The Roman Martyrology for tomorrow the 5th day before the Kalends of September, 28th August

Quinto Kaléndas Septémbris Luna prima Anno Dómini 2022

Hippóne Régio, in Africa, natális sancti Augustíni Epíscopi, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris exímii, qui, beáti Ambrósii Epíscopi ópera ad cathólicam fidem convérsus et baptizátus, eam advérsus Manichǽos aliósque hæréticos acérrimus propugnátor deféndit, multísque áliis pro Ecclésia Dei perfúnctus labóribus, ad prǽmia migrávit in cælum. Eius relíquiæ, primo de sua civitáte propter bárbaros in Sardíniam advéctæ, et póstea a Rege Longobardórum Luitprándo Papíam translátæ, ibi honorífice cónditæ sunt (430).

Romæ in coemeterio Basillae via Salaria Vetere natális sancti Hermétis Martyris viri illústris quem, ut refert sanctus Damasus papa, Graecia misit, Urbs civem tenuit pro sancto nomine passum, qui (ut in Actis beáti Alexándri Papæ légitur), prius carceráli custódiæ mancipátus, deínde, cum áliis plúrimis, gládio cædénte, martýrium complévit, sub Aureliáno Iúdice (s III). 

Briváte, apud Arvérnos, item pássio sancti Iuliáni Mártyris, qui, cum esset beáti Ferréoli Tribúni comes et in hábitu militári occúlte Christo servíret, in persecutióne Diocletiáni, a milítibus tentus est, et, desécto gútture, morte horríbili necátus (c s III). 

Constántiæ in Suevia [in Martyrologio antiquiore, Germánia], sancti Pelágii Mártyris, qui sub Numeriáno Imperatóre et Evilásio Iúdice, cápite amputátus, martýrii corónam accépit (c s III). 

Venúsiæ, in Apúlia, pássio sanctórum Septimíni, Ianuárii et Felícis, qui, sanctórum Bonifátii et Theclæ fílii, a Valeriáno Iúdice, sub Maximiáno Imperatóre, iussi sunt decollári. Ipsórum tamen ac reliquórum ex duódecim frátribus festívitas agitur Kaléndis Septémbris (a 310 tr).

Salérni sanctórum Mártyrum Fortunáti, Caii et Anthis; qui, sub Diocletiáno Imperatóre et Leóntio Procónsule, decolláti sunt (a 312 translatio 940 tr).

Constantinópoli sancti Alexándri Epíscopi, gloriósi senis; ob cuius apostolica precatio, ut scribit sanctus Gregorius Nazianzenus, arianae impietatis ducem oppressit et cuius oratiónem Arius, divíno iudício damnátus, crépuit médius, et effúsa sunt víscera eius (c 336). 

6. Carthagine, sancti Restituti, episcopi, in cuius festivitate sanctus Augustinus de illo ad populum sermonem habuit (c 360).

*Sarsime in Flaminia, sancti Vicinii, primi episcopi huius civitatis (s IV/V). 

In Aegypti sancti Móysis Æthíopis, qui, ex insígni latróne insígnis Anachorétæ, multos latrónes gregisque sui convértit et secum duxit ad monastérium (c 400). 

Apud Sántonas, in Gállia, sancti Viviáni, Epíscopi et Confessóris (s V).

Hispali in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Florentinae, virginis, cui, ecclesiasticarum disciplinarum valde peritae, Isidorus et Leandrus fratres tractatus eximiae doctrinae desponderunt (s VII). 

*Londinii in Anglia, beatorum martyrum Gulielmi Dean, presbyteri, et septem sociorum, qui pro regno Dei sub Elisabeth regina Prima eodem die, sed in diversis locis civitatis vel in propinquis, suspendio martyrium consummarunt. Quorum nomina: beati Gulielmus Gunter, Robertus Morton, Thomas Holford et Jacobus Claxton, presbyteri; Thomas Felton, clericus ex Ordine Fratrum Minorum; Henricus Webley et Hugo More, laici (1588).

Lancastriae item in Anglia, sancti Edmundi Arrowsmith, presbyteri e Societate Iesu et martyris, ex eodem ducatu oriundi, qui post plures annos in patria curae pastorali addictus, cum sacerdos esset et ad catholicam fidem multos induxisset, ipsis protestantibus loci invitis, sub Carolo rege Primo fune suspensus occubuit (1628). 

*Monte Regali in California, beati Iuniperi (Michaelis) Serra, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui in tribubus illius regionis adhuc paganis, multis incommodis aerumnisque gravatus, Evangelium Christi idiomate populorum loci praedicavit atque pauperum et humilium iura strenue defendit (1784). 

*Ad ancoras ante Rupifortium ad oram Galliae, beati Caroli Arnaldi Hanus, presbyteri et martyris, qui, tempore gallicae perturbationis propter sacerdotium in navi actuaria reclusus, defectione virium et mox morbo correptus martyrium consummavit (1794). 

Barcinone in Hispania, sanctae Ioachimae de Vedruna, quae, materfamilias, novem pueros pie educavit et, vidua effecta, lnstitutum Carmelitarum a Caritate fundavit, omne genus vexationum requo animo tolerans, donec cholera correpta obiit (1854). 

*In pago Valentino item in Hispania, beatorum martyrum Ioannis Baptistae Faubel Cano et Arthuri Ros Montalt, qui, patresfamilias, 
tempore persecutionis erga Ecclesiam, ab hominibus mortem, a Deo vero vitam acceperunt aeternam (1936). 

*Prope vicum Vinalesam in eodem pago Hispaniae, beati Aurelii (losephi) Ample Alcaide, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui in eadem tempestate per certamen fidei fructum attulit gloriosum (1936). 

*Intra oppidum Nawojowa Gora in Polonia, beati Alphonsi Mariae Mazurek, presbyteri et martyris, qui, tempore belli, a patriae invasoribus propter christianam confessionem interfectus est (1944).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, the 28th of August is marked with the feast of Saint Hermes and the feast of Saint Augustine.




5o Kalendas Septembris

Memoria sancti Augustini, episcopi et Ecclesiae doctoris eximii, qui, post adulescentiam doctrinis et moribus inquietam ad catholicam fidem conversus, a sancto Ambrosio Mediolani baptizatus est et, in patriam reversus, vitam asceticam cum amicis quibusdam duxit Deo et Scripturarum studio deditam; mox, episcopus Hipponensis in Africa electus, triginta quattuor annos forma gregis factus, eum erudivit sermonibus et scriptis copiosis, quibus etiam strenue contra errores sui temporis dimicavit vel rectam fidem erudite illustravit (430). 

2. Romae in coemeterio Basillae via Salaria Vetere, sancti Hermetis, 
martyris, quem, ut refert sanctus Damasus papa, Graecia misit, Urbs 
civem tenuit pro sancto nomine passum (s III). 

3. Constantiae in Suevia, commemoratio sancti Pelagii, martyris (c s III). 

4. Brivate apud Arvernos in Aquitania, sancti Iuliani, martyris, qui 
tempore persecutionis, cum hortatu sancti Ferreoli in hos fines venisset, ibidem palmam martyrii adeptus esse traditur (c s III). 

5. Constantinopoli, sancti Alexandri, episcopi, cuius apostolica 
precatio, ut scribit sanctus Gregorius Nazianzenus, arianae impietatis ducem oppressit (c 336). 

6. Carthagine, sancti Restituti, episcopi, in cuius festivitate sanctus 
Augustinus de illo ad populum sermonem habuit (c 360). 

7*. Sarsime in Flaminia, sancti Vicinii, primi episcopi huius civitatis (s IV/V). 

9. In Aegypto, sancti Moysis Aethiopis, qui, ex insigni latrone insignis anachoreta effectus, multos gregis sui convertit et secum duxit ad monasterium (c 400). 

8. Apud Santonas in Gallia, sancti Viviani, episcopi (s V). 

10. Hispali in Vandalicia Hispaniae regione, sanctae Florentinae, virginis, cui, ecclesiasticarum disciplinarum valde peritae, Isidorus et Leandrus fratres tractatus eximiae doctrinae desponderunt (s VII). 

11. *Londinii in Anglia, beatorum martyrum Gulielmi Dean, presbyteri, et septem sociorum, qui pro regno Dei sub Elisabeth regina Prima eodem die, sed in diversis locis civitatis vel in propinquis, suspendio martyrium consummarunt. Quorum nomina: beati Gulielmus Gunter, Robertus Morton, Thomas Holford et Jacobus Claxton, presbyteri; Thomas Felton, clericus ex Ordine Fratrum Minorum; Henricus Webley et Hugo More, laici (1588).

12. Lancastriae item in Anglia, sancti Edmundi Arrowsmith, presbyteri e Societate Iesu et martyris, ex eodem ducatu oriundi, qui post plures annos in patria curae pastorali addictus, cum sacerdos esset et ad catholicam fidem multos induxisset, ipsis protestantibus loci invitis, sub Carolo rege Primo fune suspensus occubuit (1628). 

13*. Monte Regali in California, beati Iuniperi (Michaelis) Serra, 
presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui in tribubus illius regionis adhuc paganis, multis incommodis aerumnisque gravatus, Evangelium Christi idiomate populorum loci praedicavit atque pauperum et humilium iura strenue defendit (1784). 

14*. Ad ancoras ante Rupifortium ad oram Galliae, beati Caroli Arnaldi Hanus, presbyteri et martyris, qui, tempore gallicae perturbationis propter sacerdotium in navi actuaria reclusus, defectione virium et mox morbo correptus martyrium consummavit (1794). 

15. Barcinone in Hispania, sanctae Ioachimae de Vedruna, quae, materfamilias, novem pueros pie educavit et, vidua effecta, lnstitutum Carmelitarum a Caritate fundavit, omne genus vexationum requo animo tolerans, donec cholera correpta obiit (1854). 

16*. In pago Valentino item in Hispania, beatorum martyrum Ioannis Baptistae Faubel Cano et Arthuri Ros Montalt, qui, patresfamilias, 
tempore persecutionis erga Ecclesiam, ab hominibus mortem, a Deo vero vitam acceperunt aeternam (1936). 

17*. Prope vicum Vinalesam in eodem pago Hispaniae, beati Aurelii 
(losephi) Ample Alcaide, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum 
Capuccinorum et martyris, qui in eadem tempestate per certamen 
fidei fructum attulit gloriosum (1936). 

18*. Intra oppidum Nawojowa Gora in Polonia, beati Alphonsi Mariae Mazurek, presbyteri et martyris, qui, tempore belli, a patriae invasoribus propter christianam confessionem interfectus est (1944).

5o Kalendas Septembris

Memoria de san Agustín, obispo y doctor eximio de la Iglesia,
el cual, después de una adolescencia inquieta por cuestiones
doctrinales y libres costumbres, se convirtió a la fe católica y fue
bautizado por san Ambrosio de Milán. Vuelto a su patria, llevó con
algunos amigos una vida ascética y entregada al estudio de las Sagradas Escrituras. Elegido después obispo de Hipona, en África, siendo modelo de su grey, la instruyó con abundantes sermones y escritos, con los que también combatió valientemente contra los errores de su tiempo e iluminó con sabiduría la recta fe (430).

2. En Roma, en el cementerio de Basila, en la vía Salaria Antigua, san Hermes, mártir, del que dice el papa san Dámaso: «Grecia lo envió y Roma lo retuvo después de padecer por el santo nombre» (s. III).

3. En Constanza, de Suabia, conmemoración de san Pelagio, mártir (c. s. III).

4. En Brivet, en el territorio de los arvernios, en Aquitania, san Julián, mártir. La tradición refiere que habiendo ido, por consejo de san Ferreolo, a aquel territorio en tiempo de persecución, alcanzó allí la palma del martirio (c. s. III).

5. En Constantinopla, san Alejandro, obispo, cuyas apostólicas súplicas, según escribe san Gregorio Nazianceno, lograron vencer al jefe de la herejía arriana (c. 336).

6. En Cartago, san Restituto, obispo, en cuya festividad pronunció san Agustín un sermón al pueblo hablando de él (c. 360).

7*. En Sarsina, de la Romagnola, san Vicinio, primer obispo de esta ciudad (s. IV/V).

9. En Egipto, san Moisés Etíope. Después de haber sido un conocido
ladrón, se hizo anacoreta, convirtió a muchos de los suyos y los llevó con él al monasterio (c. 400).

8. En Saintes, en la Galia, san Viviano, obispo (s. V).

10. En Sevilla, en la región hispánica de Andalucía, santa Florentina, virgen, a la que, por su gran conocimiento de las disciplinas eclesiásticas, sus hermanos Isidoro y Leandro le dedicaron tratados de alta doctrina (s. VII).

11*. En Londres, en Inglaterra, beatos mártires Guillermo Dean, presbítero, y sus siete compañeros40, que, durante el reinado de Isabel I, en el mismo día, aunque en distintos o cercanos lugares de la ciudad, consumaron en la horca su martirio (1588).

12. En Lancaster, también en Inglaterra, san Edmundo Arrowsmith, presbítero de la Compañía de Jesús y mártir, oriundo del mismo ducado, que, después de pasar muchos años entregado al cuidado pastoral en su patria, por ser sacerdote y haber llevado a muchos a la fe católica, con la oposición de los mismos protestantes del lugar, murió en la horca durante el reinado de Carlos I (1628).

13*. En Monterrey, en California, beato Junípero (Miguel) Serra, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores, que pasó por muchas dificultades y pesares predicando el Evangelio entre las tribus todavía paganas de aquella región, en su propia lengua, y defendió con gran valentía los derechos de los pobres y de los humildes (1784).

14*. Cerca de la costa frente a Rochefort, en el litoral francés, beato Carlos Arnaldo Hanus, presbítero y mártir, que, encerrado en una nave destartalada en tiempo de la Revolución Francesa por ser sacerdote, débil de fuerzas y atacado prontamente por una enfermedad, consumó el martirio (1794).

15. En Barcelona, en España, santa Joaquina de Vedruna. Madre de familia, educó piadosamente a sus nueve hijos y, una vez viuda, fundó el Instituto de las Carmelitas de la Caridad, soportando con tranquilidad de ánimo toda clase de sufrimientos hasta su muerte, que ocurrió por contagio del cólera (1854).

40 Sus nombres son: Beatos Guillermo Gunter, Roberto Morton, Tomás Holford y Jacobo Claxton, presbíteros; Tomás Felton, clérigo de la Orden de los Hermanos Menores; Enrique Webley y Hugo More, seglares.

16*. En la región de Valencia, también en España, beatos mártires Juan Bautista Faubel Cano y Arturo Ros Montalt, padres de familia que, durante la persecución contra la Iglesia, recibieron la muerte por parte de los hombres, pero la vida eterna por parte de Dios (1936).

17*. Cerca de la localidad de Vinalesa, en la misma región de España, beato Aurelio (José) Ample Alcaide, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que, en la misma persecución, dio un fruto de gloria a través de la prueba de su fe (1936).

18*. En la ciudad de Nawojowa Góra, en Polonia, beato Alfonso María Mazurek, presbítero y mártir, que durante la guerra, por su confesión cristiana, recibió la muerte a manos de los invasores de su patria (1944).

5o Kalendas Septembris

Mémoire (En Afrique du Nord : Solennité) de saint Augustin, évêque et docteur éminent de l’Église. Après une jeunesse agitée dans ses idées religieuses et dans ses mœurs, il se convertit à la foi catholique, fut baptisé par saint Ambroise à Milan, et, de retour en Afrique, mena avec quelques amis, une vie d’ascèse vouée à Dieu et à l’étude des Écritures. Élu bientôt évêque d’Hippone, il se fit, pendant trente-quatre ans, jusqu’à sa mort en 430, le modèle de son troupeau, en l’instruisant par ses sermons et ses écrits abondants, dans lesquels il lutta avec énergie contre les erreurs de son temps ou mit en lumière, avec beaucoup de science, la vraie foi.

2.        À Rome, au cimetière de Basilla, sur l’ancienne voie Salarienne, saint Hermès, martyr. Selon ce que rapporte le pape saint Damase, la Grèce l’envoya à la ville de Rome et Rome tient pour un citoyen celui qui a souffert en ses murs pour le saint nom du Christ.

3.        À Constance en Germanie, saint Pélage, martyr.

4.        À Brioude au pays des Arvernes, au IIIe siècle, saint Julien, martyr. Soldat à Vienne, selon la tradition, aux premières nouvelles de la persécution, sur le conseil de saint Ferréol, il vint à Brioude, et c’est là qu’il reçut la palme du martyre.

5.        À Constantinople, vers 336, saint Alexandre, évêque, dont la prière apostolique, écrit saint Grégoire de Nazianze, fit disparaître le chef de l’impiété arienne.

6.        À Carthage, vers 350, saint Restitut, évêque, dont saint Augustin a fait l’éloge, dans un sermon le jour de sa fête.

7*.        À Sarsina en Romagne, vers le IVe siècle, saint Vicinius, honoré comme premier évêque de la cité.

8.        À Saintes, au Ve siècle, saint Vivien, évêque

9.        En Égypte, vers 400, saint Moïse l’Éthiopien. De brigand célèbre, il devint fervent anachorète, convertit nombre de voleurs et les emmena avec lui au monastère.

10.        À Séville en Andalousie, au VIIe siècle, sainte Florentine, vierge, très savante en la discipline ecclésiastique. Ses frères, les saints Isidore et Léandre, lui dédièrent des traités de doctrine.

11*.        À Londres en Angleterre ; le bienheureux Guillaume Dean, prêtre, et ses sept compagnons martyrs à cause de leur sacerdoce ou de leur profession de foi catholique, ils furent arrêtés et pendus en divers lieux de la ville ou dans les environs.

12.        À Lancaster, en 1628, saint Edmond Arrowsmith, prêtre de la Compagnie de Jésus et martyr. Ordonné prêtre à Douai, il rentra dans sa patrie et s’y adonna au ministère pastoral pendant dix ans, fut admis dans la Compagnie de Jésus, mais, accusé d’être prêtre, jésuite, et de faire campagne pour l’Église romaine, il fut condamné, sous le roi Charles Ier, et, malgré les protestants de l’endroit eux-mêmes, il fut pendu au gibet.

13*.        À Monterey en Californie, en 1784, le bienheureux Juniper (Michel Serra), prêtre franciscain. Malgré beaucoup de fatigues et d’épreuves, il prêcha l’Évangile aux tribus de cette région encore païennes dans leur propre langue et défendit avec beaucoup de force les droits des pauvres et des humbles.

14*.        Au large du port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Charles-Arnaud Hanus, prêtre de Verdun et martyr. Sous la Révolution française, à cause de son sacerdoce, il fut déporté sur un bateau négrier, et, débarqué, après deux semaines sur l’île Madame, il mourut d’une fièvre putride.

15*.        À Barcelone en Catalogne, en 1854, sainte Joachuima de Vedruna. Mère de famille, elle éleva chrétiennement neuf enfants et, devenue veuve, fonda l’Institut des Carmélites de la Charité. Elle supporta d’un cœur égal toutes sortes de difficultés, jusqu’à la prison et l’exil, et mourut du choléra.

16*.        Dans la région de Valence en Espagne, les bienheureux martyrs Jean Baptiste Faubel Cano et Arthur Ros Montalt, pères de famille victimes de la persécution déchaînée contre l’Église au cours de la guerre civile en Espagne.

17*.        Près de Vinalès en Espagne, le bienheureux martyr Aurèle (Joseph Ample Alcaide), prêtre capucin, victime de la persécution déchaînée contre l’Église au cours de la guerre civile en Espagne.

18*.        À Nawojowa Gora en Pologne, l’an 1944, le bienheureux Alphonse-Marie (Joseph Mazurek) prêtre carme déchaux et martyr. Prieur du couvent de Czerna, il fut arrêté et fusillé par les troupes du régime nazi.

LDVM


Comments