The Roman Martyrology for tomorrow the 3rd day before the Kalends of September [30 September]

Tertio Kalendas Septembris Luna tértia Anno Dómini 2022

Romae, via Ostiensi, passio beati Felicis Presbyteri, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus. Hic, post equulei vexationem, data sententia, cum duceretur ad decollandum, obvius ei fuit quidam Christianus, qui, dum se Christianum esse sponte profiteretur, mox cum eodem pariter decollatus est; cujus nomen ignorantes, Christiani Adauctum eum appellaverunt, eo quod sancto Felici auctus sit ad coronam [
Romae in coemeterio Commodillae via Ostiensi, sanctorum martyrum Felicis et Adaucti, qui, pro intemerata fide pariter Christum confessi, victores pariter ad coelum properarunt] (c 304).

Adrumeti, in Africa, sanctorum Bonifatii et Theclae, qui beatorum duodecim filiorum Martyrum parentes fuerunt (c 250 tr).

Romae natalis sanctae Gaudentiae, Virginis et Martyris, cum aliis tribus.

Coloniae Suffetulanae in Africa 
Byzacena, beatorum sexaginta Martyrum, qui destructo Hermetis simulacro furore Gentilium caesi sunt (399).

Romae, commemoratio sancti Pammachii senatoris, sollertia in fide et largitate in pauperes eximii, cuius pietate in Deum titulus Caelimontanus conditus est (410). 

Brioli item in pago Meldensi, sancti Fiacrii Eremitae, qui ex Hibernia oriundus vitam duxit solitariam (670).

Thessalonicae sancti Fantini Confessoris, Iunioris nuncupati, Eremitae qui, ieiuniis, vigiliis ac laboribus pro Christo consummati, multa a Saracenis perpessus, atque e monasterio, in quo abstinentia vixerat admirabili, expulsus, demum, cum plurimos ad viam salutis perduxisset, in senectute bona quievit (s X).

Lucedii in Subalpinis, sancti Bononii Abbatis, qui primum in Aegypto, dein in Monte Sina vitam eremiticam duxit (1026). 

Trebis, in Latio, sancti Petri Confessoris, qui, litterarum expers, multis clarus virtutibus et miraculis Evangelii sapientiam in solitudine coluit ibidem migravit ad Dominum, et honorifice colitur (c 1050). 

Londinii in Anglia, sanctae Margaritae Ward, martyris, quae, uxor, sub Elisabeth regina Prima capite damnata quod sacerdotem adiuvisset, Tyburni laqueo suspensa martyrium libenti animo suscepit. Ibidem, cum ea passionem consummaverunt beati martyres Richardus Leigh, presbyter, et laici Eduardus Shelley ac Richardus Martin, angli, Ioannes Roche, hibernus, et Richardus Lloyd, cambriensis, primus quod sacerdos esset, alii vero quod sacerdotes recepissent (1588). 

*Salutiis in Subalpinis, beati Ioannis Iuvenalis Ancina, episcopi, qui, olim medicus, in Oratorium sancti Philippi Neri inter primos venit (1604). 

*Caesaraugustae in Hispania, beatae Mariae Rafols, virginis, quae Congregationem Sororum a Caritate Sanctae Annae apud valetudinarium huius civitatis instituit et forti animo multas inter aerumnas rexit (1853). 

*Almeriae item in Hispania, passio beatorum martyrum Didaci Ventaja Milan, episcopi Almeriensis, et Emmanuelis Medina Olmos, Guadicensis, qui, in odium nominis christiani in carcerem ducti, iniurias ac contumelias patienter tulerunt, donec noctu trucidati sunt (1936). 

*In itinere inter Puebla Tornesa et Villafames prope Castaliam item in Hispania, beati loachim (Iosephi) Ferrer Adell, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui per martyrium promissa perseverantibus consecutus est (1936). 

*Flaviobrigae item in Hispania, beati Vincentii Cabanes Badenas, presbyteri e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis erga fidem, ad magnum convivium ingredi meruit (1936). 

*Venegoni prope Varesium in Italia, transitus beati Alaphridi Hildephonsi Schuster Episcopi, qui, ex abbate Sancti Pauli de Urbe ad sedem Mediolanensem evectus, mira sapientiae doctrina munus pastoris pro bono populi sui impensissime explevit (1954).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on the 30th of September is the feast of Saint Felix of Thibiuca and his companions. 





3o Kalendas Septembris

1. Romae in coemeterio Commodillae via Ostiensi, sanctorum martyrum Felicis et Adaucti, qui, pro intemerata fide pariter Christum confessi, victores pariter ad coelum properarunt (c 304). 

2. Commemoratio sanctorum sexaginta martyrum, qui, Coloniae 
Sufetanae in Africa Byzacena, destructo Hermetis simulacro, furore 
gentilium caesi sunt (399). 

3. Romae, commemoratio sancti Pammachii senatoris, sollertia in 
fide et largitate in pauperes eximii, cuius pietate in Deum titulus 
Caelimontanus conditus est (410). 

4*. In monasterio Resbacensi m pago Meldensi Neustriae, sancti 
Agili, primi abbatis (c 650).  

6*. Thessalonicae in Macedonia, sancti Fantini, Iunioris nuncupati, 
eremitae, ieiuniis, vigiliis ac laboribus pro Christo consummati (s X). 

7. Lucedii in Subalpinis, sancti Bononii, abbatis, qui primum in 
Aegypto, dein in Monte Sina vitam eremiticam duxit (1026). 

8. Trebiae in Latio, sancti Petri, qui, litterarum expers, Evangelii 
sapientiam in solitudine coluit (c 1050). 

9. Londinii in Anglia, sanctae Margaritae Ward, martyris, quae, uxor, sub Elisabeth regina Prima capite damnata quod sacerdotem adiuvisset, Tyburni laqueo suspensa martyrium libenti animo suscepit. Ibidem, cum ea passionem consummaverunt beati martyres Richardus Leigh, presbyter, et laici Eduardus Shelley ac Richardus Martin, angli, Ioannes Roche, hibernus, et Richardus Lloyd, cambriensis, primus quod sacerdos esset, alii vero quod sacerdotes recepissent (1588). 

10*. Salutiis in Subalpinis, beati Ioannis Iuvenalis Ancina, episcopi, 
qui, olim medicus, in Oratorium sancti Philippi Neri inter primos venit (1604). 

11 *. Caesaraugustae in Hispania, beatae Mariae Rafols, virginis, quae Congregationem Sororum a Caritate Sanctae Annae apud valetudinarium huius civitatis instituit et forti animo multas inter aerumnas rexit (1853). 

12*. Almeriae item in Hispania, passio beatorum martyrum Didaci 
Ventaja Milan, episcopi Almeriensis, et Emmanuelis Medina Olmos, 
Guadicensis, qui, in odium nominis christiani in carcerem ducti, iniurias ac contumelias patienter tulerunt, donec noctu trucidati sunt (1936). 

13*. In itinere inter Puebla Tornesa et Villafames prope Castaliam 
item in Hispania, beati loachim (Iosephi) Ferrer Adell, presbyteri 
ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyris, qui per 
martyrium promissa perseverantibus consecutus est (1936). 

14*. Flaviobrigae item in Hispania, beati Vincentii Cabanes Badenas, presbyteri e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis erga fidem, ad magnum convivium ingredi meruit (1936). 

15*. Venegoni prope Varesium in Italia, transitus beati Alaphridi 
Hildephonsi Schuster Episcopi, qui, ex abbate Sancti Pauli de Urbe 
ad sedem Mediolanensem evectus, mira sapientiae doctrina munus 
pastoris pro bono populi sui impensissime explevit (1954).

3o Kalendas Septembris

1. En Roma, en el cementerio de Comodila, en la vía Ostiense, santos
mártires Félix y Adaucto, que habiendo confesado juntos a Cristo por una fe inviolada, juntos volaron vencedores al cielo (c. 304).

2. Conmemoración de sesenta santos mártires, que en Colonia Sufetana, en Africa Bizacena, por haber destruido una estatua de Mercurio, murieron a manos de los enfurecidos gentiles (399).

3. En Roma, conmemoración de san Pammaquio, senador, notable por su preparación en lo relativo a la fe y por su generosidad hacia los pobres. Por su piedad para con Dios fue fundado el título en el monte Celio (410).

4*. En el monasterio de Rébais, en el territorio de Meaux, en Neustria, san Agilo, primer abad (c. 650).

5. En Breuil, también en el territorio de Meaux, san Fiacrio, eremita, que, oriundo de Irlanda, llevó una vida solitaria (c. 670).

6*. En Tesalónica, de Macedonia, san Fantino, apellidado el Joven, eremita, que se consumó por Cristo con vigilia y trabajos (s. X).

7. En Lucedio, en el Piamonte, san Bononio, abad, que llevó una vida eremítica, primero en Egipto y después en el monte Sinaí (1026).

8. En Trevi, en el Lacio, san Pedro, que, a pesar de ser analfabeto, practicó en la soledad la sabiduría evangélica (c. 1050).

9. En Londres, en Inglaterra, santa Margarita Ward, mártir. Estaba casada y durante el reinado de Isabel I fue condenada a muerte por haber ayudado a un sacerdote, siendo ahorcada en Tyburn, donde acogió el martirio de buen grado. Allí mismo, con ella consumaron su martirio los beatos mártires Ricardo Leigh, presbítero, y los laicos Eduardo Shelley y Ricardo Martín, ingleses; Juan Roche, irlandés, y Ricardo Lloyd, del país de Gales, el primero, por el hecho de ser sacerdote, y los otros, por haber acogido a sacerdotes (1588).

10*. En Saluzzo, en el Piamonte, beato Juan Juvenal Ancina, obispo, que, habiendo sido antes médico, fue uno de los primeros en entrar en el oratorio de san Felipe Neri (1604).

11*. En Zaragoza, en España, beata María Ráfols, virgen, que fundó la Congregación de las Hermanas de la Caridad de Santa Ana junto con el hospital de esta ciudad, el cual dirigió con fortaleza de ánimo entre muchas dificultades (1853).

12*. En Almería, también en España, muerte de los beatos mártires Diego Ventaja Milán, obispo de Almería, y Manuel Medina Olmos, obispo de Guadix, que, encarcelados por odio del nombre cristiano, soportaron con paciencia los insultos y vejaciones hasta recibir de noche una muerte cruel (1936).

13*. En el camino entre Puebla Tornesa y Villafamés, cerca de Castellón, igualmente en España, beato Joaquín (José) Ferrer Adell, presbítero de la orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártir, que a través del martirio consiguió el premio prometido a los que perseveran (1936).

14*. En Bilbao, también en España, beato Vicente Gabanes Badenas, presbítero de los Terciarios Capuchinos de la Bienaventurada Virgen de los Dolores y mártir, que, durante la misma persecución contra la fe, mereció entrar en el banquete de la gloria (1936).

15*. En Venegone, cerca de Varese, en Italia, beato Alfredo Ildefonso
Schuster, obispo, que, siendo abad de San Pablo de Roma, fue elevado a la sede episcopal de Milán, donde, con gran cuidado y diligencia, desempeñó con admirable sabiduría su función de pastor por el bien de su pueblo (1954).

3o Kalendas Septembris

1.         À Rome, au cimetière de Commodille, sur la voie d’Ostie, vers 304, les saints martyrs Félix et Audacte. Ils confessèrent pareillement sans peur leur foi dans le Christ, et montèrent au ciel, pareillement vainqueurs.

2.         Commémoraison de soixante saints martyrs, tués en 399 par des païens furieux à Colonie Suffetana, en Afrique, en représailles de la destruction d’une statue d’Hermès.

3.        À Rome, commémoraison de saint Pammachius sénateur, remarquable par sa foi, sa générosité envers les pauvres et sa piété envers Dieu, dont témoigne la basilique qu’il construisit sur le mont Coelius. Il mourut en 410.

4*.        Au monastère de Rebais, au pays de Meaux, vers 650, saint Aile, premier abbé.

5.        À Breuil, au pays de Meaux, vers 670, saint Fiacre, ermite venu d’Irlande qui mena là une vie de solitaire.

6*.        En Macédoine, saint Fantini Iuniori, ermite

7.        À Lucedio dans le Piémont, en 1026, saint Bononius, abbé, qui mena la vie érémitique d’abord en Égypte, puis au Mont Sinaï avant de diriger le monastère de Lucedio pendant bien des années.

8.        À Trevi dans le Latium, vers 1050, saint Pierre, qui, sans connaître les lettres, s’attacha dans la solitude à la sagesse de l’Évangile.

9.        À Londres, en 1588, sainte Marguerite Ward, martyre. Parce qu’elle avait aidé un prêtre emprisonné à s’évader, elle fut condamnée à mort, sous la reine Élisabeth Ière, et accueillit d’un cœur dégagé le supplice de la pendaison à Tyburn. Avec elles achevèrent aussi leur martyre les bienheureux Richard Leigh, prêtre, et quatre laïcs : deux Anglais, Édouard Shelley et Richard Martin, un irlandais, Jean Roche, et un Gallois, Richard Lloyd (dit Flower) le premier pour crime de prêtrise, les autres parce qu’ils l’avaient hébergé.

10*.        À Saluzzo dans le Piémont, en 1604, le bienheureux Jean-Juvénal Ancina, évêque. Médecin, ami de saint François de Sales, il fut l’un des premiers à entrer dans l’Oratoire de saint Philippe Néri.

11*.        À Saragosse en Aragon, l’an 1853, la bienheureuse Marie Rafols, vierge, qui fonda la Congrégation des Sœurs de la Charité de Sainte-Anne, près de l’hospice des vieillards de cette ville, et la dirigea d’une âme vaillante, à travers beaucoup d’épreuves.

12*.        À Almeria en Andalousie, les bienheureux Didace Ventaja Milan, évêque du lieu, et Emmanuel Medina Olmos, évêque de Cadix, qui subirent avec patience injures et coups en prison et furent exécutés de nuit.

13*.        Au Levant, le bienheureux Joachim (Joseph Ferrer Adell), prêtre capucin, tué sur la route entre Puebla Tornesa et Villafamès, près de Castellon.

14*.        À Bilbao, au Pays basque, le bienheureux Vincent Cabanes Badenas, prêtre du Tiers-Ordre franciscain à Bilbao, au Pays basque.

15*.        À Venegano, près de Varèse en Lombardie, l’an 1954, le trépas du bienheureux Alfred-Ildefonse Schuster, évêque de Milan. Moine dès sa jeunesse, puis abbé de Saint-Paul-hors-les-murs à Rome, il fut appelé à occuper le siège de saint Ambroise. Homme de doctrine et de sagesse, il mit toutes ses forces à remplir son rôle de pasteur pour le bien de son peuple. 

*Au Liban, le bienheureux Estéfan Nehmé, religieux Chrétien de l’ordre libanais maronite (1938).

*Au Brésille, bienheureux Eustaquio von Lieshout, prêtre Hollandais, missionnaire au brésil (1943). [béatifié le 15 juin 2006 par Benoît XVI]


LDVM


Comments