The Roman Martyrology for tomorrow the 4th day before the Kalends of September [29 August]

Have finally settled on the way I want to include the modern date here. Eh.

Quarto Kaléndas Septémbris Luna secúnda Anno Dómini 2022

Decollátio sancti Ioánnis Baptístæ, quem Herodes Antipas rex in arce Macherontis in carcere tenuit et in anniversario suo, circa festum Paschæ, filia Herodiadis rogante,  decollári præcépit; ideo, Praecursor Domini, sicut lucerna ardens et lucens, tam 
in morte quam in vita testimonium perhibuit veritati. Ipsíus tamen memória solémniter hac die cólitur, qua venerándum eius caput secúndo invéntum fuit; quod, póstea Romam translátum, in Ecclésia sancti Silvéstri, ad Campum Mártium, summa pópuli devotióne asservátur (s I). 

Romæ, in monte Aventíno, natális sanctæ Sabínæ Mártyris, 
virtútibus et miráculis gloriósæ, quæ sub Hadriáno Imperatóre, gládio percússa, martýrii palmam adépta est (s II tr 422-432 in Martyrologio recentiore).

Apud Sirmium in Pannonia natalis sanctae Basillae (s III/IV). 

Veliniáni, in confínibus Apúliæ, pássio sanctórum Vitális, Satóris et Repósiti; qui, sanctórum Bonifátii et Theclæ fílii, a Valeriáno Iúdice, sub Maximiáno Imperatóre, capitálem senténtiam pertulérunt. Eórum tamen ac ceterórum ex duódecim frátribus memória Kaléndis Septémbris recólitur (a 310 tr).

Romæ sanctæ Cándidæ, Vírginis et Mártyris; cuius corpus beátus Paschális Primus Papa in Ecclésiam sanctæ Praxédis tránstulit (translatio a 824).

Perúsiæ sancti Euthýmii Románi, qui, cum uxóre et Crescéntio fílio persecutiónem Diocletiáni fúgiens, ad eam urbem secéssit, et ibi póstmodum quiévit in Dómino (s IV tr).

Metis in Gállia Belgica, sancti Adélphi, Epíscopi et Confessóris (s V tr). 

Constantinópoli sanctórum Mártyrum Hypátii, Asiáni Epíscopi, et Andréæ Presbýteri; qui ambo, ob cultum sanctárum Imáginum, sub Leóne Isáurico, barba pice íllita atque incénsa, et cute cápitis extrácta, iuguláti sunt (c 735 tr).

Antiochíæ natális sanctórum Mártyrum Nicǽæ et Pauli.

Londinii in Anglia, commemoratio sancti Sebbi, qui, rex Saxonum orientalium Deo devotissimus, regno deposito, in monastico habitu, quem diu desideraverat, obire voluit (c 693). 

*In pago Nannetensi Britanniae Minoris, sancti Victoris, solitarii, qui in parvo oratorio ab ipso exstructo apud Campum Bonum reclusus vixit (c s VII).

Lutétiæ Parisiórum in Neustria deposítio sancti Mederíci Presbýteri et Abbatis Augustodunensis, qui in recessu prope civitatem vixit (c 700).

*Valentiae in Hispania, beatorum martyrum Ioannis de Perusia, presbyteri, et Petri de Saxoferrato, religiosi, amborum ex Ordine Minorum, qui, ob fidei praedicationem apud Mauros Valentinos, in publica platea iussu regis capite detruncati, martyrii palmam acceperunt (1231). 

*Apud Cracoviam in Polonia, beatae Bronislavae, virginis ex Ordine Praemonstratensium, quae vitam humilem et absconditam degere voluit et, monasterio suo a Tartaris diruto, in tugurio mansit cum Deo sola (1259). 

*Lancastriae in Anglia, beati Richardi Herst, martyris, qui, paterfamilias et agricola, crimine homicidii falso insimulatus, sub lacobo rege Primo pro Christo laquei supplicio damnatus est (1618). 

*In aequoribus ponti ante Rupifortium in Gallia, beati Ludovici Vulfilacii Huppy, presbyteri et martyris, qui tempore gallicae perturbationis propter sacerdotium in foetida navi inhumane detentus aegrotus obiit (1794). 

*Vaterfordii in Hibernia, beati Edmundi Ignatii Rice, qui omni fervore ac perseverantia puerorum iuvenumque institutioni se tradidit in dimissis condicionibus, ad quod opus augendum Congregationes Fratrum Christianorum necnon Fratrum a Praesentatione condidit (1844). 

*Apud Rhedones in Gallia, beatae Mariae a Cruce (loannae) Jugan, virginis, quae ad stipem pro pauperibus et Deo emendicandam Congregationem fundavit Parvularum Sororum Pauperum, at ex Instituti moderatione inique eiecta, reliquos vitae annos in oratione et humilitate duxit (1879). 

*Valentiae in Hispania, beati Constantini Fernandez Alvarez, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui, tempore persecutionis, certamen pro fide complevit (1936). 

*In vico Hijar prope Terulium item in Hispania, beati Francisci Monzon Romeo, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui in eadem persecutione sanguine suo fidelitatem Domino confirmavit (1936). 

*Intra castra detentionis Dachani prope Monachium Bavariae in Germania, beati Dominici Jedrzejewski, presbyteri et martyris, qui, bello furente e Polonia in alienum carcerem detractus, tormentis excruciatus pro Christo occubuit (1942). 

*Posnaniae in Polonia, beatae Sanciae (Ioanninae) Szymkowiak, virginis e Congregatione Filiarum Beatae Mariae Virginis Perdolentis, quae, belli tempestatibus saevientibus, omni studio in carcere reclusis consulendo dedit operam (1942). 

*In pago Sanctae Iuliae in Subalpinis Italiae, beatae Teresiae Bracco, virginis et martyris, quae operaria in agris, altero totius mundi bello grassante, strenue castitatem tuita, militum ictibus percussa occubuit (1944). 

*In India, natalis beatae Euphrasiae a Corde Sacratissimo Iesu (Rosa Eluvathingal) Sororis de Congregatione Matris Carmelitarum (1952). [béatifiée le 3 décembre 2006 par Benoît XVI] 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on the 29th of August the feast of the Death of Saint John the Baptist and the feast of Saint Sabina.




4o Kalendas Septembris

Memoria passionis sancti Ioannis Baptistae, quem Herodes 
Antipas rex in arce Macherontis in carcere tenuit et in 
anniversario suo, filia Herodiadis rogante, decollari praecepit; 
ideo, Praecursor Domini, sicut lucerna ardens et lucens, tam 
in rnorte quam in vita testimonium perhibuit veritati (s I). 

2. Apud Sirmium in Pannonia, sanctae Basillae (s III/IV). 

3. Romae, commemoratio sanctae Sabinae, cuius titulus in Aventino 
conditus eius nomen praebet venerandum (422-432). 

4. Metis in Gallia Belgica, sancti Adelphi, episcopi (s V tr). 

6. Londinii in Anglia, commemoratio sancti Sebbi, qui, rex Saxonum orientalium Deo devotissimus, regno deposito, in monastico habitu, quem diu desideraverat, obire voluit (c 693). 

5*. In pago Nannetensi Britanniae Minoris, sancti Victoris, solitarii, 
qui in parvo oratorio ab ipso exstructo apud Campum Bonum reclusus vixit (c s VII).

7. Parisiis in Neustria, sancti Mederici, presbyteri et abbatis Augustodunensis, qui in recessu prope civitatem vixit (c 700). 

8*. Valentiae in Hispania, beatorum martyrum Ioannis de Perusia, 
presbyteri, et Petri de Saxoferrato, religiosi, amborum ex Ordine Minorum, qui, ob fidei praedicationem apud Mauros Valentinos, in publica platea iussu regis capite detruncati, martyrii palmam acceperunt (1231). 

9*. Apud Cracoviam in Polonia, beatae Bronislavae, virginis ex Ordine Praemonstratensium, quae vitam humilem et absconditam degere voluit et, monasterio suo a Tartaris diruto, in tugurio mansit cum Deo sola (1259). 

10*. Lancastriae in Anglia, beati Richardi Herst, martyris, qui, paterfamilias et agricola, crimine homicidii falso insimulatus, sub lacobo rege Primo pro Christo laquei supplicio damnatus est (1618). 

11 *. In aequoribus ponti ante Rupifortium in Gallia, beati Ludovici 
Vulfilacii Huppy, presbyteri et martyris, qui tempore gallicae perturbationis propter sacerdotium in foetida navi inhumane detentus aegrotus obiit (1794). 

12*. Vaterfordii in Hibernia, beati Edmundi Ignatii Rice, qui omni 
fervore ac perseverantia puerorum iuvenumque institutioni se tradidit in dimissis condicionibus, ad quod opus augendum Congregationes 
Fratrum Christianorum necnon Fratrum a Praesentatione condidit (1844). 

13*. Apud Rhedones in Gallia, beatae Mariae a Cruce (loannae) Jugan, virginis, quae ad stipem pro pauperibus et Deo emendicandam Congregationem fundavit Parvularum Sororum Pauperum, at ex Instituti moderatione inique eiecta, reliquos vitre annos in oratione et humilitate duxit (1879). 

14*. Valentire in Hispania, beati Constantini Fernandez Alvarez, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui, tempore persecutionis, certamen pro fide complevit (1936). 

15*. In vico Hijar prope Terulium item in Hispania, beati Francisci 
Monzon Romeo, presbyteri ex Ordine Praedicatorum et martyris, qui in eadem persecutione sanguine suo fidelitatem Domino confirmavit (1936). 

16*. Intra castra detentionis Dachani prope Monachium Bavariae in Germania, beati Dominici Jedrzejewski, presbyteri et martyris, qui, bello furente e Polonia in alienum carcerem detractus, tormentis excruciatus pro Christo occubuit (1942). 

17*. Posnaniae in Polonia, beatae Sanciae (Ioanninae) Szymkowiak, 
virginis e Congregatione Filiarum Beatae Mariae Virginis Perdolentis, quae, belli tempestatibus saevientibus, omni studio in carcere reclusis consulendo dedit operam (1942). 

18*. In pago Sanctae Iuliae in Subalpinis Italiae, beatae Teresiae Bracco, virginis et martyris, quae operaria in agris, altero totius mundi bello grassante, strenue castitatem tuita, militum ictibus percussa occubuit (1944). 

*En Inde, la bienheureuse Euphrasie du Sacré-Cœur de Jésus (Rosa Eluvathing) religieuse indienne de la congrégation des religieuses de la Mère du Carmel (1952). [béatifiée le 3 décembre 2006 par Benoît XVI]

4o Kalendas Septembris

Memoria del martirio de san Juan Bautista, al que Herodes
 Antipas retuvo encarcelado en la fortaleza de Maqueronte y a
quien, en el día de su cumpleaños, mandó decapitar a petición de la
hija de Herodías. De esta suerte, el Precursor del Señor, como lámpara encendida y resplandeciente, tanto en la muerte como en la vida dio testimonio de la verdad (s. I).

2. En Sirmio, de Panonia, santa Basila (s. III/IV).

3. En Roma, conmemoración de santa Sabina, cuya iglesia titular construida en el monte Aventino lleva su nombre, digno de veneración (422-432).

4. En Metz, de la Galia Bélgica, san Adelfo, obispo (s. V).

5*. En la región de Nantes, en la Bretaña Menor, san Víctor, solitario, que vivió recluido en un pequeño oratorio, construido por él mismo junto a Bonchamp (c. s. VII).

6. En Londres, en Inglaterra, conmemoración de san Sebbo, que, siendo
rey de los sajones orientales, muy devoto del Señor, dejó el reinado y quiso
morir con el hábito monacal, que largo tiempo había deseado (c. 693).

7. En París, en Neustria, san Mederico, presbítero y abad de Autun, que vivió en un paraje retirado, cerca de la ciudad (c. 700).

8*. En Valencia, de España, beatos mártires Juan de Perugia, presbítero, y Pedro de Sassoferrato, religioso, ambos de la Orden de los Hermanos Menores, que, por predicar la fe entre los musulmanes de Valencia, fueron decapitados por orden del rey en la plaza pública y alcanzaron así la palma del martirio (1231).

9*. Cerca de Cracovia, en Polonia, beata Bronislava, virgen de la Orden de los Premostratenses, que quiso llevar una vida humilde y escondida, y destruido su monasterio por los tártaros, permaneció en una choza viviendo a solas con Dios (1259).

10*. En Lancaster, en Inglaterra, beato Ricardo Herst, mártir, padre de familia y labrador, que, acusado falsamente de un crimen de homicidio, por su fe en Cristo fue condenado a morir en la horca en tiempo del rey Jacobo I (1618).

11*. En el litoral frente a Rochefort, en Francia, beato Luis Vulfilocio Huppy, presbítero y mártir, que, retenido de una manera inhumana, por ser sacerdote, en una vieja nave durante la Revolución Francesa, murió víctima de enfermedad (1794).

12*. En Watherford, en Irlanda, beato Edmundo Ignacio Rice, que con todo entusiasmo y perseverancia se entregó a la formación de los niños y de los jóvenes, en difíciles condiciones. Para el auge de esta obra fundó la Congregación de los Hermanos Cristianos y la de los Hermanos de la Presentación (1844).

13*. En Renes, en Francia, beata María de la Cruz (Juana) Jugan, virgen, que fundó la Congregación de las Hermanitas de los Pobres, para pedir limosna por Dios para los pobres, y expulsada injustamente de la dirección del Instituto, pasó el resto de su vida en la oración y en la humildad (1879).

14*. En Valencia, en España, beato Constantino Fernández Álvarez, presbítero de la Orden de Predicadores y mártir, que, en el tiempo de la persecución, llevó a cabo su prueba por la fe (1936).

15*. En la localidad de Híjar, cerca de Teruel, también en España, beato Francisco Monzón Romeo, presbítero de la Orden de Predicadores y mártir, que, durante la misma persecución, confirmó con la propia sangre su fidelidad para con el Señor (1936).

16*. En el campo de concentración de Dachau, cerca de Munich, en Baviera, de Alemania, beato Domingo Jedrzejewski, presbítero y mártir, que en el furor de la guerra, expulsado de Polonia y detenido en una prisión extranjera, por Cristo murió torturado (1942).

17*. En Poznan, ciudad de Polonia, beata Sancha (Joanina) Szymkowiak, virgen, de la Congregación de la Hijas de la Bienaventurada Virgen María de los Dolores, que, en medio de las dificultades de la guerra, se ocupó con gran entrega de los detenidos en las cárceles (1942).

18*. En la aldea de Santa Giulia, en el Piamonte, de Italia, beata Teresa Bracco, virgen y mártir, que en tiempo de guerra, estando trabajando en el campo, murió a causa de las heridas que le causaron los golpes de unos soldados, al defender valientemente su castidad (1944).

4o Kalendas Septembris

Mémoire du martyre de saint Jean Baptiste, que le roi Hérode Antipas maintint en prison dans la forteresse de Machéronte et qu’il ordonna de décapiter le jour de son anniversaire, à la demande de la fille d’Hérodiade. Comme une lampe qui brille, le précurseur du Seigneur a rendu témoignage à la vérité aussi bien dans sa mort que dans sa vie.

2.        Près de Sirmium en Pannonie, sainte Basille

3.        À Rome, commémoraison de sainte Sabine, dont le titre établi sur l’Aventin vers 422-432, présente son nom à la vénération.

4.        À Metz, au Ve siècle, saint Adelphe, évêque

5.       *Au pays nantais, saint Victor, solitaire, qui vécut en reclus au VIe ou VIIe siècle, dans un petit oratoire construit pour lui à Campbon.

6.        À Londres, vers 693, saint Sebbe. Roi des Saxons orientaux, très dévoué à Dieu, il voulut mourir revêtu de l’habit monastique, qu’il avait longtemps désiré.

7.        À Paris, vers 700, saint Merry (Médéric), prêtre et abbé d’un monastère à Autun. Devenu vieux, il quitta sa charge et finit sa vie dans un ermitage près de Paris.

8*.        À Valence en Espagne, l’an 1231, les bienheureux martyrs Jean de Pérouse, prêtre, et Pierre de Sassoferrato, religieux, tous deux frères mineurs, qui, pour avoir prêché la foi chrétienne aux Maures de la ville, furent décapités sur l’ordre du roi sur la place publique.

9*.        Près de Cracovie en Pologne, l’an 1259, la bienheureuse Bronislava, vierge, de l’Ordre de Prémontré, qui voulut mener une vie humble et cachée et, quand son couvent fut détruit par les Tartares, vécut dans une cabane, seule avec Dieu.

10*.        À Lancaster en Angleterre, l’an 1618, le bienheureux Richard Herst, martyr. Père de famille, laboureur, faussement accusé de meurtre, sous le roi Jacques Ier, il préféra la mort à la liberté qu’on lui proposait s’il abandonnait la foi catholique, et il fut condamné au supplice de la pendaison.

11*.        Sur l’île Madame, au large du port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Louis-Wulphy Huppy, prêtre de Limoges et martyr. Sous la Révolution française, en raison de son sacerdoce, il fut déporté sur un bateau négrier dans des conditions inhumaines et mourut de la contagion répandue à bord, à l’âge de vingt-huit ans.

12*.        À Waterford en Irlande, l’an 1844, le bienheureux Ignace (Edmond) Rice, qui se dévoua, avec toute la ferveur et la persévérance possibles, à l’éducation des enfants et des jeunes, dans des conditions très difficiles ; pour développer son œuvre, il fonda la Congrégation des Frères chrétiens et celle des Frères de la Présentation.

13*.        À la Tour Saint-Joseph, près de Rennes, en 1877, sainte Jeanne Jugan (Marie de la Croix), vierge. Pour mendier des ressources pour les pauvres et pour Dieu, elle fonda la Congrégation des Petites Sœurs des pauvres, mais, éjectée sans aucune justice de la direction de son institut, elle passa les vingt dernières années de sa vie dans la prière et l’humilité. (canonisée le 11 octobre 2009 par Benoît XVI)

14*.        En Espagne, en 1936, le bienheureux Constantin Fernandez Alvarez, prêtre dominicain et martyr, exécuts l’un à Valence, victime de la persécution déchaînée contre l’Église au cours de la guerre civile.

15*.        En Espagne, en 1936, le bienheureux François Monzon Romeo, prêtre dominicain et martyr, exécuté à Hijar, près de Teruel, victime de la persécution déchaînée contre l’Église au cours de la guerre civile.

16*.        Au camp de concentration de Dachau en Bavière, l’an 1942, le bienheureux Dominique Jedrzejewski, prêtre de Vladislava et martyr. Curé de Goslawice, quand la Pologne fut soumise à l’occupation nazie, il fut déporté en Allemagne et mourut à la suite des mauvais traitements subis.

17*.        À Posnan en Pologne, l’an 1942, la bienheureuse Sancie (Janine Szymkowiak), vierge, des Filles de la Vierge Marie des Douleurs, qui mit tout son zèle à venir en aide aux prisonniers dans la dure période de la guerre.

18*.        À Sainte-Julie en Ligurie, en 1944, la bienheureuse Thérèse Bracco, vierge et martyre. Alors qu’elle travaillait dans les champs, pendant la Seconde Guerre mondiale, elle tomba sous les coups de soldats, pour avoir défendu sa chasteté.

*En Inde, la bienheureuse Euphrasie du Sacré-Cœur de Jésus (Rosa Eluvathing) religieuse indienne de la congrégation des religieuses de la Mère du Carmel (1952). [béatifiée le 3 décembre 2006 par Benoît XVI]


LDVM


Comments