Beáti éritis cum vos óderint hómines et cum separáverint vos et exprobráverint et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis: gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo, alleluia....

Auge in nobis, Dómine, resurrectiónis fidem, qui in Sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operáris: et fac nos immortális glóriæ partícipes; cujus in eórum cinéribus pígnora venerámur. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quae pro nostra fraglitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.







Today is Thursday in the 23rd week post Pentecosten and the 5th day infra Octavam Omnium Sanctorum i.e. it is a feria de facto since the time of the re-arrangements of Pius XII. At Le Barroux, the votive Mass of Saint Joseph, Adiutor et protector noster est Dominus, was sung. At Saint-Eugène, the feast (so it is not a feria) of the Holy Relics is kept, which Mass is Multae tribulationes iustorum et de his omnibus liberavit eos Dominus, with the commemoration of the Octave. This feast was formerly celebrated much more widely, although not semper et ubique on the 5th, and I begin to wonder if I don't recall that there is a proper Mass at Paris, hmm (Multae tribulationes iustorum is from the supplement of the Missale Romanum pro aliquibus locis). Consulting last year's pagina, I see that while the Introit is the same at Saint-E. and in the Missale, there are 'differences'. Perhaps this year I will note what they are, ahem.

Ah, Fr Grodziski is offering Holy Mass at Saint-Eugène today, the Mass Multae tribulationes iustorum of the feast of the Holy Relics; but the Roman and Parisian Masses are identical only in the Introit.

The Roman Martyrology today, for tomorrow November 6th, the 8th day before the Ides of November.

Introitus. Ps. 33, 20-21. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Auge in nobis, Dómine, resurrectiónis fidem, qui in Sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operáris: et fac nos immortális glóriæ partícipes; cujus in eórum cinéribus pígnora venerámur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ. Sancti Apostoli ad Corinthios, lectio altera...
Eccli. 44, 10-15.
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non de fuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et Fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduale. Ps. 149, 5 et 1. Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. ℣. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum. Expergisce... 





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 67, 4. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja. Anima mea exsultabit in Domino...





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Sancti Lucae lectio, sed altera...
Luc. 6, 17-23.
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus et multitúdo copiosa plebis ab omni Iudaea et Jerúsalem et marítima et Tyri et Sidónis qui vénerant ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis óculis in discípulos suos, dicebat: Beáti, páuperes quia vestrum est regnum Dei. Beáti qui nunc esurítis quia saturabímini. Beáti qui nunc fletis quia ridébitis. Beáti éritis cum vos óderint hómines et cum separáverint vos et exprobráverint et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cœlo.

Credo.

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja. Salvatorem exspectamus Dominum...





Secreta. Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut Sanctórum tuórum, quorum Relíquias venerámur, suffragántibus méritis, hóstia, quam offérimus, nostrórum sit expiátio delictórum. Per Dominum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 32, 1. Gaudéte justi in Dómino: rectas decet collaudátio. Couldn't even get the first words but the Communio is definitely not this Gaudete iusti...





Postcommunio. Multíplica super nos, quǽsumus, Dómine, per hæc sancta, quæ súmpsimus, misericórdiam tuam: ut, sicut in tuórum sollemnitáte Sanctórum, quorum Relíquias cólimus, pia devotióne lætámur; ita eórum perpétua societáte, te largiénte, fruámur. Per Dóminum. Oratio altera...



✠       ✠       ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saecula per ignem. Amen.



Laus Deo Virginique Matri






Comments