The Roman Martyrology for tomorrow the 9th day before the Kalends of September

Nono Kaléndas Septémbris Luna vicésima sexta Anno Dómini 2022

Sancti Bartholomǽi Apóstoli, qui idem ac Nathanael plerumque creditus, Canae Galilaeae ortus, qui apud Iordanem a Philippo ad Christum Iesum ductus est et postea Dominus ad se sequendum eum vocavit et Duodecim aggregavit. Christi Evangélium in India prædicávit; inde in maiórem Arméniam proféctus, ibi, cum plúrimos ad fidem convertísset, vivus a bárbaris decoriátus est, atque, Astýagis Regis iussu, cápitis decollatióne martýrium complévit. Ipsíus sacrum corpus, primo ad Líparam ínsulam, deínde Benevéntum, postrémo Romam ad Tiberínam translátim ínsulam, ibi pia fidélium veneratióne honorátur (s I).

Lima, in Perúvia, natális sanctæ Rosæ a sancta María, Vírginis, e tértio Ordine sancti Domínici. Eius vero festívitas tértio Kaléndas Septémbris celebrátur (1617).

Népete sancti Ptolomǽi Epíscopi, qui fuit discípulus beáti Petri Apóstoli; atque, ab eo missus in Túsciam ad prædicándum Evangélium, in eádem civitáte gloriósus Christi Martyr occúbuit sub Nerone imperatore (a 68 tr).

Népete sancti Románi, eiúsdem civitátis Epíscopi, qui, cum esset sancti Ptolomǽi discípulus, fuit étiam in passióne sócius (c 68 tr).

Eódem die sancti Eutýchii, qui fuit discípulus beáti Ioánnis Evangelístæ; atque, ob Evangélii prædicatiónem in multis regiónibus cárceres, vérbera et ignes perpéssus, in pace tandem quiévit (s II tr).

Apud Ostia Tiberína sanctæ Aureæ, Vírginis et Mártyris; quæ, saxo ad collum ligáto, in mare demérsa est. Ipsíus autem corpus, eiéctum ad littus, beátus Nonnus sepelívit (c 250 tr). 

Carthágine sanctórum trecentórum Mártyrum, témpore Valeriáni et Galliéni. Hi Mártyres magnánimi, inter ália supplícia, cum Præses fornácem calcáriam accéndi iussísset, et, in præséntia eius, prunas cum thure exhibéri, atque illis dixísset: « Elígite e duóbus unum, aut thura super his carbónibus offérte Iovi, aut in calcem demergímini », fide armáti, Christum Dei Fílium confiténtes, ictu rapidíssimo se iniecérunt in ignem, et inter calcis vapóres in púlverem sunt redácti; ex quo candidátus ille beatórum exércitus appellári Massa cándida méruit (a 264 tr).

Claudiopoli in Honoriade in Isáuria sancti Tatiónis Mártyris, qui in persecutióne Diocletiáni, sub Urbáno Prǽside, gládio cæsus, martýrii corónam accépit (a 305 tr s inc).

Clippiaci in agro Parisiensi, transitus sancti Audreni, episcopi Rothomagensis et Confessoris, qui, ex regis Dagoberti referendario ad episcopatum ordinatus, Ecclesiam suam feliciter rexit annos tres et quadraginta, plurimas ecclesias condens et monasteria fovens (684).

In monte Olympo in Bithynia sancti Geórgii Limniótæ Mónachi, qui, cum ímpium Leónem Imperatórem, quod sacras Imágines frángeret Sanctorúmque relíquias combúreret, reprehendísset, hanc ob causam, eius iussu mánibus abscíssis et cápite incénso, Martyr migrávit ad Dóminum (c 730). 

Nivérnis, in Gállia, sancti Patrícii Abbátis.

*Andegavi in Gallia, beati Andreae Fardeau, presbyteri et martyris, qui temporibus gallicae perturbationis in odium sacerdotii decollatus est (1794). 

Neapoli in Campania, sanctae Ioannae Antidae Thouret, virginis, quae vitam religiosam, tempore gallicae perturbationis interruptam, aliquibus cum sociis prosecuta est, quas Vesontione in novam Societatem Sororum a Caritate sibi aggregavit, christianae ac civili iuventutis institutioni et caritati erga parvulos derelictos, pauperes aegrotosque dicatas, donec magnis affecta tribulationibus obiit. Pius Papa Undécimus in album sanctárum Vírginum rétulit (1826). 

Massiliae in Gallia, sanctae Aemiliae de Vialar, virginis, quae, de Evangelio in regiones longinquas diffundendo molita, Congregationem Sororum a Sancto Ioseph ab Apparitione instituit et magnopere disseminavit, quam Pius Duodécimus, Póntifex Máximus, in Sanctárum númerum rétulit (1856).

Valentiae in Hispania, sanctae Mariae Michaelae a Sanctissimo Sacramento Desmaisieres, virginis, fundatricis Congregationis Ancillarum a Sanctissimo Sacramento et a Caritate, quae, tenaci studio ac desiderio animas Deo lucrandi inflammata, puellis deviatis et meretricibus redimendis vitam dicavit. Pius Papa Undécimus sanctis Virgínibus accénsuit (1866).

*Tulcaniae in Aequatoria, beatae Mariae ab lncarnatione (Mariae Vincentiae) Rosal, virginis, quae Bethlehemitas Sorores instauravit, 
praesertim ad mulierum dignitatem vindicandam atque puellas christiane instituendas (1866). 

*Prope Monachium Bavariae in Germania intra castra detentionis Dachani, beati Maximiani Binkiewicz, presbyteri et martyris, qui, in bello ob Christi fidem e patria Polonia a militibus invasoribus ereptus, tormentis cruciatibusque laboratus obiit (1942). 

*Dresdae in Saxonia, beatorum Ceslai Jozwiak, Eduardi Kazmierski, Francisci Kesy, Eduardi Klinik et Iarognievi Wojciechowski Martyrum, qui, poloni genere, in eadem tempestate in carcerem coniecti, securis ictibus martyrium consummaverunt (1942).

*In Croatia, beati Miroslav Bulesic Presbyteri et Martyris sub communistarum regimine (1947). [béatifié le 28 septembre 2013 par le pape François]

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

There is no saint mentioned in the Old English Martyrology for the 24th of August.




9o Kalendas Septembris

Festum sancti Bartholomaei, Apostoli, qui idem ac Nathanael
plerumque creditus, Canae Galilaeae ortus, apud Iordanem a
Philippo ad Christum Iesum ductus est; postea Dominus ad se
sequendum eum vocavit et Duodecim aggregavit; post Ascensionem Domini Evangelium in India ipse praedicasse traditur
ibique martyrio coronatus esse (s I).

2. Claudiopoli in Honoriade, sancti Tationis, martyris (a 305 tr s inc). 

3. Clippiaci in agro Parisiensi, transitus sancti Audreni, episcopi 
Rothomagensis, qui, ex regis Dagoberti referendario ad episcopatum 
ordinatus, Ecclesiam suam feliciter rexit annos tres et quadraginta, 
plurimas ecclesias condens et monasteria fovens (684). 

4. In monte Olympo in Bithynia, sancti Georgii Limniotae, monachi, qui, cum impium Leonem imperatorem Tertium reprehendisset
quod sacras Imagines frangeret sanctorumque reliquias combureret, 
hanc ob causam, eius iussu naribus abscissis et capite incenso, martyr migravit ad Dominum (c 730). 

5. Limae in Peruvia, natalis sanctae Rosae, cuius memoria pridie 
huius diei recolitur (1617). 

6*. Andegavi in Gallia, beati Andreae Fardeau, presbyteri et martyris, qui temporibus gallicae perturbationis in odium sacerdotii decollatus est (1794). 

7. Neapoli in Campania, sanctae Ioannae Antidae Thouret, virginis, 
quae vitam religiosam, tempore gallicae perturbationis interruptam, 
aliquibus cum sociis prosecuta est, quas Vesontione in novam Societatem Sororum a Caritate sibi aggregavit, christianae ac civili iuventutis institutioni et caritati erga parvulos derelictos, pauperes aegrotosque dicatas, donec magnis affecta tribulationibus obiit (1826). 

8. Massiliae in Gallia, sanctae Aemiliae de Vialar, virginis, quae, de 
Evangelio in regiones longinquas diffundendo molita, Congregationem Sororum a Sancto Ioseph ab Apparitione instituit et magnopere disseminavit (1856). 

9. Valentiae in Hispania, sanctae Mariae Michaelae a Sanctissimo 
Sacramento Desmaisieres, virginis, fundatricis Congregationis Ancillarum a Sanctissimo Sacramento et a Caritate, quae, tenaci studio ac desiderio animas Deo lucrandi inflammata, puellis deviatis et meretricibus redimendis vitam dicavit (1866). 

10*. Tulcaniae in Aequatoria, beatae Mariae ab lncarnatione (Mariae 
Vincentiae) Rosal, virginis, quae Bethlehemitas Sorores instauravit, 
praesertim ad mulierum dignitatem vindicandam atque puellas christiane instituendas (1866). 

*Prope Monachium Bavariae in Germania intra castra detentionis Dachani, beati Maximiani Binkiewicz, presbyteri et martyris, qui, in bello ob Christi fidem e patria Polonia a militibus invasoribus ereptus, tormentis cruciatibusque laboratus obiit (1942). 

*Dresdae in Saxonia, beatorum Ceslai Jozwiak, Eduardi Kazmierski, Francisci Kesy, Eduardi Klinik et Iarognievi Wojciechowski Martyrum, qui, poloni genere, in eadem tempestate in carcerem coniecti, securis ictibus martyrium consummaverunt (1942).

*In Croatia, beati Miroslav Bulesic Presbyteri et Martyris sub communistarum regimine (1947). [béatifié le 28 septembre 2013 par le pape François]

9o Kalendas Septembris

Fiesta de san Bartolomé, apóstol, al que generalmente se identifica con Natanael. Nacido en Caná de Galilea, fue presentado por
Felipe a Cristo Jesús en las cercanías del Jordán, donde el Señor le
invitó a seguirle y lo agregó a los Doce. Después de la Ascensión
del Señor, es tradición que predicó el Evangelio en la India y que allí
fue coronado con el martirio (s. I).

2. En Claudiópolis, de Honoríade, san Tación, mártir (s. inc.).

3. En Clichy, en la región de París, muerte de san Audeno, obispo de
Rouen, que desde el cargo de refrendario del rey Dagoberto fue elevado al episcopado y gobernó felizmente su iglesia a lo largo de cuarenta y tres años, fundando muchísimos templos y protegiendo los monasterios (684).

4. En el monte Olimpo, en Bitinia, san Jorge Limniota, monje, que habiendo reprendido al impío emperador León III por destruir las sagradas imágenes y por quemar las reliquias de los santos, por mandato de éste y por esta causa, habiéndole amputado la nariz y quemado la cabeza, emigró como mártir hacia el Señor (c. 730).

5. En Lima, de Perú, muerte de santa Rosa, cuya memoria se celebra al día anterior (1617).

6. En Anjou, en Francia, beato Andrés Fardeau, presbítero y mártir, que, en tiempo de la Revolución Francesa, fue decapitado por odio al sacerdocio (1794).

7. En Nápoles, en la Campania, santa Juana Antida Thouret, virgen, donde en tiempo de la Revolución Francesa siguió con algunas compañeras la vida religiosa interrumpida, y en Besançon dio comienzo a una nueva sociedad de Hermanas de la Caridad, dedicadas a asegurar la formación civil y cristiana de la
juventud, la atención a los niños abandonados, a los pobres y a los enfermos, hasta que murió en el destierro, aquejada de grandes tribulaciones (1826).

8. En Marsella, en Francia, santa Emilia de Vialar, virgen, que tras haber trabajado con denuedo por difundir el Evangelio en países lejanos, fundó la Congregación de las Hermanas de San José de la Aparición y la propagó ampliamente (1856).

9. En Valencia, en España, santa María Micaela del Santísimo Sacramento Desmaisières, virgen, fundadora de la Congregación de las Esclavas del Santísimo Sacramento y de la Caridad, que con tenaz empeño e inflamada en el deseo de ganar almas para Dios, consagró su vida en volver al buen camino a las jóvenes descarriadas y a las meretrices (1865).

10*. En Tulcan, ciudad de Ecuador, beata María de la Encarnación (María Vicenta) Rosal, virgen, que fundó las Hermanas de Belén, con el fin principal de reivindicar la dignidad de la mujer y formar cristianamente a las niñas (1886).

11*. Cerca de Munich, en Baviera, de Alemania, en el campo de concentración de Dachau, beato Maximiano Binkiewicz, presbítero, que en tiempo de guerra fue arrancado de Polonia, su patria, por los soldados invasores y allí murió extenuado a causa de los tormentos y las torturas (1942).

12*. En Dresde, en Alemania, beatos Ceslao Józwiak, Eduardo Kazmierki, Francisco Kesy, Eduardo Klinik y Iarognievo Wojciechowslci, mártires, que, polacos de origen, fueron encarcelados durante la misma persecución y consumaron el martirio a golpes de hacha (1942).

9o Kalendas Septembris

Fête de saint Barthélemy, Apôtre. Identifié généralement avec Nathanaël, originaire de Cana en Galilée, il fut conduit à Jésus par Philippe ; le Seigneur l’appela ensuite à le suivre et le mit dans le groupe des Douze. Des traditions assurent qu’après l’Ascension du Christ, il annonça l’Évangile en Inde et qu’il y fut couronné du martyre.

2.        À Claudiopolis, en Honoriade dans le Pont, saint Tatien, martyr.

3.        À Clichy dans la région parisienne, en 684, le trépas de saint Ouen, évêque de Rouen. Référendaire du roi Dagobert, élu évêque par le peuple de Rouen, il dirigea son Église avec succès, pendant quarante-trois ans, faisant construire de nombreuses églises et favorisant les fondations monastiques.

4.        Sur le mont Olympe en Bithynie, vers 730, saint Georges Limniote, moine. Pour avoir reproché à l’empereur impie Léon l’Isaurien de briser les saintes images et de brûler les reliques des saints, il eut, sur l’ordre de l’empereur, le nez coupé et la tête brûlée. Il s’en alla ainsi, en martyr, vers le Seigneur.

5.        À Lima au Pérou, en 1617, la naissance au ciel de sainte Rose, dont la mémoire a été célébrée la veille.

6*.        À Angers, en 1794, le bienheureux André Fardeau, prêtre et martyr, guillotiné en raison de son sacerdoce sous la Révolution française.

7.        À Naples, en 1826, sainte Jeanne-Antide Thouret, vierge. Née dans le diocèse de Besançon, elle venait d’entrer chez les Filles de la Charité de saint Vincent de Paul, quand la Révolution française supprima les instituts religieux. Elle continua cependant à Besançon la vie religieuse avec quelques compagnes qu’elle appela les Sœurs de la Charité et qu’elle voulut consacrer au soin des enfants abandonnés, des pauvres et des malades. Elle connut de grandes tribulations et mourut, exilée, à Naples.

8.        À Marseille, en 1856, sainte Émilie de Vialar, vierge. Dans le souci de diffuser l’Évangile dans les contrées les plus lointaines, elle fonda la Congrégation des Sœurs de Saint-Joseph de l’Apparition et, à travers les tracas, les persécutions, la pauvreté, elle développa considérablement son institut en fondant quarante-deux maisons, de l’Afrique du Nord à la Birmanie.

9.        À Valence en Espagne, l’an 1866, sainte Marie-Michelle du Saint-Sacrement (Michelle Desmaisières), vierge, fondatrice de la Congrégation des Servantes du Saint-Sacrement et de la Charité. Avec zèle et ténacité, enflammée d’un grand désir de gagner des âmes à Dieu, elle consacra sa vie à la rédemption des filles perdues et des prostituées.

10*.        À Tulcan en Équateur, l’an 1886, la bienheureuse Marie de l’Incarnation (Marie-Vincente Rosal), vierge, qui réforma les sœurs de Bethléem, en leur donnant pour tâche principale de revendiquer la dignité des femmes et de donner aux jeunes filles une éducation chrétienne.

11*.        Au camp de concentration de Dachau en Bavière, l’an 1942, le bienheureux Maximilien Binkiewiecz, prêtre de Częstochowa et martyr. Pendant la Seconde Guerre mondiale, quand la Pologne fut soumise au régime nazi, il fut arrêté et déporté dans ce camp, où il mourut des suites des brutalités subies.

12*.        À Dresde en Allemagne orientale, l’an 1942, les bienheureux martyrs Ceslas Jozwiak, Édouard Kazmierski, François Kesy, Édouard Klinik et Iaroniev Wojciechowski. Élèves chez les Salésiens de Poznam en Pologne, ils furent arrêtés, par le pouvoir nazi, internés dans diverses prisons, puis condamnés à mort sous l’accusation d’avoir cherché à trahir l’État, et décapités à la hache.

*En Croatie, le bienheureux Miroslav Bulesic, prêtre martyr, victime de la persécution communiste en Croatie (1947). [béatifié le 28 septembre 2013 par le pape François]


LDVM



Comments