The Roman Martyrology for tomorrow the 7th day before the Kalends of September

Séptimo Kaléndas Septémbris Luna vicésima octáva Anno Dómini 2022

Sancti Zephyríni, Papæ et Mártyris, cuius dies natális tertiodécimo Kaléndas Ianuárii recensétur (217 tr sed in Martyrologio recentiore Z. martyr non est et festum eius in Quarto Idus Decembris celebrata est).

Cardónæ, in Hispánia, tránsitus sancti Raymúndi Nonnáti, Cardinális et Confessóris, ex Ordine beátæ Maríæ de Mercéde redemptiónis captivórum, vitæ sanctitáte et miráculis clari. Ipsíus tamen festum recólitur prídie Kaléndas Septémbris (1240).

Apud Albintimélium [Asti in lingua italiana], Ligúriæ civitátem, sancti Secúndi Mártyris, viri spectábilis et Ducis ex legióne Thebæórum (c 119 tr).

Apud Marsos sanctórum Simplícii, et eius filiórum Constántii et Victoriáni, qui, sub Antoníno Imperatóre, várie primum excruciáti, tum demum, secúris ictu percússi, martýrii corónam adépti sunt (c 159 tr).

Romae in coemeterio Basillae via Salaria Vetere, sancti Maximiliani, martyris (s inc). 

Romæ sanctórum Mártyrum Irenǽi et Abúndii, qui, in persecutióne Valeriáni, eo quod corpus beátæ Concórdiæ, in cloácam proiéctum, leváverant, in eándem cloácam demérsi fuérunt; quorum córpora, a Iustíno Presbýtero inde extrácta, in crypta, iuxta beátum Lauréntium, sepúlta sunt (258 tr).

Salonae in Dalmatia, sancti Anastasii fullonis, martyris (s III). 

Caesareae in Mauretania, sancti Victoris, martyris, qui, capite damnatus, crucifixus esse fertur die sabbato (s III/IV). 

Bérgomi sancti Alexándri Mártyris, qui, et ipse unus ex eádem legióne, cum nomen Dómini Iesu Christi constantíssime faterétur, cápitis abscissióne martýrium complévit (303 tr).

Nicomedíæ pássio sancti Hadriáni, e Probo Cǽsare progéniti, qui, Licínio persecutiónem in Christiános commótam éxprobrans, ab eódem iussus est occídi. Ipsíus corpus Domítius, Byzántii Epíscopus, eius pátruus, in ipsíus civitátis subúrbio cui nomen Argyrópolis, sepelívit (c 306 tr).

In Hispánia sancti Victóris Mártyris, qui pro Christi fide, a Mauris occísus, martýrii coróna donátus est (c s IV).

Cápuæ sancti Rufíni, Epíscopi et Confessóris (s V tr).

Autissiodori in Gallia Lugdunensi, sancti Eleutherii, episcopi (s VI). 

Pistórii, in Túscia, sancti Felícis, Presbýteri et Confessóris (s IX tr).

*In freto apud Rupifortium ad litus Galliae, beati lacobi Retouret, presbyteri ex Ordine Carmelitarum et martyris, qui, gallica perturbatione grassante, de conventu Lemovicensi in squalidam corbitam tractus est, ubi nocte paucis cum vestimentis relictus frigore obiit (1794). 

Podii apud Pictavium item in Gallia, sanctae loannae Elisabeth Bichier des Ages, virginis, quae in gallica perturbatione sanctum Andream Hubertum Fournet ministerium clandestine agentem adiuvit et, pace Ecclesiae restituta ad pauperes instituendos aegrotosque sublevandos Congregationem Filiarum a Cruce fundavit (1838). 

*In civitate Bethlehem in Terra Sancta, beatae Mariae a lesu Crucifixo (Mariae) Baouardy, virginis ex Ordine Carmelitarum Discalceatarum, quae, mysticorum charismatum copia referta, vitam contemplativam singulari cum caritate duxit (1878). 

Liriae in Hispania, sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, quae ad vetulis assidendum Institutum fundavit Parvarum Sororum Senum Derelictorum (1897). 

*Valentiae item in Hispania, beati Ambrosii (Aloysii) Valls Matamales, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui, tempore persecutionis, ad magnum convivium, effuso sanguine, ingredi meruit (1936). 

*Hemeroscopii in pago Lucentino item in Hispania, beati Petri (Alexandri) Mas Ginestar, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui in eadem persecutione pro Christo coronatus est (1936). 

*In civitate Esplugues prope Barcinonem item in Hispania, beati Felicis Vivet Trabal, religiosi e Societate Salesiana et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis, ad magnum convivium ingredi meruit (1936).
 
*In Hispania, natalis beatae Mariae de los Angeles Ginard Marti Martyris et Religiosae de Congregatione Adorationis Eucharistiae (1936). [béatifiée le 29 octobre par Benoît XVI]

14*. In oppido Kharsk prope Tomiscum in Sibiriana Russiae provincia, beatae Laurentiae (Leucadiae) Harasymiv, virginis e Congregatione Sororum Sancti loseph, quae, patria a persecutoribus fidei oppressa, in campum detentionis allata est, ubi constantiam fidei puritati vitae gloriosa morte cumulavit (1952). 

15*. Romae, beatae Mariae Beltrame Quattrocchi, quae, materfamilias, vitam cum viro suo agens altae ac laetae communionis fidei caritatisque in proximum, Christi luce familiam et societatem collustravit (1965). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology the 26th of August is marked with the feast of Saints Irenaeus and Abundius. 




7o Kalendas Septembris

1. Commemoratio sancti Melchisedech, regis Salem et sacerdotis 
Dei altissimi, qui Abraham benedicens salutavit a victoria regressum, Domino sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, offerens, atque 
in praefiguratione Christi rex pacis et iustitiae interpretatus est et, licet genealogiae expers, sacerdos in aeternum. 

2. Romae in coemeterio Basillae via Salaria Vetere, sancti Maximiliani, martyris (s inc). 

3. Salonae in Dalmatia, sancti Anastasii fullonis, martyris (s III) 

4. Caesareae in Mauretania, sancti Victoris, martyris, qui, capite 
damnatus, crucifixus esse fertur die sabbato (s III/IV). 

5. Bergami in Transpadana, sancti Alexandri, martyris (s III/IV). 

6. Autissiodori in Gallia Lugdunensi, sancti Eleutherii, episcopi (s VI). 

7*. In freto apud Rupifortium ad litus Galliae, beati lacobi Retouret, presbyteri ex Ordine Carmelitarum et martyris, qui, gallica 
perturbatione grassante, de conventu Lemovicensi in squalidam 
corbitam tractus est, ubi nocte paucis cum vestimentis relictus frigore obiit (1794). 

8. Podii apud Pictavium item in Gallia, sanctae loannae Elisabeth 
Bichier des Ages, virginis, quae in gallica perturbatione sanctum Andream Hubertum Fournet ministerium clandestine agentem adiuvit et, pace Ecclesiae restituta ad pauperes instituendos aegrotosque sublevandos Congregationem Filiarum a Cruce fundavit (1838). 

9*. In civitate Bethlehem in Terra Sancta, beatae Mariae a lesu 
Crucifixo (Mariae) Baouardy, virginis ex Ordine Carmelitarum 
Discalceatarum, quae, mysticorum charismatum copia referta, vitam 
contemplativam singulari cum caritate duxit (1878). 

10. Liriae in Hispania, sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, 
quae ad vetulis assidendum Institutum fundavit Parvarum Sororum 
Senum Derelictorum (1897). 

11 *. Valentiae item in Hispania, beati Ambrosii (Aloysii) Valls Matamales, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui, tempore persecutionis, ad magnum convivium, effuso sanguine, ingredi meruit (1936). 

12*. Hemeroscopii in pago Lucentino item in Hispania, beati Petri 
(Alexandri) Max Ginestar, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum
Capuccinorum et martyris, qui in eadem persecutione pro Christo 
coronatus est (1936). 

13*. In civitate Esplugues prope Barcinonem item in Hispania, beati 
Felicis Vivet Trabal, religiosi e Societate Salesiana et martyris, qui, 
tempore eiusdem persecutionis, ad magnum convivium ingredi 
meruit (1936).
 
*In Hispania, natalis beatae Mariae de los Angeles Ginard Marti Martyris et Religiosae de Congregatione Adorationis Eucharistiae (1936). [béatifiée le 29 octobre par Benoît XVI]

14*. In oppido Kharsk prope Tomiscum in Sibiriana Russiae provincia, beatae Laurentiae (Leucadiae) Harasymiv, virginis e Congregatione Sororum Sancti loseph, quae, patria a persecutoribus fidei oppressa, in campum detentionis allata est, ubi constantiam fidei puritati vitae gloriosa morte cumulavit (1952). 

15*. Romae, beatae Mariae Beltrame Quattrocchi, quae, materfamilias, vitam cum viro suo agens altae ac laetae communionis fidei caritatisque in proximum, Christi luce familiam et societatem collustravit (1965). 


7o Kalendas Septembris

1. Conmemoración de san Melquisedec, rey de Salem y sacerdote del Dios altísimo, que saludó y bendijo a Abrahán cuando volvía victorioso, ofreciendo al Señor un sacrificio santo, una hostia inmaculada. Como figura típica de Cristo, ha sido interpretado rey de la paz y de la justicia y sacerdote eterno, aun falto de genealogía.

2. En Roma, en el cementerio de Basila, en la vía Salaria Antigua, san Maximiliano, mártir (s. inc.).

3. En Salona, de Dalmacia, san Anastasio, de oficio batanero, mártir (s. III).

4. En Cesarea de Mauritania, san Víctor, mártir, que, según la tradición, condenado a muerte, fue crucificado en sábado (s. III/IV).

5. En Bérgamo, de Traspadana, san Alejandro, mártir (s. III/IV).

6. En Auxerre, en la Galia Lugdunense, san Eleuterio, obispo (s. VI).

7*. En el brazo de mar ante Rochefort, en el litoral francés, beato Jacobo Retouret, presbítero de la Orden de los Carmelitas y mártir, que, en el furor de la Revolución Francesa, fue llevado desde el convento de Limoges a una sórdida nave-prisión, en la que, abandonado durante la noche semidesnudo, murió de frío (1794).

8. En La Puye, cerca de Poitiers, también en Francia, santa Juana Isabel Bichier des Ages, virgen, que, durante la Revolución Francesa, ayudó a san Andrés Huberto Fournet cuando éste ejercía clandestinamente su ministerio. Restablecida la paz de la Iglesia, fundó la Congregación de las Hijas de la Cruz, para la educación de los pobres y la ayuda a los enfermos (1838).

9*. En la ciudad de Belén, en Tierra Santa, beata María de Jesús Crucificado (María) Baouardy, virgen de la Orden de las Carmelitas Descalzas, que, colmada de carismas místicos, unió la vida contemplativa con una singular caridad (1878).

10. En Liria, en España, santa Teresa de Jesús Jornet Ibars, virgen, que, para ayudar a los ancianos, fundó el Instituto de las Hermanitas de los Ancianos Desamparados (1897).

11*. En Valencia, también en España, beato Ambrosio (Luis) Valls Matamales, presbítero de la orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que, durante la persecución contra la Iglesia, mereció entrar al banquete celestial mediante el derramamiento de su sangre (1936).

12*. En Denia, en la región de Alicante, también en España, beato Pedro (Alejandro) Max Ginestar, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que, en la misma persecución, fue gloriosamente coronado al entregar la vida por Cristo (1936).

13*. En la ciudad de Esplugues, cerca de Barcelona, también en España, beato Félix Vivet Trabal, religioso de la Sociedad Salesiana y mártir, que, durante la referida persecución, mereció entrar al banquete celestial (1936).

14*. En el lugar de Kharsk, cerca de Tomsk, en la región rusa de Siberia, beata Lorenza (Leocadia) Harasymiv, virgen de la Congregación de las Hermanas de San José, que, subyugada su patria por los perseguidores de la fe, fue conducida a un campo de concentración, donde a la pureza de vida añadió la constancia de la fe en una muerte gloriosa (1952).

15*. En Roma, beata María Beltrame Quattrocchi, que, siendo madre de familia, ilustró de modo conspicuo a la familia de Cristo y a la sociedad, viviendo ejemplarmente su vida matrimonial y mostrando su comunión de fe y amor hacia el próximo (1965).

7o Kalendas Septembris

En France : Mémoire de saint Césaire d’Arles (notice 15)

Commémoraison de saint Melchisédek, roi de Salem et prêtre du Dieu Très Haut, qui bénit Abraham à son retour d’une expédition victorieuse en présentant au Seigneur un sacrifice saint, une offrande sans tache, préfigurant ainsi le Chist, roi de justice, prêtre pour l’éternité.

2.        À Rome, au cimetière de Basille, sur l’ancienne voie Salariene, saint Maximilien, martyr.

3.        À Salone en Dalmatie, saint Anastase le foulon, martyr.

4.        À Césarée de Maurétanie, saint Victor, martyr, qui, condamné à mort comme chrétien, fut supplicié un jour de sabbat.

5.        À Bergame en Lombardie (au-delà de la plaine du Pô en Italie), saint Alexandre, martyr.

6.        À Auxerre, au VIe siècle, saint Éleuthère, évêque

7*.        Sur l’île Madame, au large du port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Jacques Retouret, prêtre et martyr. Carme du Couvent de Limoges, à la Révolution française, il refusa de prêter le serment à la Constitution civile du Clergé, prêta, mais rétracta le serment de “Liberté-Égalité”, fut déporté sur un bateau négrier et mourut de froid, laissé jour et nuit presque sans aucun vêtement.

8.        À La Puye dans le Poitou, en 1838, sainte Jeanne-Élisabeth Bichier des Anges, vierge. Pendant la Révolution française, elle aida saint André-Hubert Fournet à exercer un ministère clandestin et, quand l’Église retrouva la paix, elle fonda la Congrégation des Filles de la Croix pour faire l’école aux enfants de la campagne et soigner les pauvres.

9*.        Au martyrologe romain, le 26 août : À Bethléem, en 1878, la bienheureuse Marie de Jésus Crucifié (Marie Baouardy), vierge carmélite. Comblée de charismes mystiques, elle mena une vie contemplative avec une charité extraordinaire

10.        À Liria en Espagne, l’an 1897, sainte Thérèse de Jésus Jornet Ibars, vierge, fondatrice de la Congrégation des Petites Soeurs des vieillards abandonnés.

11*.        En Espagne, en 1936, le bienheureux martyr Ambroise (Louis Valls Matamales, prêtre capucin, mis à mort Valence, victime de la persécution contre l’Église au cours de la guerre civile.

12*.        En Espagne, en 1936, le bienheureux Pierre Max Ginestar, prêtre capucin, martyr, mis à mort à Denia, victime de la persécution contre l’Église au cours de la guerre civile.

13*.        En Espagne, en 1936, le bienheureux Félix Vivet Trabal religieux salésien, tué près de Barcelone, victime de la persécution contre l’Église au cours de la guerre civile.

14*.        La bienheureuse Laurence (Leucadie Harasymiv), vierge, de la Congrégation des Sœurs de Saint-Joseph, dans la persécution menée par le régime soviétique athée, fut déportée dans un camp de travail, où la persévérance dans la foi la mena au martyre à Kharsk en Sibérie.

15*        À Rome, la bienheureuse Marie Beltrame Quattrocchi, mère de famille

*In Hispania, natalis beatae Mariae de los Angeles Ginard Marti Martyris et Religiosae de Congregatione Adorationis Eucharistiae (1936). [béatifiée le 29 octobre par Benoît XVI]


LDVM


Comments