Today's collect: February 24th, Wednesday Ember Day in Lent...

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, eius interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

The commemoration of the Wednesday Ember Day in Lent.

Ant. Generátio * hæc prava et pervérsa signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ.

V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Orémus.

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: et contra cuncta nobis adversántia déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

And the commemoration of the Wednesday Ember Day at Vespers.

Ant. Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus, ita erit Fílius hóminis in corde terræ.

V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Orémus.

Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, lúmine tuæ claritátis illústra: ut vidére possímus quæ agénda sunt; et, quæ recta sunt, ágere valeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. 
Amen.





LDVM


Comments