The collect for February 22nd...

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis eius auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

In the Traditional Rite, the collect of a feast of Saint Peter is followed by a commemoration of Saint Paul (and vice versa).

Ant. Sancte Paule Apostóle, prædicátor veritátis et doctor Géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

V. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apostóle.
R. Prædicátor veritátis in univérso mundo.

Orémus.

Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cuius commemoratiónem cólimus, eius apud te patrocínia sentiámus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

And the Feria IIa of the Hebdomada Ia Quadragesimae is commemorated at Lauds and Mass too. 

Ant. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab orígine mundi.

V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Orémus.

Convérte nos, Deus, salutáris noster: et, ut nobis jejúnium quadragesimále profíciat, mentes nostras cæléstibus ínstrue disciplínis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

And the Feria IIa of the Hebdomada Ia Quadragesimae is commemorated at Vespers but with different antiphon, versicle, and collect.

Ant. Quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Orémus.

Absólve, quǽsumus, Dómine, nostrórum víncula peccatórum: et, quidquid pro eis merémur, propitiátus avérte. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.





LDVM


Comments