The day's collect for January 18th...

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis eius auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

The commemoration of the Apostle Saint Paul.

Ant. Sancte Paule Apostóle, prædicátor veritátis et doctor Géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

V. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apostóle.
R. Prædicátor veritátis in univérso mundo.

Orémus.

Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cuius commemoratiónem cólimus, eius apud te patrocínia sentiámus. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. 

R. Amen.

The commemoration of Saint Prisca, Virgin and Martyr.

Ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas: invénta una pretiósa, dedit ómnia sua, et comparávit eam.

V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Orémus.

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Priscæ Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætémur, et tantae fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.





LDVM


Comments