The Roman Martyrology for tomorrow the 6th day before the Kalends of September, 27th August

Sexto Kaléndas Septémbris Luna vicésima nona Anno Dómini 2022

Sancti Ioséphi Calasánctii, Presbýteri et Confessóris, qui Ordinis Clericórum Regulárium Páuperum Matris Dei Scholárum Piárum éxstitit Fundátor, atque octávo Kaléndas Septémbris obdormívit in Dómino (1648).

Apud Ostia Tiberina, natalis sanctae Monicae, quae, adhuc adulescentula Patricio nuptum tradita, filios genuit, inter quos Augustinum, pro cuius conversione multas lacrimas fudit precesque Deo adhibuit et in Africam progrediens, caelestia valde desiderans, e vita migravit (387).

Ibídem sanctórum Mártyrum Rufi et Carpóphori, qui sub Diocletiáno et Maximiáno passi sunt (295 tr).

Poténtiæ, in Lucánia, pássio sanctórum Aróntii, Honoráti, Fortunáti et Sabiniáni; qui, sanctórum Bonifátii et Theclæ fílii, a Valeriáno Iúdice, sub Maximiáno Imperatóre, iussi sunt capitálem subíre senténtiam. Eórum tamen ac reliquórum ex duódecim frátribus festum Kaléndis Septémbris celebrátur (a 310 tr).

Cápuæ natális sancti Rufi, Epíscopi et Mártyris; qui, cum esset patríciæ dignitátis, a beáto Apollináre, sancti Petri discípulo, cum univérsa família baptizátus est (s III/IV).

Bérgami sancti Narni, qui, a beáto Bárnaba baptizátus, primus ab ipso eiúsdem civitátis Epíscopus ordinátus est (s IV).

Tomis in Ponto [in Scythia in Martyrologio recentiore], sanctórum Mártyrum Marcellíni Tribúni, et uxóris Mannéæ, ac filiórum Ioánnis, Serapiónis et Petri (c s IV).

Apud Leontínos, in Sicília, sanctæ Euthalíæ Vírginis, quæ, cum esset Christiána, ad cæléstem Sponsum, a fratre suo Sermiliáno cæsa gládio, migrávit.

Eódem die pássio sanctæ Anthúsæ iunióris, quæ ob Christi fidem, in púteum mersa, martýrium sumpsit. 

In Thebaide Aegypti, sancti Poemenis, abbatis, de quo, ex anachoretis spectatissimo, plura referuntur apophtegmata sapientia instructa (s IV/V). 

Conserani in Aquitania, sancti Licerii Episcopi, qui, hispanus natione [Ilérdæ, in Hispánia Tarraconénsi, sancti Licérii Epíscopi in Martyrologio antiquiore] et sancti Fausti Reiensis episcopi discipulus, civitatem a Visigothorum eversione orationibus protexit (c 540).

Arelate in Provincia, sancti Caesarii Episcopi, miræ sanctitátis et pietátis viri, qui in insula Lirinensi ductam 
post monasticam vitam, episcopatum invitus suscipiens, sermones festivitatibus congruos ad catechizandum populum presbyteris legendos paravit collegitque et regulas quoque tam pro viris quam pro virginibus conscripsit ad monasticam moderandam conversationem (542). 

Augustodúni sancti Syágrii, Epíscopi et Confessóris (600 tr).

Papíæ sancti Ioánnis Epíscopi (c 825).

*In monasterio Petrishusensi, quod condiderat, in Suevia, depositio sancti Gebhardi, episcopi Constantiensis (995). 

*In monasterio Alpensi Sabaudiae, transitus sancti Guarini, episcopi Sedunensis, qui, monachus Molismensis tempore sancti Roberti, coenobium hoc condidit, quod sancte rexit et in Ordinem Cisterciensem aggregavit (1150). 

*Lausonii apud Helvetios, sancti Amadei, episcopi, qui, monachus Claravallensis, abbas praefectus est coenobio Altae Cumbae, deinde, episcopus electus, iuvenes sollerter instituit, clerum pium et purum informavit atque beatam Virginem Mariam praedicatione celebravit (1159). 

*Fulginii in Umbria, beati Angeli Conti, presbyteri ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, poenitentiis et humilitate insignis et iniuriarum patientissimi (1312). 

Apud Septempedános, in Picéno, sanctæ Margarítæ Víduæ (1395 tr).

*Leomonasterii in Anglia, beati Rogerii Cadwallador, presbyteri et martyris, qui, Vallisoleti in Hispania ordinatus et scientia clarus, sedecim annos in patria clam ministravit, tandem, sub lacobo rege Primo propter sacerdotiurn damnatus, post aspera tormenta patibuli suppliciis occubuit (1610). 

*Nagasakii in Iaponia, beatorurn Francisci a Sancta Maria, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorurn, et quattuordecirn sociorum, martyrum, qui iussu Kawachi Dono praefecti urbi in odium nominis christiani passi sunt. Quorum nomina: beati Bartholomaeus Laurel et Antonius a Sancto Francisco, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum; Gaspar Vaz et Maria, coniuges; Magdalena Kiyota, vidua; Caius Jiyemon, Francisca, Franciscus Kurobioye, Franciscus Kuhioye, Ludovicus Matsuo Soyemon, Martinus Gomez, Thomas Wo Jinyemon, Lucas Kiyemon et Michael Kizayemon (1627). 

In oppido Usk in Cambria, sancti Davidis Lewis, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui, Romae sacerdos ordinatus, triginta amplius annos in patria sacramenta occulte celebravit pauperibusque subvenit, donec sub Carolo rege Secundo propter sacerdotium patibulo suspensus est (1679). 

*In salo ad litus Rupifortii in Gallia in tabe navis ad ancoras deligatae, beatorum martyrum Ioannis Baptistae de Souzy, presbyteri, et Udalrici (Ioannis Baptistae) Guillaume, fratris Scholarurn Christianarum, rnartyrum, qui, persecutione erga Ecclesiam saeviente, inhumane detenti sunt et fame ac gravi morbo affecti pro Christo occubuerunt (1794). 

*Radingae in Anglia, beati Dominici a Matre Dei Barberi, presbyteri e Congregatione Passionis, qui, unitati christianorum redintegrandae studens, non paucos in Ecclesiam catholicam recepit (1849). 

*In vico Picassent in pago Valentino Hispaniae, beati Ferdinandi Gonzalez Anon, presbyteri et martyris, qui, tempore persecutionis, ad beatitudinem aeternam meruit transire (1936). 

*In itinere inter oppida Godella et Betera in eodem pago Hispaniae, beati Raymundi Marti Soriano, presbyteri et martyris, qui, eadem persecutione erga fidem furente, sanguinem pro Christo effodit (1936). 

*Sebastianopoli in Hispania, beatae Mariae a Columna Izquierdo Albero, virginis, quae, paupertate ac gravibus rnorbis diu vexata, Deum in actuosa dilectione pauperum afflictorumque coluit, pro quibus ministrandis Operam Missionariam a Iesu et Maria constituit (1945). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology the 27th of August is the feast of Saint Rufus.




6o Kalendas Septembris


2. Capuae in Campania, sancti Rufi, martyris (s III/IV). 

3. Tomis in Scythia, sanctorum martyrum Marcellini, tribuni, et 
Manneae, coniugum, atque loannis, filii eorum, Serapionis, clerici, et Petri, militis (c s IV).  

4. Bergami in Liguria, sancti Narni, qui primus civitatis episcopus 
habetur (s IV). 

5. In Thebaide Aegypti, sancti Poemenis, abbatis, de quo, ex anachoretis spectatissimo, plura referuntur apophtegmata sapientia instructa (s IV/V). 

6. Conserani in Aquitania, sancti Licerii, episcopi, qui, hispanus 
natione et sancti Fausti Reiensis episcopi discipulus, civitatem a Visigothorum eversione orationibus protexit (c 540). 

7. Arelate in Provincia, sancti Caesarii, episcopi, qui, post vitam 
monasticam in insula Lirinensi ductam, episcopatum invitus suscipiens, sermones festivitatibus congruos ad catechizandum populum presbyteris legendos paravit collegitque et regulas quoque tam pro viris quam pro virginibus conscripsit ad monasticam moderandam conversationem (542). 

8. Papiae in Langobardia, sancti Ioannis, episcopi (c 825). 

9*. In monasterio Petrishusensi, quod condiderat, in Suevia, depositio sancti Gebhardi, episcopi Constantiensis (995). 

10*. In monasterio Alpensi Sabaudiae, transitus sancti Guarini, episcopi Sedunensis, qui, monachus Molismensis tempore sancti Roberti, coenobium hoc condidit, quod sancte rexit et in Ordinem Cisterciensem aggregavit (1150). 

11 *. Lausonii apud Helvetios, sancti Amadei, episcopi, qui, monachus Claravallensis, abbas praefectus est coenobio Altae Cumbae, deinde, episcopus electus, iuvenes sollerter instituit, clerum pium et purum informavit atque beatam Virginem Mariam praedicatione celebravit (1159). 

12*. Fulginii in Umbria, beati Angeli Conti, presbyteri ex Ordine 
Eremitarum Sancti Augustini, poenitentiis et humilitate insignis et 
iniuriarum patientissimi (1312). 

13*. Leomonasterii in Anglia, beati Rogerii Cadwallador, presbyteri 
et martyris, qui, Vallisoleti in Hispania ordinatus et scientia clarus, 
sedecim annos in patria clam ministravit, tandem, sub lacobo rege
Primo propter sacerdotiurn damnatus, post aspera tormenta patibuli 
suppliciis occubuit (1610). 

14*. Nagasakii in Iaponia, beatorurn Francisci a Sancta Maria, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorurn, et quattuordecirn sociorum, martyrum, qui iussu Kawachi Dono praefecti urbi in odium nominis christiani passi sunt. Quorum nomina: beati Bartholomaeus Laurel et Antonius a Sancto Francisco, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum; Gaspar Vaz et Maria, coniuges; Magdalena Kiyota, vidua; Caius Jiyemon, Francisca, Franciscus Kurobioye, Franciscus Kuhioye, Ludovicus Matsuo Soyemon, Martinus Gomez, Thomas Wo Jinyemon, Lucas Kiyemon et Michael Kizayemon (1627). 

15. In oppido Usk in Cambria, sancti Davidis Lewis, presbyteri e 
Societate Iesu et martyris, qui, Romae sacerdos ordinatus, triginta 
amplius annos in patria sacramenta occulte celebravit pauperibusque 
subvenit, donec sub Carolo rege Secundo propter sacerdotium patibulo suspensus est (1679). 

16*. In salo ad litus Rupifortii in Gallia in tabe navis ad ancoras 
deligatae, beatorum martyrum Ioannis Baptistae de Souzy, presbyteri, et Udalrici (Ioannis Baptistae) Guillaume, fratris Scholarurn Christianarum, rnartyrum, qui, persecutione erga Ecclesiam saeviente, inhumane detenti sunt et fame ac gravi morbo affecti pro Christo occubuerunt (1794). 

17*. Radingae in Anglia, beati Dominici a Matre Dei Barberi, presbyteri e Congregatione Passionis, qui, unitati christianorum redintegrandae studens, non paucos in Ecclesiam catholicam recepit (1849). 

18*. In vico Picassent in pago Valentino Hispaniae, beati Ferdinandi 
Gonzalez Anon, presbyteri et martyris, qui, tempore persecutionis, ad beatitudinem aeternam meruit transire (1936). 

19*. In itinere inter oppida Godella et Betera in eodem pago Hispaniae, beati Raymundi Marti Soriano, presbyteri et martyris, qui, eadem persecutione erga fidem furente, sanguinem pro Christo effodit (1936). 

20*. Sebastianopoli in Hispania, beatae Mariae a Columna Izquierdo 
Albero, virginis, quae, paupertate ac gravibus rnorbis diu vexata,  
Deum in actuosa dilectione pauperum afflictorumque coluit, pro 
quibus ministrandis Operam Missionariam a Iesu et Maria constituit (1945). 

6o Kalendas Septembris

Memoria de santa Mónica, que, muy joven todavía, fue dada
 en matrimonio a Patricio, del que tuvo hijos, entre los cuales
se cuenta a Agustín, por cuya conversión derramó abundantes lágrimas y oró mucho a Dios. Al tiempo de partir para África, ardiendo en deseos de la vida celestial, murió en la ciudad de Ostia del Tíber (387).

2. En Capua, de la Campania, san Rufo, mártir (s. III/IV).

3. En Tomis, de la Escitia, santos mártires Marcelino, tribuno, su esposa Mannea, Juan, hijo de ambos, y Serapio, clérigo, y Pedro, soldado (c. s. IV).

4. En Bérgamo, en la provincia de Liguria, san Narno, que es considerado primer obispo de la ciudad (s. IV).

5. En la Tebaida, en Egipto, san Poemeno, abad, tenido en suma consideración entre los anacoretas y del que se refieren muchas máximas llenas de sabiduría (s. IV/V).

39 Sus nombres: Beatos Bartolomé Laurel y Antonio de San Francisco, religiosos de la Orden de los Hermanos Menores; Gaspar Vaz y María, esposos; Magdalena Kiyota, viuda; Cayo Jiyemon, Francisca, Francisco Kurobioye, Luis Matsuo Soyemon, Martín
Gómez, Tomás Wo Jinyemon, Lucas Kiyemon y Miguel Kizayemon.

6. En Couserans, de la Aquitania, san Licerio, obispo, que, oriundo de Hispania, fue discípulo de san Fausto de Riez y con sus oraciones libró a la ciudad de ser destruida por los visigodos (c. 540).

7. En Arlés, de la Provenza, san Cesáreo, obispo, que, después de haber llevado vida monástica en la isla de Lérins, recibió ese episcopado en contra de sus deseos. Preparó y reunió sermones apropiados para las festividades que los presbíteros debían leer con objeto de instruir al pueblo y escribió también reglas de vida, tanto para hombres como para religiosas, para dirigir la vida monástica (542).

8. En Pavía, de la Lombardía, san Juan, obispo (c. 825).

9*. En el monasterio de Peterhausen, que él había fundado, en Suabia,
sepultura de san Gebhardo, obispo de Constancia (995).

10*. En el monasterio de Aulps, en Saboya, muerte de san Guarino, obispo de Sión, que, siendo monje de Molesmes en tiempos de san Roberto, fundó este cenobio, que dirigió santamente y agregó a la Orden del Císter (1150).

11*. En Lausana, entre los helvecios (hoy Suiza), san Amadeo, obispo. Siendo monje de Claraval, fue designado abad del cenobio de Hautecombe y elegido, más tarde, para la sede episcopal, desde donde educó con destreza a los jóvenes, formó un clero piadoso y casto y cantó las alabanzas en su predicación de la bienaventurada Virgen María (1159).

12*. En Foligno, de la Umbría, beato Ángel Conti, presbítero de la Orden de Eremitas de San Agustín, insigne por sus penitencias y humildad, y de suma paciencia al recibir ofensas (1312).

13*. En Leominster, en Inglaterra, beato Rogerio Cadwalador, presbítero y mártir. Había sido ordenado en Valladolid, en España, e, insigne por su ciencia, ejerció su ministerio clandestinamente durante dieciséis años en su patria y, finalmente, condenado por el hecho de ser sacerdote, en tiempo del rey Jacobo I fue ajusticiado después de crueles torturas (1610).

14*. En Nagasaki, en Japón, beatos Francisco de Santa María, presbítero de la orden de los Hermanos Menores, y sus catorce compañeros, mártires, que por orden del gobernador de la ciudad sufrieron el martirio en odio al nombre cristiano. Sus nombres: Beatos Bartolomé Laurel y Antonio de San Francisco, religiosos de
la Orden de los Hermanos Menores; Gaspar Vaz y María, esposos; Magdalena Kiyota, viuda; Cayo Jiyemon, Francisca, Francisco Kurobioye, Luis Matsuo Soyemon, Martín Gómez, Tomás Wo Jinyemon, Lucas Kiyemon y Miguel Kizayemon. (1627).

15. En la ciudad de Usk, en Gales, san David Lewis, presbítero de la
Compañía de Jesús y mártir, que, ordenado sacerdote en Roma, celebró ocultamente los sacramentos en su patria durante más de treinta años y prestó ayuda a los pobres, hasta que en el reinado de Carlos II fue ahorcado por ser sacerdote (1679).

16*. En el mar frente a Rochefort, en Francia, en una vieja nave, beatos mártires Juan Bautista de Souzy, presbítero, y Udalrico (Juan Bautista) Guillaume, hermano de las Escuelas Cristianas, mártires, que, en el furor de la persecución contra la Iglesia, fueron detenidos de manera inhumana y por Cristo murieron de hambre y aquejados de grave enfermedad (1794).

17*. En Reading, en Inglaterra, beato Domingo de la Madre de Dios Barberi, presbítero de la Congregación de la Pasión, que, buscando con empeño restablecer la unidad de los cristianos, llevó a muchos al seno de la Iglesia católica (1849).

18*. En la localidad de Picasent, en la región de Valencia, en España, beato Fernando González Añón, presbítero y mártir, que, en tiempo de persecución, mereció pasar a la bienaventuranza eterna (1936).

19*. En el camino entre las aldeas de Godella y Bétera, en el mismo territorio en España, beato Raimundo Martí Soriano, presbítero y mártir, que, en el furor de la misma persecución contra la fe, derramó su sangre por Cristo (1936).

20*. En San Sebastián, en España, beata María del Pilar Izquierdo Albero, virgen, que muy probada por la pobreza y por graves enfermedades, sirvió a Dios mostrado una caridad singular en favor de los pobres y afligidos, para cuyo servicio fundó la Obra Misionera de Jesús y María (1945).

6o Kalendas Septembris


LDVM


Comments