinaga Garcia, Ioannes Sanchez Munarriz, Emmanuel Torras Sais, Emmanuel Buil Lalueza, Alphonsus Miquel Garriga, religiosi (1936).  

*In oppido Almazora prope Castaliam ad litus Hispaniae, beati Ioannis Agramunt, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum et martyris in eadem persecutione (1936). 

*Prope vicum Albocasser in pago Castellionensi in Hispania, beati Modesti Garcia Marti, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui in persecutione erga fidem evangelicum propositum martyrio perfecit (1936). 

*Barcinone item in Hispania, beati Iosephi Bonet Nadal, presbyteri e Societate Salesiana et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis, certamen pro fide complevit (1936). 

*Berolini in loco Plotzensee in Germania, beati Iacobi Gapp, presbyteri e Societate Mariae et martyris, qui firmo animo nefaria placita militaris regiminis humanae et christianae dignitati infensi minime cum doctrina christiana congruere proclamavit, quapropter persecutionibus obnoxius in Galliam et Hispaniam exsilio affectus se contulit, sed ab emissariis apprehensus capitis abscissione tandem enecatus est (1943). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, Saint Hippolytus.




Idibus Augusti

Sanctorum martyrum Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, qui simul in Sardiniam deportati sunt ibique ambo communi damnatione et una, ut videtur laureati corona, tandem in Urbem hic in coemeterium ad viam Tiburtinam, ille in coemeterium Callisti translati sunt (c 236). 

2. Fori Cornelii in Flaminia, sancti Cassiani, martyris, qui, cum 
idola adorare noluisset, pueris, quibus magister praefuerat, traditus 
est calamis ad mortem torquendus, ut, quanto infirmior manus, tanto 
gravior poena esset martyrii (c 300). 

4. Pictavii in Aquitania, sanctae Radegundis, quae, regina Francorum, adhuc vivente rege Clotario coniuge suo, sacrum velamen accepit et in monasterio Sanctae Crucis Pictaviensis, quod ipsa construxerat, sub Regula sancti Caesarii Arelatensis militavit (587). 

5. In castro Schemari ad ripam Hippi in iugis Caucasi, transitus 
sancti Maximi Confessoris, abbatis Chrysopolitani prope Constantinopolim, doctrina et catholicae veritatis zelo insignis, qui, cum adversus monothelitas strenue decertaret, ab imperatore haeretico Constante, praecisa manu dextera, duobus cum discipulis, quibus nomen Anastasius, post duram custodiam et multiplices saevitias, in Lazicam regionem relegatus, spiritum Deo reddidit (662). 

6. Friteslariae in Hassia Austrasiae, sancti Vigberti, presbyteri et 
abbatis, cui sanctus Bonifatius curam monasterii loci commisit (c 739). 

7*. In monasterio Aldenburgensi in terra Vocatorum Germaniae, 
beatae Gertrudis, abbatissae ex Ordine Praemonstratensi, quae adhuc 
puellula a matre sancta Elisabeth, regina Hungariae, hoc in loco Deo 
oblata est (1297). 

8*. Macolici in Hibernia, beatorum Patricii O'Healy, episcopi 
Mayensis, et Conni O'Rourke, presbyteri, amborum ex Ordine Fratrum Minorum, qui propter sacerdotium palam patefactum capite 
damnati sunt sub Elisabeth regina Prima et patibuli suppliciis deducti (1579). 

9*. Viroviaci in Anglia, beati Gulielmi Freeman, presbyteri et martyris, qui, sub Elisabeth regina Prima tantummodo quod sacerdos esset capite damnatus, pro patibulo hymnum «Te Deum » canere inchoavit et constanti animo ad martyrii supplicia adivit (1595). 
 
10. Romae, sancti Ioannis Berchmans, religiosi e Societate Iesu, qui 
omnibus dilectissimus ob sinceram pietatem, caritatem non fictam 
perpetuamque hilaritatem, brevem post infirmitatem supremum diem laetus obiit (1621). 

11*. Vindobonae in Austria, beati Marci de Aviano (Caroli Dominici) Cristofori, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, 
qui, sapiens praedicator verbi Dei, ubique miram dedit operam pro 
egenis atque aegrotis, animos potentium mundi praesertim concitans, ut fidem et pacem omni negotio et utilitati anteponerent (1699). 

12*. In freto maris ad litus Rupifortii porrigenti in Gallia, beati Petri 
Gabilhaud, presbyteri et martyris, qui, gallicae perturbationis tempestatibus propter sacerdotium in navi servitutis detentus, inedia morboque consumptus est (1794). 

13. In oppido Saugues prope Anicium item in Gallia, sancti Benildi 
(Petri) Romancon, ex lnstituto Fratrum Scholarum Christianarum, 
qui in erudienda iuventute aetatem degit (1862). 

14*. Barbastri prope Oscam in Aragonia Hispaniae, beatorum Secundini Mariae Ortega Garcia, presbyteri, et undeviginti sociorum, martyrum, qui, religiosi e Congregatione Missionariorum Filiorum 
Immaculati Cordis Mariae, persecutione adversus Ecclesiam saeviente, in odium vitae religiosae interfecti sunt. Quorum nomina: beati Antoninus Calvo Calvo, Antonius Maria Dalmau Rosich, Ioannes Echarri Vique, Petrus Garcia Bernal, Hilarius Maria Llorente Martin, Salvator Pigem Serra, lectores; Xaverius Ludovicus Bandres Jimenez, Josephus Brengaret Pujol, Thomas Capdevila 
Miro, Stephanus Casadevall Puig, Eusebius Codina Milla, Ioannes Codinachs Tuneu, Raymundus Novich Rabionet, Josephus Maria Ormo Sero, Theodorus Ruiz de Larrinaga Garcia, Ioannes Sanchez Munarriz, Emmanuel Torras Sais, Emmanuel Buil Lalueza, Alphonsus Miquel Garriga, religiosi (1936).  

15*. In oppido Almazora prope Castaliam ad litus Hispaniae, beati 
Ioannis Agramunt, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium 
Scholarum Piarum et martyris in eadem persecutione (1936). 

16*. Prope vicum Albocasser in pago Castellionensi in Hispania, beati Modesti Garcia Marti, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui in persecutione erga fidem evangelicum propositum martyrio perfecit (1936). 

17*. Barcinone item in Hispania, beati Iosephi Bonet Nadal, presbyteri e Societate Salesiana et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis, certamen pro fide complevit (1936). 

18*. Berolini in loco Plotzensee in Germania, beati Iacobi Gapp, presbyteri e Societate Mariae et martyris, qui firmo animo nefaria placita militaris regiminis humanae et christianae dignitati infensi minime cum doctrina christiana congruere proclamavit, quapropter persecutionibus obnoxius in Galliam et Hispaniam exsilio affectus se contulit, sed ab emissariis apprehensus capitis abscissione tandem enecatus est (1943). 

Idibus Augusti

Santos mártires Ponciano, papa, e Hipólito, presbítero, que fueron
deportados juntos a Cerdeña, y con igual condena, adornados, al
parecer, con la misma corona, fueron trasladados finalmente a Roma,
Hipólito, al cementerio de la vía Tiburtina, y el papa Ponciano, al
cementerio de Calisto (c. 236).

2. En Foro Cornelio (hoy Imola), en la provincia de Flaminia, san Casiano, mártir, que, habiéndose negado a adorar a los ídolos, fue entregado a manos de niños, a los que enseñaba como maestro, para que le torturaran con sus punzones hasta la muerte y así resultara tanto más duro el dolor de su martirio, cuanto más débiles eran las manos que le torturaban (c. 300).

3. En Lyon, de la Galia, san Antíoco, obispo, que, cuando todavía era
sólo presbítero, fue a visitar a su obispo san Justo, que moraba por entonces en el desierto de Egipto (c. 500).

4. En Poitiers, de Aquitania, santa Radegunda, reina de los francos. Cuando todavía vivía su esposo, el rey Clotario, recibió el velo sagrado de religiosa, y en el monasterio de la Santa Cruz de Poitiers, que ella había mandado construir, sirvió a Cristo bajo la Regla de san Cesáreo de Arlés (587).

5. En la fortaleza de Schemaris, en la ribera del Hippi, en las montañas del Cáucaso, muerte de san Máximo el Confesor, abad de Crisópolis, cerca de Constantinopla, célebre por su doctrina y su celo por la verdad católica. Habiendo luchado con valentía contra los monoteletas, el emperador herético Constante le cortó la mano derecha y, después de una dura prisión y crueldades de todo tipo, lo desterró en compañía de dos discípulos, llamados Anastasio ambos, a la región de Lazica, en donde entregó su alma a Dios
(662).

6. En Fritzlar, en Hesse, de Austrasia, san Vigberto, presbítero y abad, al que san Bonifacio encomendó el cuidado del monasterio del lugar (c. 739).

7*. En el monasterio de Altenberg, en la región de Wetzlar, en Alemania, beata Gertrudis, abadesa de la Orden Premostratense, que, siendo todavía una niña, fue ofrecida a Dios por su madre santa Isabel, reina de Hungría, en este lugar (1297).

8*. En Killmollock, de Irlanda, beatos Patricio O’Healy, obispo de Meath, y Connon O’Rourke, presbítero, ambos de la Orden de los Hermanos Menores, que por su condición de sacerdotes, puesta de manifiesto públicamente, fueron condenados a muerte y ejecutados en el patíbulo (1579).

9*. En Warwick, en Inglaterra, beato Guillermo Freeman, presbítero y mártir, que, condenado a muerte durante el reinado de Isabel I tan solo por el hecho de ser sacerdote, frente al patíbulo entonó el himno Te Deum y, con ánimo decidido, se adelantó al lugar del martirio (1595).

10. En Roma, san Juan Berchmans, religioso de la Compañía de Jesús, que, amadísimo por todos por su sincera piedad, caridad auténtica y alegría constante, murió alegre después de una breve enfermedad (1621).

11*. En Viena, en Austria, beato Marcos de Aviano (Carlos Domingo) Cristofori, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores Capuchinos. Sapiente predicador de la palabra de Dios, se interesó de modo extraordinario por los pobres y enfermos, y suscitó en los poderosos la voluntad de actuar según la fe y la paz por encima de todo (1699).

12*. En el brazo de mar que se extiende frente a la costa de Rochefort, en Francia, beato Pedro Gabilhaud, presbítero y mártir, que, por ser sacerdote, fue retenido durante la Revolución Francesa en una nave convertida en cárcel, donde murió consumido por el hambre y la enfermedad (1794).

13. En el lugar de Sangues, cerca de Annecy, también en Francia, san
Benildo (Pedro) Romançon, del Instituto de los Hermanos de las Escuelas Cristianas, que dedicó su vida a la formación de los jóvenes (1862).

14*. En Barbastro, cerca de Huesca, en la región de Aragón, en España, beatos Secundino María Ortega García, presbítero, y diecinueve compañeros 35, mártires. Eran religiosos de la Congregación de los Misioneros Hijos del Inmaculado Corazón de María y, en el furor de la persecución contra la Iglesia, sufrieron la muerte por el odio contra la vida consagrada (1936).

15*. En la población de Almazora, cerca de Castellón, en la región de Valencia, beato Juan Agramunt, presbítero de la Orden de Clérigos Regulares de las Escuelas Pías, mártir durante la misma persecución (1936).

16*. En Berlín, en el lugar llamado Plötzensee, en Alemania, beato Jacobo Gapp, presbítero de la Compañía de María y mártir, que, con firmeza de ánimo, proclamó que los criminales proyectos de un régimen militar enemigo de la dignidad humana y cristiana estaban en total desacuerdo con la doctrina cristiana. Por ello, sometido a persecución, se dirigió a Francia y España en calidad de desterrado, pero, apresado por unos emisarios, murió finalmente decapitado (1943).

17*. Cerca de la aldea de Albocásser, en el territorio de Castellón, en España, beato Modesto García Martí, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que en la persecución contra la fe evangélica completó con el martirio su plan de vida (1936).

18*. En Barcelona, también en España, beato José Bonet Nadal, presbítero de la Sociedad Salesiana y mártir, que durante la misma persecución consumó su combate por la fe (1936).

35 Sus nombres: Beatos Antonino Calvo Calvo, Antonio María Dalmau Rosich, Juan Echarre Vique, Pedro García Bernal, Hilario María Llorente Martín, Salvador Pigem Serra, lectores; Javier Luis Bandrés Jiménez, José Brengaret Pujol, Tomás Capdevila Miró, Esteban Casadevall Puig, Eusebio Codina Millá, Juan Codinachs Tuneu, Raimundo Novich Rabionet, José María Ormo Seró, Teodoro Ruiz de Larrinaga García, Juan Sánchez Munárriz, Manuel Torras Sais, Manuel Buil Lalueza y Alfonso Miquel Garriga, religiosos.

Idibus Augusti

Mémoire des saints martyrs Pontien, pape, et Hippolyte, prêtre de Rome. Celui-ci, théologien de renom, s’était érigé en chef d’une communauté dissidente. Lors de la persécution de Maximin, tous deux furent déportés en Sicile et soumis ensemble aux travaux forcés et probablement couronnés ensemble du martyre, avant 236. Leurs corps furent ensuite rapportés à Rome : Pontien fut enterré au cimetière de Calliste sur la voie Appienne, et Hippolyte, sur la voie Tiburtine.

2.        Au Forum de Cornelius [Imola] en Émilie, vers 300, saint Cassien, martyr. Maître d’école, il avait refusé d’adorer les idoles et fut livré à ses élèves pour qu’ils le lacèrent à mort avec leurs poinçons, de façon que, plus faibles étaient leurs mains, plus longue fut la torture du martyr.

3.        À Lyon, vers 500, saint Antioche, évêque. Encore prêtre, il se rendit jusqu’en Égypte pour visiter saint Just, son évêque, qui y séjournait alors.

4.        À Poitiers, en 587, sainte Radegonde, reine des Francs. Du vivant même de son époux, le roi Clotaire, elle demanda à , évêque de Noyon, de la consacrer à Dieu. Elle reçut le voile sacré et servit le Seigneur, sous la Règle de saint Césaire d’Arles, au monastère de la Sainte-Croix, que le roi Clotaire avait fait construire pour elle.

5.        Au camp de Schemars dans les monts du Caucase, en 662, le trépas de saint Maxime le Confesseur. Abbé du monastère de Chrysopolis, en face de Constantinople, remarquable par sa science et son zèle pour la vérité catholique, il combattit avec énergie les monothélites, ce pour quoi l’empereur hérétique Constant lui fit couper la main droite et le relégua, avec deux de ses disciples appelés l’un et l’autre Athanase, après une dure incarcération et des sévices multiples, dans l’antique pays de Lazes (Transcaucasie), où il rendit son âme à Dieu

6.        À Fritzlar en Germanie, vers 745, saint Wigbert, prêtre et abbé, à qui saint Boniface confia la monastère de ce lieu.

7*.        À Altenberg, près de Marbourg en Allemagne, en 1297, la bienheureuse Gertrude, abbesse, que sa mère sainte Élisabeth de Hongrie, confia, toute jeune, au monastère des prémontées de ce lieu, pour qu’elle soit consacrée à Dieu.

8*.        À Killmaloc en Irlande, en 1579, les bienheureux martyrs Patrick O’Healy, évêque de Mayo, et Conn O’Rourke, prêtre, tous deux franciscains. Quand on découvrit leur état sacerdotal, sous la reine Élisabeth Ière, ils furent condamnés à mort et livrés aux supplices du gibet.

9*.        À Warwick en Angleterre, en 1595, le bienheureux Guillaume Freeman, prêtre et martyr, condamné à mort sous la reine Élisabeth Ière, uniquement parce qu’il était prêtre. Devant la potence, il commença à chanter le Te Deum et alla au supplice avec un grand courage.

10.        À Rome, en 1621, saint Jean Berchmans, religieux de la Compagnie de Jésus. Aimé de tous pour sa piété sincère, sa charité prévenante, sa joie continuelle, il mourut paisiblement, après une brève maladie, à l’âge de vingt-deux ans.

11*.        À Vienne en Autriche, l’an 1699, le bienheureux Marc d’Aviano (Charles-Dominique Cristofori), prêtre capucin. Savant prédicateur de la parole de Dieu, il se dépensa partout pour les pauvres et les malades, provoquant en particulier les grands de ce monde à préférer à n’importe quelle affaire ou utilité, la foi et la paix.

12*.        Dans la baie devant le port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Pierre Gabilhaud, prêtre de Limoges et martyr. Sous la Révolution française, à cause de son sacerdoce, il fut détenu dans des conditions inhumaines sur un bateau négrier, où il mourut d’inanition et de maladie.

13.        À Saugues près du Puy, en 1862, saint Bénilde (Pierre Romançon), frère des Écoles chrétiennes, qui passa toute sa vie à former la jeunesse.

14*.        En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, à Barbastro en Aragon, le bienheureux Secondin-Marie Ortega Garcia, prêtre, religieux missionnaire fils du Coeur Immaculé de Marie

15*.        En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, à Almazora, le bienheureux Jean Agramunt Riera, prêtre des Clercs réguliers des Écoles religieuses.

16*.        En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, le bienheureux Modeste Garcia Marti, prêtre capucin.

17*.        En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, à Barcelone, le bienheureux Joseph Bonet Nadal, prêtre salésien.

18*.        ‘À Berlin, en 1943, le bienheureux Jacques Gapp, prêtre de la Société de Marie et martyr. Avec un grand courage, il déclara publiquement que les lois du régime nazi n’étaient pas compatibles avec la doctrine chrétienne. Exposé pour cela aux persécutions, il fut contraint à s’exiler en France, puis en Espagne, mais, arrêté par des émissaires du régime, il fut décapité

*En Espagne, en 1936, les bienheureux Josep Tàpies et six Compagnons, prêtres, martyrs de la guerre civile espagnole. [béatifiés le 29 octobre 2005 par Benoît XVI]


LDVM


Comments