The day's collect for January 25th...

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, qui eius hódie Conversiónem cólimus, per eius ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

The commemoration of the Apostle Saint Peter.

Ant. Tu es pastor óvium, Princeps Apostolórum, tibi traditæ sunt claves regni cælórum.

V. Tu es Petrus.
R. Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Orémus.

Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis eius auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.




LDVM



Comments