The Martyrology of 6 August for tomorrow, the 7th day before the Ides of August

Séptimo Idus Augústi Luna nona Anno Dómini 2022

Neápoli, in Campánia, sancti Caietáni Thienǽi Confessóris, Clericórum Regulárium Fundatóris, qui, singulári in Deum fidúcia, prístinam Apostólicam vivéndi formam suis coléndam trádidit, et, miráculis clarus, a Cleménte Papa Décimo inter Sanctos relátus est (1547).

Medioláni sancti Fausti mílitis, qui, sub Aurélio Cómmodo, post multa certámina, martýrii palmam adéptus est (190 tr).

Novocómi pássio sanctórum Mártyrum Carpóphori, Exánthi, Cássii, Severíni, Secúndi et Licínii; qui, in confessióne Christi, cápite truncáti sunt (c 295 tr).

Augustae Vindelicorum in Rhaetia, sanctae Afrae, martyris, quae, peccatrix ad Christum conversa et nondum baptizata, ob Christi confessionem igni tradita esse narratur (304). 

Arétii, in Túscia, natális sancti Donáti, Epíscopi et Mártyris; qui, inter cétera virtútis ópera (ut scribit beátus Gregórius Papa), cálicem sanctum, a Pagánis fractum, orándo instaurávit. Is, in persecutióne Iuliáni Apóstatæ, a Quadratiáno Augustáli comprehénsus, et, cum sacrificáre idólis renuísset, gládio percússus, martýrium consummávit. Passus est étiam cum eo beátus Hilarínus Mónachus; cuius memória décimo séptimo Kaléndas Augústi recólitur, quo die sacrum ipsíus corpus ad Ostia Tiberína translátum fuit (s IV).

Nísibi, in Mesopotámia, sancti Dométii, Mónachi Persæ, qui cum duóbus discípulis, sub Iuliáno Apóstata, lapidátus est (363 tr).

Rotómagi sancti Victrícii Epíscopi, qui adhuc miles, sub eódem Iuliáno, abiíciens pro Christo cíngulum, a Tribúno multis torméntis affícitur, et cápitis damnátur; sed, carnífice, qui ad eum cædéndum missus fúerat, cæcitáte percússo, ipse, vínculis solútis, liber evásit. Póstea, Epíscopus factus, indómitas Morinórum et Nerviórum gentes divíni prædicatióne verbi ad Christi fidem perdúxit, et demum Conféssor in pace quiévit (c 410).

Cataláuni, in Gállia, sancti Donatiáni Epíscopi (s IV).

Romæ sanctórum Mártyrum Petri et Iuliáni, cum áliis decem et octo. [¿Constantinopoli sub Leo Isaurico 790 tr?]

*Venetiis, beati Iordani Forzate, abbatis, qui Patavii monasteriorum fundator fuit et, cum patriae ruinam omni conatu suo avertere non posset, religiosissimus exsul, honestate, morum probitate et scientia clarus, pie in Domino obdormivit (c 1248). 

*Messanae in Sicilia, sancti Alberti de Abbatibus, presbyteri ex Ordine Carmelitarum, qui praedicatione multos Iudaeos ad Christum convertit et urbi obsessae commeatus providit (circa  1306/1307). 

*Apud Saxoferratum in Piceno Italiae, beati Alberti, monachi ex Ordine Camaldulensi, austeritate atque summa regulae observantia 
insignis (1350). 

*Aquilae in Vestinis, beati Vincentii, religiosi ex Ordine Minorum, humilitate et spiritu prophetico eximii (1504). 

*In urbe Gondar in Aethiopia, beatorum Agathangeli de Vindocino (Francisci) Nourry et Cassiani de Nannetibus (Gundisalvi) Vaz Lopez-Netto, presbyterorum ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyrum, qui in Syria, Aegypto atque Aethiopia christianos seiunctos cum Ecclesia catholica reconciliare conati sunt, sed regis Aethiopiae iussu, proprio fune truncis suspensi, lapidibus obruti sunt (1638). 

*Lancastriae in Anglia, beatorum Martini a Sancto Felice (Ioannis) Woodcock, ex Ordine Fratrum Minorum, Eduardi Bamber et Thomae Whitaker Presbyterorum et Martyrum, qui, cum sacerdotes in Caroli regis Primi dominia se recepissent, suspendii supplicium perpessi sunt (1646). 

*Eboraci item in Anglia, beati Nicolai Postgate Presbyteri et Martyris, qui sub Carolo rege Secundo propter sacerdotium, quad quinquaginta circiter annos inter pauperes clam professus erat, patibulo suspensus est (1679). 

*In oppido Gorka Duchowna prope Posnaniam in Polonia, beati Edmundi Bojanowski, qui pauperibus et rusticis iuxta Evangelii praecepta instituendis omni studio operam navavit et Congregationem Ancillarum Immaculatae Conceptionis Matris Dei fundavit (1871). 

Colimae in Mexico, sancti Michaelis de la Mora Presbyteri et Martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam furente, quod sacerdos esset, martyrio coronatus est (1927).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum. R. Deo grátias.




In the Old English Martyrology, Saints Donatus and Hilarinus

Septimo Idus Augusti

Sanctorum Xysti papae Secundi et sociorum, martyrum. Xystus Pontifex, dum sacra peragebat et caelestia iussa fratres 
docebat, supervenientibus militibus, ex edicto Valeriani imperatoris subito comprehensus et decollatus est, die sexta augusti; 
cum eo diaconi quattuor martyrium passi sunt et Romae cum 
pontifice in coemeterio Callisti via Appia depositi sunt. Eodem 
die sancti Agapitus et Felicissimus ipsi, eius diaconi, in coemeterio Praetextati ceciderunt, ubi quoque sepulti sunt (258). 

Sancti Caietani Thienaei, presbyteri, qui Neapoli in Campania 
operam caritatis pie dedit, praesertim tabe insanabili infectis, sodalitia pro laicis religiose instituendis promovit et ad Ecclesiam reformandam Clericos Regulares instituit, pristinam 
apostolicam vivendi rationem alumnis suis colendam tradens (1547). 

3. Augustae Vindelicorum in Rhaetia, sanctae Afrae, martyris, quae, 
peccatrix ad Christum conversa et nondum baptizata, ob Christi confessionem igni tradita esse narratur (304). 

4. Aretii in Etruria, sancti Donati, secundi huius sedis episcopi, 
cuius orationis virtutem et vim sanctus Gregorius papa Magnus 
laudat (s IV). 

5. Catalauni in Gallia Belgica, sancti Donatiani, episcopi (s IV). 

6. Rothomagi item in Gallia, sancti Victricii, episcopi, qui, adhuc 
miles, sub Iuliano imperatore, pro Christo cingulum abiciens, a tribuno multis tormentis affectus est et capitis damnatus, dein, liber 
evasus episcopus factus, indomitas Morinorum et Nerviorum gentes 
ad Christi fidem quoque perduxit (c 410). 
 
7*. Vesontione in Burgundia, sancti Donati, episcopi, qui e praeceptis sanctorum Benedicti, Columbani et Caesarii Regulam pro virginibus composuit (c 658). 

8*. Venetiis, beati Iordani Forzate, abbatis, qui Patavii monasteriorum fundator fuit et, cum patriae ruinam omni conatu suo avertere non posset, religiosissimus exsul, honestate, morum probitate et scientia clarus, pie in Domino obdormivit (c 1248). 

9*. Messanae in Sicilia, sancti Alberti de Abbatibus, presbyteri ex 
Ordine Carmelitarum, qui praedicatione multos Iudaeos ad Christum 
convertit et urbi obsessae commeatus providit (c 1306/1307). 

10*. Apud Saxoferratum in Piceno Italiae, beati Alberti, monachi ex 
Ordine Camaldulensi, austeritate atque summa regulae observantia 
insignis (1350). 

11 *. Aquilae in Vestinis, beati Vincentii, religiosi ex Ordine Minorum, humilitate et spiritu prophetico eximii (1504). 

12*. In urbe Gondar in Aethiopia, beatorum Agathangeli de Vindocino (Francisci) Nourry et Cassiani de Nannetibus (Gundisalvi) Vaz Lopez-Netto, presbyterorum ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum et martyrum, qui in Syria, Aegypto atque Aethiopia christianos seiunctos cum Ecclesia catholica reconciliare conati sunt, sed regis Aethiopiae iussu, proprio fune truncis suspensi, lapidibus obruti sunt (1638). 

13*. Lancastriae in Anglia, beatorum Martini a Sancto Felice (Ioannis) Woodcock, ex Ordine Fratrum Minorum, Eduardi Bamber et Thomae Whitaker Presbyterorum et Martyrum, qui, cum sacerdotes in Caroli regis Primi dominia se recepissent, suspendii supplicium perpessi sunt (1646). 

14*. Eboraci item in Anglia, beati Nicolai Postgate Presbyteri et 
Martyris, qui sub Carolo rege Secundo propter sacerdotium, quad 
quinquaginta circiter annos inter pauperes clam professus erat, patibulo suspensus est (1679). 

15*. In oppido Gorka Duchowna prope Posnaniam in Polonia, beati 
Edmundi Bojanowski, qui pauperibus et rusticis iuxta Evangelii praecepta instituendis omni studio operam navavit et Congregationem Ancillarum Immaculatae Conceptionis Matris Dei fundavit (1871). 

16. Colimae in Mexico, sancti Michaelis de la Mora Presbyteri et 
Martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam furente, quod sacerdos esset, martyrio coronatus est (1927).

Septimo Idus Augusti

Santos Sixto II, papa, y compañeros, mártires. El papa san Sixto,
 mientras celebraba los divinos misterios y enseñaba a los fieles
los mandatos del Señor, al irrumpir los soldados para aplicar el edicto del emperador Valeriano fue detenido e, inmediatamente, decapitado el día seis de agosto. Con él sufrieron el martirio cuatro diáconos, que fueron enterrados con el papa en el cementerio de Calixto, en la vía Apia, y en ese mismo día, también sus diáconos santos Agapito y Felicísimo murieron en el cementerio de Pretextato, en donde fueron sepultados (258).

San Cayetano de Thiene, presbítero, que en Nápoles, en la región
 de la Campania, se entregó piadosamente a obras de caridad, especialmente a favor de los aquejados de enfermedades incurables, promovió cofradías para formar religiosamente a los laicos e instituyó los Clérigos Regulares, para la reforma de la Iglesia, enseñando a sus discípulos a seguir la primitiva manera de vida apostólica (1547).

3. En Augsburgo, de la Retia, santa Afra, mártir. Siendo pecadora, se
convirtió a Cristo y, sin haber sido aún bautizada, según cuenta la tradición, fue quemada viva por confesar a Cristo (304).

4. En Arezzo, de la Toscana, san Donato, segundo obispo de esta sede. La virtud y eficacia de sus oraciones son alabadas por el papa san Gregorio I Magno (s. IV).

5. En Châlons, en la Galia Bélgica, san Donaciano, obispo (s. IV).

6. En Rouen, también en la Galia, san Victricio, obispo. Fue soldado en tiempo del emperador Juliano y, al rechazar las insignias militares por amor a Cristo, padeció diversas torturas por orden del tribuno, que le condenó a muerte, pero, no obstante, habiendo alcanzado la libertad, y tras ser consagrado obispo, llevó también a la fe en Cristo a los feroces pueblos de los morinos y de los nervios, en la Galia del norte (c. 410)

7*. En Besançon, en la Burgundia, san Donato, obispo, que compuso una Regla para vírgenes, siguiendo los preceptos de san Benito, san Columbano y san Cesáreo (d. 658).

8*. En Venecia, beato Jordán Forzaté, abad, fundador de monasterios en Padua. No habiendo podido evitar la ruina de su patria a pesar de todos sus esfuerzos, padeció el destierro, que vivió piadosísimamente. Insigne por su modestia, probidad de costumbres y ciencia, se durmió devotamente en el Señor (c. 1248).

9*. En Mesina, de Sicilia, san Alberto degli Abbati, presbítero de la Orden de los Carmelitas, que convirtió a muchos judíos a la fe en Cristo y proveyó de víveres a su ciudad sitiada (c. 1306/1307)

10*. En Sassoferrato, en el Piceno, de Italia, beato Alberto, monje de la Orden Camaldulense, insigne por la austeridad de vida y la perfecta observancia de su Regla (1350).

11*. En L’Aquila, en la región Vestina (hoy Abbruzo), beato Vicente, religioso de la Orden de los Hermanos Menores, célebre por su humildad y su espíritu profético (1504).

12*. En la ciudad de Gondar, en Etiopía, beatos Agatángelo de Vincennes (Francisco) Nourry y Casiano de Nantes (Gonzalo) Vaz López Netto, presbíteros de la Orden de los Hermanos Menores Capuchinos y mártires, que en Siria, Egipto y Etiopía buscaron reconciliar con la Iglesia católica a los cristianos separados y, por orden del rey de Etiopía, fueron colgados en troncos con su cordón religioso y lapidados hasta la muerte (1638).

13*. En Lancaster, en Inglaterra, beatos Martín de San Félix (Juan) Woodcock, de la Orden de los Hermanos Menores, Eduardo Bamber y Tomás Whitaker, presbíteros y mártires. Por ser sacerdotes y haber entrado en los dominios de rey Carlos I, fueron ahorcados (1646).

14*. En York, también en Inglaterra, beato Nicolás Postgate, presbítero y mártir, que en el reinado de Carlos II, a causa de su ministerio sacerdotal, que había ejercido ocultamente entre los pobres durante casi cincuenta años, fue colgado en el patíbulo (1679).

15*. En la localidad de Gorka Duchovna, cerca de Posnam, en Polonia, beato Edmundo Bojanowski, presbítero, que, conforme a los preceptos del Evangelio, trabajó con sumo ahínco en la formación de los pobres y gente analfabeta, y fundó la Congregación de las Esclavas de la Inmaculada Concepción
de la Madre de Dios (1871).

16*. En Colima, de México, san Miguel de la Mora, presbítero y mártir, que, en el furor de la persecución contra la Iglesia, fue coronado con el martirio por el hecho de ser sacerdote (1927).

Septimo Idus Augusti

Mémoire des saints Sixte II, pape, et ses diacres, martyrs en 258. Le pape , en effet, célébrait les saints mystères et enseignait à ses frères les commandements divins au cimetière de Calliste, lorsqu’il fut arrêté par des soldats, en vertu d’un rescrit de l’empereur Valérien, et décapité sur le champ avec quatre diacres. Le même jour, deux autres diacres, Agapit et Félicissime, furent également décapités au cimetière de Prétextat, où ils furent inhumés.

Mémoire de saint Gaétan de Thienne, prêtre, qui se consacra aux œuvres de charité, en particulier aux souffrants de maladie incurable, encouragea des associations pour la formation chrétienne des laïcs et, pour la réforme de l’Église, fonda une société de clercs réguliers, en engageant ses disciples à vivre à la manière des premiers Apôtres. Il mourut à Naples en 1547.

3.        À Augsbourg, cité des Vindéliciens, en 304, sainte Afre, martyre dont on rapporte qu’elle avait vécu dans le péché, mais que, convertie au Christ et avant même d’être baptisée, elle fut livrée aux flammes pour avoir confessé le Christ.

4.        À Arezzo en Toscane, au IVe siècle, saint Donat, second évêque de la cité, dont le pape saint loue la vertu et la force.

5.        À Châlons-en-Champagne, au IVe siècle, saint Donatien, évêque

6.        À Rouen vers 420, saint Victrice, évêque. Étant soldat, sous Julien l’Apostat, il quitta le baudrier pour servir le Christ, endura de nombreux tourments infligés par son tribun et fut condamné à la peine capitale. Mais il s’échappa et retrouva la liberté, devint évêque et conduisit à la foi du Christ les Morins et les Nerviens, peuples jusqu’alors indomptés

7*.        À Besançon, après 656, saint Donat, évêque, qui rédigea, pour les vierges consacrées, une Règle à partir des prescriptions des saints Benoît, Colomban et Césaire.

8*.        À Venise, vers 1248, le trépas du bienheureux Jourdain Forzaté, abbé, qui bâtit à Padoue le monastère double de Sainte-Justine et, pour la défense de la cité, subit la prison et l’exil.

9*.        À Messine en Sicile, vers 1307, saint Albert des Abbés, prêtre carme, qui, par sa prédication, opéra de nombreuses conversions de Juifs au Christ, et ravitailla miraculeusement la ville bloquée par le duc de Calabre

10*.        À Messine en Sicile, vers 1307, saint Albert des Abbés, prêtre carme, qui, par sa prédication, opéra de nombreuses conversions de Juifs au Christ, et ravitailla miraculeusement la ville bloquée par le duc de Calabre.

11*.        À L’Aquila dans les Abruzzes, en 1504, le bienheureux Vincent, franciscain, humble frère lai doté de l’esprit prophétique.

12*.        À Gondar en Éthiopie, l’an 1638, les bienheureux Agathange de Vendôme (François Nourry) et Cassien de Nantes (Gonzalve Vaz Lopez-Netto), prêtres capucins et martyrs, qui s’efforcèrent de réconcilier avec l’Église catholique les chrétiens séparés, en Syrie, en Égypte et en Éthiopie, mais, sur l’ordre du souverain d’Éthiopie, furent pendus avec leur propre corde et lapidés.

13.*        À Lancaster en Angleterre, l’an 1646, les bienheureux Martin de Saint-Félix (Jean Woodcock), Édouard Bamber et Thomas Whitaker, prêtres et martyrs. Parce qu’ils étaient entrés en Angleterre alors qu’ils étaient prêtres, ils furent condamnés à la mort par pendaison sous le roi Charles Ier.

14*.        York en 1679, le bienheureux Nicolas Postgate, prêtre et martyr. Pour avoir exercé en cachette son ministère parmi les pauvres, pendant environ cinquante ans, il fut condamné à la pendaison sous le roi Charles II

15*.        À Gorka Duchowna, près de Poznam en Pologne, l’an 1871, le bienheureux Edmond Bojanowski qui mit son activité et tout son zèle à former les pauvres et les gens de la campagne selon les préceptes de l’Évangile et fonda la Congrégation des Servantes de l’Immaculée Conception de la Mère de Dieu.

16.        À Cordona au Mexique, en 1927, saint Michel de la Mora, prêtre et martyr. Dans la persécution déchaînée contre l’Église, il fut arrêté dans une ferme et fusillé dans une étable.

LDVM


Comments